Text List

III, P. 1, Inq. 1, T. 5, Q. 1, M. 1

III, P. 1, Inq. 1, T. 5, Q. 1, M. 1

De veritate passionis Christi.

Circa veritatem passionis quaeruntur duo: Primo, de potentia passionis; secundo, de actu et sensu passionis.

Ad primum arguitur sic: 1. Praestantior est natura agens patiente ; si ergo nulla natura est praestantior natura Christi, ergo non potest pati ab aliquo. — Maior patet per Augustinum, Super Genesim, XII, dicentem: "Omni modo praestantior est" natura agens natura patiente.

2. Item, corpus nostrum alterius est naturae quam corpus Christi, quia infirmae naturae est corpus nostrum, corpus vero Christi est potestativae naturae, "ut" scilicet "feratur undis et sistat in liquidis et structa transcurrat" ; si ergo corpus Christi habet potestatem naturae huiusmodi, ergo corpus Christi non habebit infirmitatem naturae nostrae; ergo non habebit doloris nostri naturam.

3. Item, corpus Christi est conceptum de Spiritu Sancto et a principio caelesti, et non a principio naturae sicut natura corporis nostri; ex quo relinquitur quod non habet "naturam ad dolendum" sicut corpus nostrum.

4. Item, "non potest fieri ut timor significetur in verbis" Evangelii, quibus dicitur: "Transeat a me calix iste" etc., "cumfiducia teneatur in factis". Cum ergo fiduciam habuerit in factis, sicut patet Matth. 16, 23 ubi dicit Petro: "Scandalum mihi es, vade retro me" etc., cum praediceret passionem, videtur quod non timuerit passionem. Praeterea, quo modo "timuit qui armatis obviusprodiit?" - Relinquitur ergo quod non fuit timor in mente, et ita nec dolor.

5. Item, non est "infirmitas in corpore, ad cuius occursumconsternata persequentiumagmina supinatis corporibus concidunt" ; sed tale fuit corpus Christi, sicut habetur Ioan. 18, 6; ergo relinquitur quod non fuit infirmitas in corpore Christi, cuius erat tanta virtus.

6. Item, res, quae est sanativa et ablativa doloris, dominatur super dolorem; sed talis fuit manus Christi et corpus ; relinquitur ergo quod nec manus nec corpus Christi habuit infirmitatem doloris.

7. Item, obicitur per comparationem ad statum Adae. Dicebatur enim Adam immortalis, quia poterat non mori: si enim vellet, non esset mortalis; ergo similiter, cum Christus non pateretur nisi vellet, non debet dici passibilis.

8. Item, est gratia, quae compatitur secum peccatum, scilicet veniale ; et est amplior gratia, quae non compatitur peccatum, tamen compatitur poenam peccati, sicut fuit de gratia B. Virginis ; et est alia gratia, quae neutrum istorum secum patitur, sicut gratia fruitionis; ergo cum Christus hanc habuit, non debet dici passibilis.

Ad oppositum: a. Augustinus, De civitate Dei: "Est aliqua natura beata et immortalis, et est alia misera et mortalis ei opposita, etest media, quae estmisera et immortalis". Sed illud medium est medium dividens, quia non ponit nos in idem, sed in diversum, quia separat nos a Deo, ideo introducit verum mediatorem Iesum, qui habet beatitudinem et mortalitatem ; ergo est passibilis.

II. Consequenter quaeritur de sensu passionis. 1. Ponit enim Hilarius, X De Trinitate, et introducit similitudinem teli perforantis aëra, et cum in aëre sit passio, nullus tamen est ibi sensus passionis, 15 dist. III libri Sententiarum ; si ergo similiter caro Christi patiebatur, in carne Christi non fuit sensus passionis. Item, hoc expresse dicit, dicens: "Virtus corporis sine sensu poenae vim poenae desaevientis excepit."

2. Item, idem Hilarius, X De Trinitate: "Tu vero, quosensu rationis intelligis Dominum Iesum Christum, ad quod festinat timere, et consternantem fortes infirmitate trepidare, et vulnera non permittentem dolerevulneratum, et contumelia crucisdehonestari, cui crux conscensusad Deum est et reditus ad regnum?" Ex quibus verbis videtur Hilarius dicere expresse in Christo non fuisse passionis sensus.

