Text List

III, P. 1, Inq. 1, T. 3, Q. 1, T. 2, M. 2, C. 1

III, P. 1, Inq. 1, T. 3, Q. 1, T. 2, M. 2, C. 1

SECUNDUM QUAM RATIONEM CHRISTUS DICITUR CAPUT.

Quaeritur ergo secundum quam rationem sit caput. Et circa hoc quaeruntur tria: Primum est, secundum quam proprietatem dicatur caput, utrum per gratiam influentiae; secundum, per quam naturam dicatur esse caput; tertium, an alii conveniat esse caput.

ARTICULUS 1.

Secundum quam proprietatem Christus dicitur caput.

Ad primum, secundum quam proprietatem dicitur caput, proceditur sic: a. Caput enim dicitur metaphorice in aliis, sicut rex dicitur esse caput regni, quia per suum imperium movet regnum; si ergo Christus secundum quod homo est rex regum, ergo habet regnum super omnem creaturam, secundum quod habetur Apoc. 19, 16: "In femore sua scriptum est Rex regum et Dominus dominantium" ; ergo secundum hoc dicitur esse caput.

17. Item, melius et dignius in quolibet genere dicitur caput in illo genere, sicut leo dicitur caput animalium, quia est dignissimum et nobilissimum animalium; si ergo Christus est nobilissimus et dignissimus in genere rationalium, constat quod ipse secundum hoc est caput creaturarum rationalium.

c. Item, paterfamilias dicitur esse caput suae familiae, quia omnibus providet; ergo, cum Christus se habeat in hunc modum ad Ecclesiam, quia pastor est et episcopus animarum et providet et regit Ecclesiam, sicut habetur I Petri 2, 25: "Eratisenim sicut oves errantes, sed nunc conversi estisad pastorem et episcopum animarum vestrarum": et ad Col. 1,18: "Ipse est caput corporis Ecclesiae", Glossa: "Ipse ita se habet ad Ecclesiam sicut caput ad corpus: providet enim Ecclesiae et regit eam", ergo secundum hanc proprietatem dicitur caput.

d. Item, ita se habet caput ad animam perficientem per sensum quod in capite sunt omnes sensus, sed in corpore non; si ergo Christus hoc modo se habet ad Spiritum Sanctum, a quo accipit omnes modos gratiae, sicut caput ad animam, nos vero sicut membra, quia non omnes sensus gratiae vel modos gratiae ab ipso recipimus, ergo ipse dicitur secundum hunc modum caput nostrum, quia plenitudinem gratiae recipit a Spiritu Sancto sicut caput ab anima, nos vero sicut membra. Et hoc est quod dicit " Augustinus, Ad Dardanum": In capite, quod est Christus, "sunt omnes sensus" gratiae; in aliis "vero est solus tactus, quibus datus est Spiritus ad mensuram".

Dicitur ergo Christus caput secundum has proprietates, quia est velut rex et quia est dignissimus rationalium creaturarum et quia est in ratione providentis et quia habet plenitudinem gratiae quantum ad omnem sensum gratiae.

Ad oppositum: 1. In Prov. 4, 23: "Omni castodia custodi cor tuum, quoniam ab ipsa vita procedit". Sicut ergo a capite fluunt sensus in membris, ita a corde fluit vita in membris; sed prior actus animae est vita, secundus actus est illuminare vel sensificare, et etiam prius procedit vita a corde in membris et post sensus a capite in membris ; si ergo a primo actu debet magis Christus denominari quam a secundo, magis debet Christus dici cor Ecclesiae quam caput Ecclesiae.

Salutio: Dicendum quod, quamvis Christus possit dici caput secundum praedictas metaphoras, eo scilicet quod sit in ratione moventis regnum sicut rex et in ratione dignissimi et providentis Ecclesiae et quia est in eo plenitudo gratiae quantum ad omnem sensum spiritualem gratiae sicut omnes sensus sunt in capite, tamen propria ratione dicitur caput per rationem influentiae, ut, sicut ab ipso capite est influentia sensus et motus secundum diversas partes eius — quia ab anteriori parte capitis fluunt nervi, per quos fluit sensus ad membra, a posteriori vero parte fluunt nervi, per quos fluit motus ab anima ad singula membra — similiter Christus in Ecclesia influit sensum et motum spiritualiter. Sensum influit per fidem, motum vero per amorem: influit enim sensum fidei et motum amoris, et illa ratione proprie dicitur caput Ecclesiae. Unde, secundum quod videmus quod caput quodam modo gerit vicem animae in movendo corpus et consulendo ei per sensum, ita est de Christo respectu Ecclesiae, quia se habet ad ipsam in ratione moventis et consulentis per sensum gratiae, quem ei influit. Unde ad Col. 1, 18: "Ipse est caputcorporis Ecclesiae", Glossa: "Capiti omnia subiecta sunt ad operandum; illud autem", scilicet caput, "supra locatumest ad consulendum, quia ipsius animae quodam modo vicem gerit caput". In hoc quod dicit ad operandum ostendit quo modo motus est a capite in membris; in hoc quod dicit ad consulendum, ostendit quod sensus est ab ipso in membris.

