III, P. 1, Inq. 1, T. 4, Q. 3, M. 3, C. 1
III, P. 1, Inq. 1, T. 4, Q. 3, M. 3, C. 1
QUO MODO CHRISTUS MERUIT CARITATE.
Ad primum sic: 1. Omne meritum in minus est quam sit praemium, quod reddit Deus merito; cum ergo caritas Christi excederet omne praemium vel ad minus aequaretur, cum Deus semper remuneret supra condignum, ergo non poterat mereri per caritatem.
2. Item, quantamcumque dulcedinem et iucunditatem in Deo habere poterat per caritatem anima Christi, dabatur ab initio conceptionis; si ergo praemium animae pro merito est ipsa iucunditas in Deo, relinquitur ergo quod per caritatem nihil amplius merebatur.
Contra: a. Omni operationi voluntariae debetur laus vel vituperium vel indifferentia: cum est recte facta, laus et praemium; cum male lacta, vituperium et supplicium; cum indifferenter, nec laus nec vituperium. Cum ergo Christus operaretur voluntarie et recte, constat, cum omnibus circumstantiis debitis, ergo debebatur ei laus et praemium.
b. Item, Christus erat in statu operatoris, ergo operabatur aut digne Deo aut non digne; constat quod digne; ergo operationi ipsius debebat Deus praemium. Communis enim conceptio fidei est quod omnem operationem, tactam propter se, digne remunerat Deus. — Quod concedendum est.
[Ad obiecta]: 1. Ad illud vero quod obicitur de remuneratione supra condignum, hoc intelligitur respectu actus, in quantum principium ipsius est creatura, non in quantum actus meritorii principium est gratia, etiam increata. Unde in Christo erat remuneratio actus caritatis supra condignum, in quantum principium eius erat liberum arbitrium creatum. Sed quantum ad principium summae gratiae etiam increatae, quae erat primum movens in Christo, non erat supra condignum.
2. Ad aliud dicendum quod meritum in Christo non erat respectu praemii substantialis, quod consistit in contemplatione divinitatis et in fruitione summae bonitatis, sed respectu praemii accidentalis, quod determinatur in felicitate creata partis sensibilis et immortalitate corporis quantum ad ipsum, quantum vero ad nos impletio nostrae redemptionis. — Ad aliud volunt dicere quod est meritum rei habitae, et hoc fuit in Christo respectu praemii substantialis, sicut dicitur quod angeli merentur beatitudinem habitam ministrando nobis; et est meritum rei habendae, et hoc fuit in Christo respectu immortalitatis et impassibilitatis. Sed melius est ut dicatur sicut dictum est ad praecedentem obiectionem.
On this page