3. Item, Dionysius, Ad Ioannem Evangelistam: "Absit, ut ego ita insaniam ut credam vos aliquid pati, sed et corporis passiones solum secundumiudicare ipsas sentirecredo". Si ergo "non est discipulus supermagistrum". si Apostoli non patiebantur, ergo nec Christus.

4. Item, Hilarius: "Virtus corporis sine sensu poenae vim poenae desaevientis excepit". Ergo non habuit sensum poenae.

5. Item, erat summa delectatio in ipsa qua maior excogitari non potest, quia comprehensor erat; ergo secum non patiebatur passionis sensum.

Contra: a. Isai. 53, 4: "Vere languores nostros ipse tulit" etc.; et Matth. 26, 38: "Tristis est anima mea" etc.

b. Item, Isai. 53, 2—3: "Vidimus eum virum dulorum et scientem infirmitatem".

III. Item, quaeritur de differentia passionis in Christo et in nobis. Sic passus est Ioannes ante Portam Latinam et tres pueri, Dan. 3, et isti sine sensu poenae, et sic non est passus Christus.

Circa solutionem huius quaestionis nota solutionem Magistri in III libro Sententiarum, 15 dist., ubi dicitur ; "Audisti lector" etc.. Et est summa responsionis ut intelligantur verba Hilarii, quibus dicit "dolorem passionis in Christum non incidisse" et huiusmodi, "quia in se non habuitcausam seumeritum doloris", scilicet originale peccatum, sive quia "in eo nonhabuit dominium passio" sive dolor, sive quia "in eo non fuit necessitas dolendi" sive timendi. In verbis ergo Hilarii non excluditur veritas passionis a Christo, sed excluditur causa, dominium et necessitas patiendi. Unde Magister ostendit per eumdem Hilarium veram tristitiam et passionem fuisse, ubi dicit: "Tristitiam autem" etc. Una est auctoritas Hilarii, in libro De Trinitate, in qua dicit quod tristitia fuit in Christo, sed tamen causa tristitiae eius fuit defectus Apostolorum; et hoc est quod dicitur ibi: "Interrogo quid sit tristem esse" etc. Item, Hilarius, in libro De Synodis, dicit quod genera passionum infirmitatem carnis vel carnem affecerunt, non tamen divinitatem Verbi; et hoc dicitur ibi: "Cum haec passionum genera" etc.

