III, P. 1, Inq. 1, T. 3, Q. 1, T. 1, C. 3
III, P. 1, Inq. 1, T. 3, Q. 1, T. 1, C. 3
UTRUM IN CHRISTO PONENDA SIT GRATIA ABSOLUTA UT CONSIDERATUR UT QUIDAM HOMO SINGULARIS.
Consequenter quaeritur an in Christo ponenda sit gratia absoluta, ut consideratur ut quidam homo singularis, sicut in aliis hominibus sanctis.
Et ostenditur quod non 1. quoniam maior lux absorbet minorem: sed gratia unionis, qua homo unitur Deo ut sit idem homo quod Deus, est maior gratia quae possit cogitari, unde est sicut maior lux, gratia vero singularis sanctitatis in homine singulari est sicut minor lux; ergo haec gratia in Christo, qua diceretur sanctus homo singularis, absorbetur per gratiam unionis hominis ad Deum, quae est in Christo; ergo in Christo non est ponenda talis gratia.
2. Item, gratia unionis est summa, quia maior cogitari non potest; ergo est sufficiens ad omnia operabilia, quae potest efficere gratia; sed vanum est ponere per plura, ad quod sufficit unum ; si ergo gratia unionis sufficit ad omnia operanda, ergo cum ipsa sit in Christo, vanum esset in eo ponere gratiam singularis sanctitatis.
Ad oppositum: a. "Requiescet super eum Spiritus Domini", Isai. 11, 2, "Spiritus sapientiae et intellectus" etc. Et loquitur de Christo. Sed hae sunt singulares gratiae donorum seu virtutum; ergo in Christo sunt gratiae singulares virtutum ; in Christo ergo est ponere gratiam singularis sanctitatis, secundum quod est quidam homo, sicut in aliis.
Solutio: Dicendum quod in Christo fuit gratia singularis sanctitatis, secundum quam esset quidam sanctus homo, ita ut nihil deesset sibi de gratia, quae posset haberi ab homine. Item, ipse fuit homo Deus, et ideo necessaria fuit in eo gratia unionis, quia quod sit homo Deus, hoc habet ipse per unionem. Item, ipse fuit mediator Dei et hominis, et ideo fuit gratia in ipso secundum quam esset caput, ut esset medium influentiae gratiae in nobis, sicut caput ad alia membra.
[Ad obiecta]: 1. Ad primam rationem in contrarium dicendum quod non est simile de luce corporali et spirituali. In luce enim corporali minor lux absorbetur a maiori, sed non in luce spirituali. Et haec est ratio, quia omnia lumina corporalia sunt ad unum actum, scilicet ad manifestandum visibile, et loquor de ipsis quantum ad illuminationem; et ideo quantum ad manifestationem unum absorbetur ab alio, sed tamen quantum ad virtutem non absorbetur una lux per aliam: unde virtus stellae non absorbetur per virtutem solis nec virtus lunae, immo retinent stellae et luna speciales operationes et influentias suarum virtutum ad ista inferiora. Licet enim luna non luceat de die ut illuminet nos, tamen retinet suam virtutem, nec absorbetur a virtute solis, immo potius ab ipsa fortificatur, et virtutes stellarum similiter. Unde in luminaribus caelestibus fortificatur et multiplicatur virtus unius luminis, quando coniungitur cum alio. In luce vero spirituali, quae est gratia, non sunt omnia luminaria ad unum actum, sed ad diversos, per quos dirigunt animam et illuminant diversimode, sicut fides illuminat animam et dirigit ad credendum et manifestat ei quid debet credere, caritas ad diligendum. Et propter hoc una non absorbetur ab alia in anima, sed fortificatur per coniunctionem cum altera. Sic ergo in Christo gratia unionis et aliae gratiae non sunt ad unum actum, et ideo una non absorbetur ab alia.
2. Ad aliud dicendum quod non est vanum ponere istas gratias in Christo sive gratiam sic multiplicatam, quia ad diversa sunt. Dico tamen quod una est gratia secundum essentiam in Christo; non tamen est una considerando operationem vel actum, quia alius actus est unire humanitatem deitati, alius actus influere gratiam et esse exemplar ad omnes animas sanctas per Spiritum Sanctum; item, sua anima poterat cogitare de summa bonitate et amare eam, et hic est actus alius a praedictis. Secundum primum attenditur in Christo gratia unionis; quantum ad secundum, gratia secundum quam est caput Ecclesiae sive medium influentiae gratiae in animabus nostris; quantum ad tertium, gratia singularis sanctitatis. Et ita cum isti actus non superfluant, sed verissime sunt in Christo, ideo non est vanum ponere istas gratias in Christo.
On this page