III, P. 1, Inq. 1, T. 4, Q. 3, M. 1
III, P. 1, Inq. 1, T. 4, Q. 3, M. 1
Utrum proprie ponendum sit in Christo meritum.
Ad primum sic: I. Mereri est facere de indebito debitum, quia, sicut dicit Auguustinus, "quod meremur, quasi ex debitoredditur". Cum ergo Christo nihil fuerit indebitum, ergo Christus non potuit mereri ut fieret debitum; ergo nec simpliciter mereri.
2. Item, Christus a principio suae conditionis secundum quod homo fuit in statu comprehensoris sive beati, quia fruebatur sicut sancti in gloria; sed status comprehensoris non est mereri; ergo nec Christi.
3. Item, B. Hilarius dicit: "Non sibi oravit ut transiret calix, sed pro hominibus, quia per calicem passionis tentandi erant omnes discipuli". Ergo pari ratione nec sibi meruit.
4. Item, quicumque meretur, proficit in melius; si ergo Christus non poterat proficere in melius sibi, relinquitur quod non poterat mereri sibi. — Quod autem non posset proficere, probatur auctoritate Gregorii dicentis: "Non habuit Christus iuxta animae meritum quo potuisset proficere; in membris autem, quae nos sumus, quotidie proficit".
5. Item, omne meritum est ex motu caritatis, quae non est beatitudo nec pars beatitudinis, quia, si esset beatitudo vel pars beatitudinis, sequeretur quod idem esset praemium et meritum, et ita idem esset causa et effectus respectu eiusdem. Cum ergo in Christo motus caritatis fuerit pars beatitudinis, relinquitur quod non fuit meritorius; ergo nec aliquis alius motus, cum a motu caritatis habeant omnes alii esse meritorii.
6. Item, cum in Christo fuerit summa caritas, maius merebatur Christus quam aliquis homo mereatur ex caritate; sed homo ex caritate meretur visionem Dei et dilectionem aeternam. Si ergo non est possibile mereri maius quam sit visio Dei et dilectio aeterna, non ergo erit possibile Christo habenti summam caritatem mereri sibi, cum visionem et dilectionem Dei habuerit a conceptione.
Contra: a. Augustinus: "Humilitas Christi claritatis est meritum, claritas vero humilitatis est praemium".
Respondeo: Mereri dicitur multipliciter. Uno modo dicitur mereri improprie, sicut dicimus mereri interpretative, prout dicitur quod existens in peccato mortali, bonum faciens, sed mala intentione, meretur, quia Deus retribuit ei maius quam faciat, et ideo interpretatur Deus remunerando ac si ille meruisset. Alio modo dicitur mereri communiter, secundum quod dicitur mereri de congruo, secundum quem modum dicuntur sancti mereri primam gratiam existenti in peccato. Tertio modo dicitur mereri proprie, secundum quod dicimus mereri de non debito tacere debitum, secundum quem modum dicimus mereri ex gratia et libero arbitrio vitam aeternam, secundum quod II Tim. ultimo, 8: "De reliquo reposita est mihicorona iustitiae, quam reddet mihi in illa die iustus iudex". Quarto modo dicitur mereri de debito tacere maius debitum, secundum quem modum dicitur mereri ex sequentibus operibus factis in caritate; unde Augustinus, Ad Bonifacium: "Gratia meretur augeri, ut aucta mereatur et perfici". Istis modis dicitur mereri in nobis. Quinto modo dicitur mereri de debito habitus tacere debitum actus, secundum quem modum Christus meruit sibi, quia, cum ab instanti conceptionis deberetur ei per habitum plenitudinis gratiae, quem habebat, omne bonum, tamen per temporis successum ex actu gratiae in operibus suis excellentibus fecit quod sibi deberetur ex actu, quod sibi debebatur ex habitu.
2. Ad secundum respondent hoc modo, quia sicut angeli, qui iam beati sunt, duplicem habent operationem, unam, qua contemplantur Deum, aliam, qua ministrant nobis — et secundum illam, qua contemplantur, non merentur, sed iam sunt beati in substantia praemii, secundum vero ministerium, quo ministrant nobis, merentur excellentiam et augmentum ipsius praemii — secundum istum modum "magni consilii Angelus", homo Christus, duplicem habuit operationem animae secundum pariem rationis: unam, qua contemplabatur gloriam divinitatis, secundum quam erat comprehensor et beatus, aliam, secundum quam operabatur dispensationem nostrae redemptionis in corpore mortali, secundum quem modum merebatur et erat in statu viatoris.
3. Ad aliud dicendum quod illud quod dicit Hilarius: "Non sibi oravit", intelligitur quia non timore passionis ex parte rationis oravit quoad se. quamvis timore sensualitatis oraverit pro se, ut patet ex dictis. Simili ratione dicendum quod ratione quantum ad suam superiorem partem nihil meruit, cum secundum illam esset beatus, quamvis meruerit quantum ad partem interiorem et sensualitatem ex parte corporis, secundum quam erat passibilitas et mortalitas, et ipse meruit impassibilitatem et immortalitatem corpori. Hoc infra patebit plenius.
4. Ad aliud dicendum quod anima Christi secundum partem superiorem non poterat proficere in melius, cum ab instanti conceptionis haberet plenitudinem gratiae et veritatis, et secundum hoc intelligitur auctoritas Gregorii. Secundum vero partem interiorem, secundum quam habebat comparationem ad passibile corpus, erat proficere in melius, quia iuxta illam et propter illam dicitur in Psalmo et Hebr. 2, 7: "Minuisti eum paulo minus ab angelis" etc. Quoad illam ergo erat imperfectio, et ratione illius poterat dici protectus.
5. Ad aliud dicendum quod motus caritatis est duplex: est motus caritatis in Deum et est motus caritatis in proximum. Motus caritatis in Deum est secundum viam superiorem; motus caritatis in proximum secundum viam inferiorem rationis. Motus ergo caritatis in Deum in Christo erat pars beatitudinis ipsius, motus vero caritatis in proximum erat actus meritorius, quia motus caritatis in Deum erat secundum statum patriae, sed motus caritatis in proximum erat secundum statum viae.
6. Ad ultimum dicendum quod maius bonum meruit Christus actu suae caritatis quam aliquis homo. Sed bonum illud, quod meruit Christus, potest intelligi quoad nos aut quoad ipsum. Quoad ipsum non meruit maius bonum beatitudine quam nos meremur, scilicet in genere; sed hoc non fuit ex deiectu caritatis suae, sed ex plenitudine suae gratiae, quae augeri non poterat quoad ipsum. Quoad nos vero meruit maius bonum, quia ipse omnibus nobis meruit vitam aeternam, quantum est de se. Unde praemium suae caritatis non fuit particulare, sed universale omnibus, nec nos ex actibus nostris possemus mereri vitam aeternam nisi meritum eius praecessisset.
On this page