Alii dicunt quod, cum in Christo sint duae naturae in una persona, illa, quae dicit Hilarius, intelliguntur de persona prout est in divina natura, secundum quam non habuit passibilitatem nec naturam doloris. Ratione enim unionis personalis quod dicitur de Filio Dei, dicitur et de filio hominis ; unde illud, quod dicit de impossibilitate quantum ad hominem, hoc dicitur ratione personae, non ratione humanae naturae. Et hoc patet per verbum Hilarii, in libro De Synodis: "Verbum caro factumpati potuit, sed passibile esse non potuit, quia passibilitas naturae infirmae significatio est". Et est ratio dicti, quia actus pertinet ad personam, sed passibilitas pertinet ad naturam; ideo personae Filii convenit pati propter assumptam naturam, non tamen ei convenit quod sit passibilis. Et secundum hoc exponunt verba Hilarii. —- Secundum hanc ergo opinionem dicendum quod aliquid fuit passibile in Christo simpliciter, scilicet corpus; aliquid vero impassibile simpliciter, tamen passibile secundum quid, sicut anima, sicut dicit Ioannes Damascenus 7: "Anima impassibilis existens, corpore inciso, ipsa nonincisa, condolet et compatitur" ; aliquid vero simpliciter impassibile et incompassibile, sicut divinitas, prout dicit Ioannes Damascenus, quod "divinitas impassibilis ens non est compassa corpori". Sicut "sole superlucente in ligno, si securis incidatlignum, incisibilis etimpassibilis remanet sol", sic persona vere erat impassibilis et tamen pati dicitur ratione humanae naturae. Sed quod verba Hilarii non intelligantur de persona, sed de ipsa humana natura, expresse habetur in littera, ubi expresse dicit Hilarius: "Habuit sane illud Domini corpus doloris nostri naturam, sicorpus nostrum id naturae habet ut calcet undas". Item: "Quam infirmitatem dominatam huius corporis credis, cuius tantam habuit natura virtutem?" Propterea dixerunt alii, assignantes differentiam inter potentiam patiendi et passibilitatem. Nam potentia patiendi dicit solum, potentiam materialem, passibilitas vero dicit praeter illam potentiam aptitudinem, quae est necessitas ad patiendum, secundum quem modum dicitur quod materia prima non est mobilis secundum se sursum vel deorsum, sed tamen est in ea potentia ad motum; sed prout est ei coniuncta gravitas, dicitur mobilis deorsum, quia habet aptitudinem ad hoc ut moveatur deorsum. Secundum istum modum volunt dicere de natura humana Christi quod habuit naturam ad patiendum, non tamen est passibilis, quia non habuit necessitatem ad patiendum. Et hoc volunt sensisse Hilarium, qui dicit, in libro De Synodis, quod Christus "pati potuit, sed passibilis esse non potuit", quia in natura humana Christi non fuit principium materiale disponens necessario ad patiendum - quod quidem est lex concupiscentiae seu fomitis traducta sicut in nobis — sed principium patiendi fuit extra naturam suam, scilicet in causa efficiente, scilicet in voluntate eius, quia, nisi ipse voluisset, non potuisset pati nec vulnerari nec laedi. Et hoc modo exponunt verba Hilarii quod "non habuit naturam ad dolendum", id est legem naturae seu meritum, secundum quam est necessitas ad patiendum. Similiter exponunt non habuisse sensum poenae, quia non fuit dissensus voluntatis, et ideo dicitur dolor non fuisse in sensu, quia non fuit in sensu voluntatis displicentia. Ad illud vero quod dicitur non timuisse, non-doluisse, dicunt quod hoc dicitur quia non fuerunt in eo passiones huiusmodi sicut in nobis, prout definiuntur a Philosopho per motum involuntarium. Secundum hoc ergo solvunt omnia.

Sed contra hoc obicitur Hebr. 8, 4, super illud: "Si ergo esset super terram, non esset sacerdos" etc., Glossa: "Quid tam congruenter offerretur pro hominibus quam humana caro? Et quid tam aptum immolationi quam caro mortalis?" Et sequitur de sacrificio, quod obtulit Christus in passione, de quo hoc est intelligendum; unde ibi dicitur: "Unus ipse erat qui offerebat et quod offerebat". Ex quo relinquitur quod caro Christi non solum habuit potentiam ad immolationem et passionem, sed etiam dispositionem et aptitudinem. - Item, Boethius, in libro De duabus naturis et una persona Christi, distinguit tres status hominis: statum innocentiae, statum miseriae, statum beatitudinis. Et dicit quod a statu innocentiae accepit Christus corpus animale indigens alimento, sicut Adam habuit; a statu miseriae accepit corpus mortale, unde dicit: "Mortale corpus assumpsit, ut mortema genere humano iugaret" ; a statu vero beatitudinis accepit peccandi impossibilitatem. Si ergo est corpus mortale et non est cum potentia sine aptitudine, relinquitur quod corpus Christi habuit aptitudinem ad moriendum et patiendum.

Respondeo secundum B. Augustinum: "Voluntate tristitiam suscepit veram, quo modo carnem". Et sicut dicit B. Hilarius, X De Trinitate: "Homo ille de caelo est, habens ad patiendum corpus, et passus est, sed naturam non habens ad dolendum". Item, Hilarius: "Quam infirmitatem dominatam huius corporis credis, cuius tantam habuit natura virtutem?" Item, Hilarius: "Licet forma corporis nostri esset in Christo, non tamen vitiosae infirmitatis nostrae forma erat in corpore". Secundum ergo B. Augustinum patet quod fuit passio in Christo, sed subiecta voluntati; unde dicit: "Voluntate tristitiam suscepit veram, quo modo voluntate carnem veram". Secundum vero B. Hilarium non fuit passio in Christo per necessitatem, et ideo dicit: "Naturam non habens ad dolendum" ; nec per dominationem, ut passio dominaretur suae voluntati, propter quod dicit: "Non infirmitatem dominatam huius corporis", nec per vitium sive peccati obnoxietatem, propter quod dicit: "Non vitiosae infirmitatis nostrae erat forma in Christi corpore".

