Text List

III, P. 1, Inq. 1, T. 5, Q. 2, Praeambulum

III, P. 1, Inq. 1, T. 5, Q. 2, Praeambulum

Inquisito de Dominica passione, cum omni devotione inquirendum est de sacratissima eius morte, ex cuius consideratione magis esset lugendum quam disputandum. Solent tamen quaerere circa hoc disputantes: Primo, an mors Christi debeat intelligi separatio humanitatis a deitate; secundo, an simpliciter concedendum sit de Christo quod fuerit mortuus; tertio, an concedendum quod in triduo fuerit homo; quarto, de descensu animae eius ad inferos ; quinto, de quiete corporis eius in sepulcro.

PrevBack to TopNext