[Ad obiecta]: 1. Ad illud quod obicitur quod magis debet dici cor Ecclesiae quam caput, dicendum, sicut dicit Augustinus, in libro De anima et spiritu, quod triplex est vis animae ad corpus, scilicet vis naturalis, quae operatur in hepate, et vis vitalis, quae operatur in corde, et vis animalis, quae operatur in cerebro. Vis naturalis dicitur illa, quae est nutritiva, sicut digestiva, retentiva, expulsiva, et etiam augmentativa. Vis vitalis, quae operatur in corde, est illa unde est motus cordis continue. Vis animalis est illa quae operatur in cerebro, unde est motus et sensus in membris. Et secundum hoc dividuntur motus et spiritus, qui sunt vehicula virtutum, scilicet in spiritum naturalem, vitalem et animalem. Sed operationes virtutis naturalis omnino sunt involuntariae neque sunt subiectae rationi; operationes animales omnino subiectae sunt rationi et ideo recipiunt imperium ab ipsa; operationes vitales partim sunt subiectae rationi, partim non, et ideo partim sunt voluntariae, partim naturales. Secundum hoc ergo dicendum quod ille motus, qui est a Christo capite in corpus Ecclesiae, est omnino secundum motum voluntarium, qui simpliciter non est naturalis vel vitalis; ideo potius debet dici Christus caput Ecclesiae metaphorice secundum illum motum quam cor vel hepar.

ARTICULUS II

Secundum quam naturam Christus dicitur caput.

Consequenter quaeritur secundum quam naturam dicatur Christus esse caput: aut enim dicitur caput secundum divinam naturam aut secundum humanam.

Quod secundum divinam, patet: 1. Ad Ephes. 1, 22: "Ipsum dedit caput super omnem Ecclesiam, quae est corpus ipsius", Glossa: "Super omnem Ecclesiam, quae in caelo et quaein terra est, dum confitentur hunc esse, per quem facti sunt: subiciuntur enim ei tamquam capiti, a quo trahunt originem". Sed "ex ipso facti sunt secundum deitatem" ; relinquitur ergo quod secundum deitatem est caput Ecclesiae.

Contra: a. Unius naturae sunt caput et corpus; si ergo Christus, secundum divinam naturam, et Ecclesia non sunt unius naturae, immo secundum humanam, ergo non est caput Ecclesiae secundum divinam naturam, sed secundum humanam.

[Solutio]: Ad hoc intelligendum est quod caput Ecclesiae dicitur communiter et proprie. Communiter tota Trinitas est caput Ecclesiae; proprie Christus homo sive Deus homo est caput Ecclesiae. Tota enim Trinitas movet et regit Ecclesiam et infundit ci gratiam, qua sentiat per fidem et moveatur per caritatem; unde in ratione regentis et influentis se habet ad ipsam. Secundum humanitatem vero proprie dicitur caput, quia hoc modo se habet ad Ecclesiam secundum rationem conformitatis ad ipsam per gratiam et naturam. Unde Ephes. 1, 22: "Ipsum dedit caput" etc., Glossa: "Proprie dicitur caput secundum humanitatem, secundum quam coniungitur ei Ecclesia natura et gratia".

ARTICULUS III

Utrum alii conveniat esse caput Ecclesiae quam Christo homini Deo.

Consequenter quaeritur utrum alii conveniat esse caput Ecclesiae quam Christo homini Deo.

1. Et quaeritur utrum Spiritui Sancto conveniat esse caput Ecclesiae. Et quod sic, videtur: quoniam et Spiritu Sancto fluit omnis gratia, eo enim quod nobis datur Spiritus Sanctus, datur nobis omnis gratia; ergo et omnis motus gratiae et sensus nobis datur per Spiritum Sanctum. Cum ergo a capite influat sensus et motus et eo dicitur caput, ergo Spiritus Sanctus est caput Ecclesiae. — Item, ad Ephes. 4, 4: "Unum corpus et unus Spiritus" est Ecclesiae, Glossa: "Unus Spiritus habitat in nobis, quo unum efficimur; unum enim corpus efficimur propter societatem, quam facit Spiritus Sanctus". Si ergo Spiritus facit nos esse in tanta societate qua simus unum corpus, ergo ipse est nostrum caput, regens illud unum corpus.