Dicendum ergo secundum hunc modum, ad determinationem verborum B. Hilarii et praecedentium Sanctorum, quod in Christo aliter fuit potentia patiendi quam sit in nobis in statu miseriae et quam fuerit in Adam in statu innocentiae. In nobis enim est potentia cum necessitate patiendi et voluntate non patiendi nec potentet prohibere passionem; in Adam fuit potentia in statu innocentiae sine aliqua necessitate et dispositione ad patiendum et voluntate ad patiendum nec potente prohibere passionem, si esset ; in Domino vero Iesu fuit potentia ad patiendum, non tamen indisposita ut in Adam, nec cum necessitate ad patiendum, ut in nobis, sed cum dispositione ad patiendum et cum voluntate potente prohibere passionem. Dicendum igitur quod, cum sit potentia activa et passiva, potentia activa in nobis est solum subiecta voluntati, potentia passiva non, sed sequitur conditionem naturae; in Domino vero Iesu potentia passiva sicut et potentia activa iuit subiecta voluntati, ut esset domina sui actus et suae passionis, ut sicut voluntas nostra habet dominium sui actus potens prohibere eum vel educere, ita Christi voluntas dominium habuit et potens fuit prohibere passionem a potentia patiendi assumpta vel ipsam ducere in actum patiendi. Et ideo, quia passio in effectu in Christo dependebat a voluntate, quamvis esset potentia disposita pati in carne, propterea dicit B. Hilarius quod non habet "naturam doloris" nec "excipitsensum poenae" necessario nec timet nec dolet vel sentit vulnus per naturam. Tamen dicit eum vere passum et habere "corpus ad patiendum", nec "infirmitatem dominatam" suo corpori nec "vitiosae infirmitatis formam habuisse".

[Ad obiecta]: I. 7. Dicendum ergo quod Adam, ad hoc quod esset impassibilis, erat ex virtute divinae protectionis, secundum Hugonem, in libro De Sacramentis, non ex sua natura. Item, in nobis est passibilitas cum necessitate ad patiendum, sed in Christo erat dispositio ad passibilitatem, tamen potens erat prohibere omnes passiones, et hoc habebat amplius quam Adam. Nos vero habemus dominium actionum nostrarum, non passionum, secundum Damascenum ; Christus autem habuit utrarumque dominium. Et hoc vult Hilarius in auctoritate praedicta.

8. Ad aliud quod quaeritur de gratia fruitionis, quod deberet prohibere omnem passionem et sensum passionis, dicendum quod gratia in Christo consideratur dupliciter: vel secundum se, et sic habebat summam delectationem; vel ut ordinatur ad redemptionem, et sic exigebatur quod haberet passibilitatem, quia exigebat poenam.

II. 6. Ad aliud quod obicitur quod habebat summam delectationem et voluntatem ad patiendum, et ideo impassibilis, dicendum, secundum Augustinum, De anima et spiritu: Anima dupliciter consideratur: ut anima, et sic habet relationem ad membra, quae vivificat, et hoc modo patiebatur; vel consideratur ut spiritus, et sic fruebatur.

4. Ad aliud quod obicitur per auctoritatem Dionysii, Ad Ioannem Evangeliorum, dicendum quod intelligit de passione perturbante rationem, et non de propassione.

1—3, 5. Ad aliud quod quaeritur de sensu passionis, quia videtur dicere Hilarius quod non habuit sensum passionis, dicendum quod, sicut distinguitur passio et propassio, ita debet distingui sentire et prosentire, ut sentire dicatur de sensu perturbante rationem, prosentire de sensu qui est solummodo in sensualitate.

III. Ad aliud quod quaeritur de differentia passionum in nobis et in Christo, dicendum quod in nobis est necessitas ad patiendum, in Christo vero solummodo dispositio absque ulla necessitate; item, nos patimur, velimus nolimus, ipse autem dominium habuit suae passionis, ut dictum est ; item, nos passibilitatem habemus per causam, quia per peccatum sive ex peccato, ipse autem passibilitatem habuit, non per causam vel necessitatem aliquam, sed sola voluntate assumptam.

PrevBack to TopNext