Text List

III, P. 1, Inq. 1, T. 4, Q. 3, M. 3, C. 3

III, P. 1, Inq. 1, T. 4, Q. 3, M. 3, C. 3

QUO MODO CHRISTUS MERUIT PER PASSIONEM.

Consequenter quaeritur quo modo Christus meruit per passionem.

Ad quod sic: 1. Christus ab initio suae conceptionis habuit parem caritatem in omni sua actione et passione; quantitas autem meriti attenditur secundum quantitatem caritatis; ergo par fuit meritum Christi in omni actione et passione ab initio conceptionis; nihil ergo meruit sibi per passionem.

2. Item, "tota vis merendi est penes caritatem" ; si ergo in Christo ab initio fuit eadem caritas et eodem modo se habens, ergo idem meritum; nihil ergo novum sibi meruit per passionem.

3. Item, Gregorius: "Non habuit omnino Christus iuxta animae meritumquo potuisset proficere; in membris autem, quae nos sumus, quotidie proficit".

4. Item, cum per passionem non fecerit de indebito debitum nec de debito magis debitum, quia caritas in eo non poterat augeri, quare nec meritum, nec de debito habitus debitum usus, cum prius per usum caritatis et aliarum virtutum meruerit omne bonum; relinquitur ergo quod per passionem sibi nihil meruit secundum aliquam rationem merendi.

5. Item, passio in Christo erat ex parte corporis, et compassio ex parte animae irrationali et non ex parte rationali; ergo cum omne meritum sit secundum partem rationalem, non erat passio eius meritoria.

6. Item, passio est motus involuntarius ; motus autem involuntarius non est meritorius; ergo passio non fuit meritoria.

Contra: a. Augustinus, Super Ioannem: "Ut Christus resurrectioneclarificaretur, prius humiliatus estpassione; humilitas claritatis est meritum, claritas humilitatis! est praemium".

Respondeo: Meritum, quantum ad virtutem, consistit penes caritatem; quantum vero ad effectum consistit in opere, movente caritate, sive sit opus interius, sicut voluntas, sive exterius, quantum ad agere et pati. Attendendo ergo ad virtutem meriti, tantum meruit Christus ante passionem quantum in passione. Attendendo vero ad effectum meriti, plus meruit, id est pluribus modis sive in pluribus, secundum quod dicit Magister, in Sententiis, dist. 18 III libri, quod "non profecit quantum ad virtutem meriti, sed quantum ad numerum meritorum".

[Ad obiecta]: 1. A d illud autem quod obicitur de quantitate meriti, dicendum quod de quantitate meriti est loqui dupliciter: aut per modum quantitatis continuae, secundum quod dicitur quantitas virtualis in merito, et haec attenditur quantum ad caritatem; aut per modum quantitatis discretae, et haec attenditur quantum ad numerum effectuum ipsius meriti. Secundum primum modum aequale fuit in Christo semper meritum, secundum modum secundum multiplicabatur.

2. Ad aliud iam patet responsio, quia "vis merendi consistit penes caritatem, non tamen totus effectus", sicut patet quod "tota vis comburendi consistit penes ignem, non tamen totus effectus, imo effectus combustionis consistit in igne et materia", lignorum scilicet. Eodem modo tota vis merendi in caritate consistit, effectus vero est penes caritatem et opera caritate informata.

3. Ad auctoritatem Gregorii patet responsio per Magistrum, quia debet intelligi quod non proiecerit quantum ad vim merendi, sed "quantum ad numerum meritorum", sicut dictum est.

4. Ad aliud dicendum quod mereri non solum dicitur secundum illas rationes de indebito facere debitum vel de debito facere magis debitum etc., secundum quas rationes non potest poni mereri in Christo; sed mereri dicitur de debito habitus faciendo debitum usus, secundum quem modum non dicitur meruisse a principio conceptionis, quia, cum secundum habitum gratiae et virtutum esset dignus omnibus bonis, non exeundo in actum virtutis, ex ipso actu etiam habuit dignitatem et debebatur et omne bonum, ut non solum haberet dignitatem respectu praemii ex habitu, sed etiam haberet meritum praemii ex actu. Dicitur etiam alio modo mereri ex debito unius actus facere debitum alterius actus, secundum quem modum Christus merebatur quolibet actu et quod meruerat per unum actum virtutis, merebatur per alterum actum virtutis, et quod meruerat per actionem, merebatur per passionem, et ita per plura idem meruit. Secundum ergo hunc modum dicitur meruisse per passionem immortalitatem corporis et impassibilitatem animae, quia, cum prius meruisset ex actione istud et esset ei debitum per actionem, idem meruit ex passione et factum est ei debitum per passionem. Sic ergo est in ipso mereri per passionem, quia ex debito unius actus fit debitum alterius actus.

5. Ad aliud dicendum quod passio erat in parte irrationali sicut accidens in subiecto, passio vero erat in parte rationali sicut volitum in volente. Quia ergo passio non erat in parte irrationali solum, sed etiam in parte rationali, tamen secundum alium modum, scilicet secundum quem attenditur meritum — non enim aliquid dicitur meritorium nisi sit in voluntate sicut volitum et placitum — propter hoc est passio Christi meritoria, quia fuit in parte rationali sicut volitum et placitum.

6. Ad aliud dicendum quod aliter fuit passio in Christo, aliter in aliis sanctis. In Christo enim fuit passio voluntaria et quantum ad fieri et quantum ad esse; non enim in corpore suo passio fieret, nisi voluisset, nec etiam in ipso esset passio, nisi voluisset; erat etiam passio voluntaria quantum ad actum, quia ei placebat pati. In sanctis vero, quamvis passio quantum ad fieri et quantum ad esse non subiaceat voluntati, quia est a violentia extrinsecus agente, tamen ipsum pati, qui est effectus passionis, est volitum. Unde secundum hoc patet quod in sanctis passio secundum quid est involuntaria, simpliciter tamen voluntaria quoad effectum, et ideo meritoria. In Christo vero et quoad causam et quoad effectum est voluntaria. Cum ergo dicitur passio est involuntaria in Christo, dicendum quod falsum est, nec quantum ad causam nec quantum ad effectum. In sanctis vero involuntaria est quoad causam, sed voluntaria quoad effectum.

Et sic patet solutio ad quaesita.

PrevBack to TopNext