Text List

III, P. 1, Inq. 1, T. 5, Q. 1, M. 4, C. 1

III, P. 1, Inq. 1, T. 5, Q. 1, M. 4, C. 1

DE CONVENIENTIA PASSIONIS QUOAD DEUM.

ARTICULUS 1.

Utrum passio Christi conveniat divinae iustitiae.

Ad primum sic: 1. Anselmus: "Quae iustitiaest, hominem iustissimum omnium morti tradere pro peccatore? Quis homo, si innocentem damnaret ut nocentem liberaret, damnandus non iudicaretur?" Ergo videtur quod non conveniat iustitiae Dei.

2. Item, Anselmus: "Si aliter peccatores salvare non potuit, ubi est eius omnipotentia? Si vero potuit etnoluit, quo modo defendemus eiusmisericordiam, potentiam eius atque iustitiam?" Haec est oppositio infidelium.

3. Item, si dicatur quod non damnavit nec tradidit, sed permisit hoc fieri — contra, Anselmus: Immo Pater praecepit, ut moreretur. Unde Philipp. 2, 8: "Factus est obediens Patri usque ad mortem" etc. ; item, Hebr. 5, 8: "Didicit obedientiam ex hisquae passus est" ; item, Rom. 8, 32: "Proprio Filio non pepercit". Ergo Pater tradidit eum in mortem: quod non videtur convenire iustitiae Dei.

Respondeo: Dicendum quod modus iste fuit de convenientia divinae iustitiae. Dei enim iustitia est, ut nunquam peccatum dimittatur sine poena. Peccatum enim non ordinatur nisi in poena, secundum quod dicit Augustinus, in libro De natura boni: "Peccantes in suppliciis ordinantur". Aut ergo peccatum ordinatur de districta iustitia, ut puniatur aeternaliter, aut de iustitia cum misericordia, ut puniatur temporaliter. Et sic passio est de iustitia, quia non poterat reatus solvi per hominem purum, secundum quod probat Anselmus. Homo enim non poterat reddere, sed debebat; Deus poterat, sed non debebat; oportuit ergo quod solveret homo Deus: homo qui deberet, Deus qui posset.

[Ad obiecta]: 1. Ad illud quod obicitur innocentem condemnare non est iustum, dicendum secundum Anselmum quod ipsum Pater non coegit ad mortem, sed ipse voluntarie subiit mortem; quia ergo voluntarius fuit, non fuit iniustitia. Est tamen addendum ad solutionem Anselmi, quod referendo ad potentiam divinam absolutam, nulla esset iniuria punire innocentem, secundum quod dicit Apostolus, Rom. 9, 21: "Numquid potestatem habet figulus" etc., quia nulla actio Dei potest esse iniusta. Item, referendo ad iustitiam, dicendum quod Deus ordinat mala, unde potest punire innocentem propter bonum quod inde elicitur, scilicet salus humani generis. Unde sic punitus est Iob, tamen pro bono proprio, Christus autem pro bono alieno.

2. [Ad illud quod obicitur] quo modo ergo defendemus eius potentiam et sapientiam, dicendum quod ex eo quod ex malis poenae elicit bona, ex hoc defendimus eius sapientiam; praeterea, quia non potest conqueri creatura de aliqua iniuria, defendimus eius iustitiam.

3. Ad aliud quod obicitur quod Pater praecepit eum mori, dicendum secundum Anselmum quod discernendum est in iis, quae fecit ex obedientia, quia scilicet servavit misericordiam et iustitiam et veritatem ex obedientia unde dicit: "Sponte subiit mortem, non propter obedientiam deserendi vitam, sed propter obedientiamservandi iustitiam, in qua tam fortiter perseveravit, ut inde mortem incurreret". Unde quia Pater praecepit tenere veritatem, propter ipsam vero tenendam passus est.

ARTICULUS II.

Utrum passio Christi conveniat divinae misericordiae.

Consequenter quaeritur utrum conveniat divinae misericordiae.

Ad quod sic: 1. Bonitas Dei et misericordia debent eligere viam illam, quae magis est ad salutem; sed via, quae magis habet imitatores, magis est ad salutem; sed in via prosperitatis magis haberet imitatores, et dico, prosperitatis non culpabilis; ergo magis est ad salutem; ergo illam magis debuisset elegisse quam mortem.

2. Item, Dionysius: Optimi est optima adducere et optimo modo. Sed optime adduceretur salus nostra sine peccato alicuius quam cum multorum peccato; sed per passionem non adducitur salus nostra sine multorum peccato; ergo non convenit divinae misericordiae.

Respondeo: 1. Dicendum secundum Augustinum, De vero religione: "Omne peccatum est ex eo quod appetimus quaeChristus contempsit et quia refugimus quae ipse sustinuit vel appetivit". Appetivit autem Christus paupertatem, vilitatem et subiectionem: homines vero eligunt divitias, delicias et honores. Si ergo elegisset viam prosperitatis, non conveniret divinae misericordiae, quia tunc non esset recessus a peccato; ipse autem elegit talem, in qua est recessus a peccato. - Vel potest dici quod redemptio hominis debuit fieri per satisfactionem pro peccato; satisfactio autem pro peccatis debet esse poenalis et afflictiva, propter quod debuit esse redemptio hominis non per incessum in via prosperitatis, sed potius adversitatis poenalis.

2. Ad aliud quod obicitur Optimi etc., dicendum secundum Boethium: "Ordo providentiae divinae cuncta complectitur, ut si quis abassignato ordine recesserit, in alium ordinem relabatur". Et exemplum Anselmi est in centro et circumferentia: quanto enim plus elongatur a centro, tanto plus appropinquat circumferentiae et e converso. Eodem modo dicendum quod providentia est sicut circumferentia cuncta continens et quanto quis elongatur a vita, proximat morti et e converso. Similiter est de iustitia et misericordia. Ipse autem non coegit liberum arbitrium hominis, sed dedit necessaria ad redemptionem, non cogendo liberum arbitrium. Unde, si compulisset ut non possent ei intentare mortem, iam habuissent coactam vitam. Unde ex proprio impetu mortem intulerunt; ipse autem ex malo impetu eorum bonum redemptionis producit, servato ordine.

PrevBack to TopNext