Text List

III, P. 2, Inq. 2, Praeambulum

III, P. 2, Inq. 2, Praeambulum

Adiuvante divina gratia, consequenter inquirendum est de legibus derivatis a lege aeterna ad ordinandam rationalem creaturam. Harum autem quaedam est rationali creaturae indita, ut lex naturalis; quaedam vero imposita sive addita, ut lex Moysi, lex Evangelii et humana. Prior igitur inquisitio erit de lege naturali; consequens vero de legibus additis, quantum pertinet ad theologicam inquisitionem. De lege autem naturali inquisitis est talis: Primo, an sit; secundo, quid sit; tertio, quo modo sit; quarto, quorum sit.

PrevBack to TopNext