2. Item, quaeritur utrum Patri conveniat esse caput Ecclesiae. Et videtur quod sic: quoniam I ad Cor. 11, 3, dicitur: "Caput mulieris vir, caput viri Christus, caput Christi Deus", Glossa: "Caput Christi Deus Pater, quia ab ipso genitus est et ideo dignum est ut Filii caput Pater dicatur". Ex hoc relinquitur quod ipsius Filii secundum deitatem Pater est caput. Si ergo Filius secundum deitatem est caput Ecclesiae, multo magis et Pater est caput Ecclesiae.

3. Item, ibidem, dicit Glossa super illud: "Caput Christi Deus": "Divina essentia vel Trinitas caput Christi secundum quod homo, quia deitas creatrix est creaturae assumptae", sive Trinitas. Si ergo "Trinitas est caput Christi secundum quod homo" et Christus secundum humanitatem est caput Ecclesiae, ergo et multo magis ipsa Trinitas est caput Ecclesiae; ergo et Pater et Spiritus Sanctus; hoc igitur non convenit soli Filio.

Solutio: Dicendum quod caput dicitur communiter et proprie. Secundum quod caput dicitur communiter, nihil plus importat quam esse principium. Sed duobus modis est principium, quia principium est Pater ad divinas personas, Trinitas est principium ad creaturas. Et in hoc est differentia; quia principium, quod dicitur Pater, ad divinas personas, est principium in identitate substantiae, sed Trinitas est principium ad creaturas in diversitate substantiae, quia est principium creaturae faciens illam esse de nihilo, sed Pater est principium Filii de se ipso, quia de sua substantia generat Filium et de sua substantia cum ipso Filio spirat Spiritum Sanctum. Et ita secundum hoc caput dicitur dupliciter: uno modo, quod est principium ad alia in identitate substantiae, alio modo in diversitate.

Et ut plenius dicatur, caput communiter accipitur essentialiter, et sic dicit principium respectu creaturae et supponit Trinitatem, et hoc modo Trinitas creatrix dicitur caput creaturae. Caput etiam communiter dicitur personaliter et aliquando pro una persona, sicut dicitur Pater caput Filii generatione aeterna; aliquando pro duabus personis, secundum quod Pater et Filius dicuntur caput Spiritus Sancti spiratione aeterna, et secundum hunc modum dicitur I Cor. 11, 3, in Glossa: "Dignum est ut Filii caput Paterdicatur". Istis ergo modis dicitur caput communiter.

Caput proprie non solum dicit intentionem principii, sed etiam influentiae sensus et motus spiritualis. Et hoc dupliciter, quia potest dici caput per rationem influentiae tantum vel per rationem influentlae et conformitatem naturae. Primo modo Trinitas dicitur caput Ecclesiae et Christus secundum divinitatem, scilicet secundum rationem influentiae tantum sensus fidei et motus caritatis; secundo modo dicitur Christus secundum humanitatem caput Ecclesiae, quia ei coniungitur natura et gratia, sicut dictum est. Primo modo dicuntur caput minus proprie; secundo modo magis proprie. Soli ergo Christo proprie convenit esse caput Ecclesiae, hoc est secundum rationem influentiae et conformitatem naturae, et hoc secundum humanitatem. Trinitati vero et Christo secundum divinitatem convenit esse Ecclesiae caput minus proprie, hoc est secundum rationem influentiae tantum. Patri vero et Spiritui Sancto communiter, quia est principium ad creaturas, et etiam minus proprie.

[Ad obiecta]: 1. Ad rationes ergo patet solutio, et primo ad illud quod obicitur de Spiritu Sancto, quia quamvis ab ipso sit influentia in Ecclesia omnis sensus et motus spiritualis gratiae, non tamen ei convenit quod sit in conformitate naturae cum Ecclesia, et ideo non convenit ei proprie esse caput, sed communiter vel minus proprie.

2. Similiter quod obicitur de Patre: dicendum quod ei non convenit esse caput nisi communiter et minus proprie, propter defectum conformitatis naturae cum Ecclesia.

PrevBack to TopNext