Text List

III, P. 2, Inq. 3, T. 1, Q. 1, C. 1

III, P. 2, Inq. 3, T. 1, Q. 1, C. 1

DE UTILITATE LATIONIS LEGIS.

Quentum ad primum sic proceditur: a. Rom. 5, 20: "Lex subintrauit, ut abundaret delictum", Glossa: "Naturale iustitiae ingenium, nisi habeat quod respiciat et veneretur, non facile proficit, sed aegrotat, et supervenientibus cedit peccatis". Et appellat illud ingenium idem quod legem naturalem sive vivacitatem discernendi, quae venit ex lege naturali, et vult dicere quod, nisi homo habeat principium quo respiciat in summum bonum et mercedem, non proiicit, sed aegrotat. Sed per legem Moysi respicit homo Deum tamquam auctorem et veneratur tamquam retributorem, quia ad hoc ei data est ; ergo lex Moysi fuit danda homini et ferenda.

b. Secunda ratio. I ad Tim. 1, 8: "Scimus quia Lex bona est si quis ea legitime utatur", scilicet ut per eam cognoscat morbum et quaerat medicum. Supposito ergo quod natura humana aegra est, obicitur sic: Omni aegrotanti necessaria sive utilis est cognitio morbi sui et quaesitio medici; sed lex Moysi hoc facit, quia facit cognoscere morbum, scilicet peccatum, et quaerere medicum, scilicet Deum. Unde Glossa, super illud Rom. 5, 20: "Lex subintravit" etc.: "Ad hoc data estLex, ut homo, deficiens in praeceptis et factuspraevaricator, liberatorem salvatoremquerequireret". Ergo necessaria sive utilis est lex Moysi humanae naturae, quae aegra est; Lex igitur fuit ferenda.

Ad oppositum: 1. I ad Cor. 15, 56: "Virtus peccati Lex", Glossa: "Lex prohibendo auget peccati cupiditatem". Sed nihil ad quod sequitur augmentum peccati est utile saluti; sed ad Legem consequitur augmentum peccati; ergo non fuit lex Moysi utilis saluti; ergo non fuit ferenda.

2. Si dicatur quod Lex non auget peccatum nisi per occasionem solum et non per causam - contra hoc opponitur: Magis expedit saluti animae quod tollatur causa et occasio peccati quam quod solum tollatur causa et occasio remaneat. Cum ergo Lex sit occasio peccati et augmenti eius, salubre esset animae quod tolleretur Lex neque daretur; non igitur erat ferenda.

3. Tertia ratio. Rom. 7, 8: "Occasione accepta, per mandatum peccatumoperarum est in me omnem concupiscentiam", G 1 o s s a Glossa: "Auctaest concupiscentia ex prohibitione Legis". Ergo Lex inflammavit concupiscentiam; ergo noxia fuit et non expediens ad salutem; ergo non debuit dari.

4. Quarta ratio. Nullum bonum ordinate datur quod nocet illi cui datur, sicut vinum, licet sit bonum, tamen non datur ordinate febricitanti, quia nocet illi. Si ergo Lex nocuit illis quibus dabatur, sicut patet per dictas auctoritates et per multas alias, patet quod non ordinate dabatur; sed non erat danda nisi ordinate; ergo non debuit clari. - Quod autem Lex noceret illi cui dabatur, patet ex auctoritate Apostoli, Rom. 7, 13: "Peccatum per mandatum operatum est in me mortemut fiat supra modum peccans peccatum".

5. Quinta ratio. Omne obtenebrans animam plus nocet animae quam prosit; sed Lex obtenebrat animam; ergo plus nocet animae quam prosit ; ergo non erat ferenda. - Minor patet per illud Matth. 4, 16: "Populus, qui sedebatin tenebris" etc., ibi dicit Chrysostomus: "Tenebrae erant maxime secundum Legem, quae non ad manifestandam Dei iustitiam data iuerat, sed ad puniendam duritiam cordis eorum, sicut ait Dominus: "Propter duritiam cordis vestriMoyses ista mandavit", et non ad salvandoseos, sed excaecandos".

6. Sexta ratio. Augustinus, Contra Faustum: "Lex improbos praevaricationis reatu ligat, cum iubet quod non possunt implere". Sed praevaricationis reatus maxime nocet; ergo, cum, Lex liget, relinquitur quod Lex maxime nocet; plus igitur obest saluti animae quam prosit; ergo non erat ferenda.

7. Septima ratio. Augustinus, in libro De natura et gratia: "Natura, qua homo ex Adam nascitur, indiget medico". Sed Lex non facit ad medicinam et curationem morbi, immo ad ipsam sequitur morbus et infirmitas; nocet ergo saluti animae; ergo non erat ferenda.

8. Octava ratio. Gal. 3, 19: "Lex propter transgressores posita est", Glossa: "Id est, ut homo superbe de suis viribus fidens, acciperet praecepta, in quibus deficienset factus praevaricator liberatorem salvatoremque requireret". Data est ergo Lex ut superborum cervix, quos faceret transgredi, humiliaretur, ut medicus optaretur. De intentione ergo Legis erat ut homo post aegritudinem medicum requireret et quod homo prius deficeret. Sed constat quod iste non est optimus modus adducendi ad medicum, qui est scilicet per aegritudinem; ergo, si "optimi est optima adducere", non est autem adductio optimi, cum fit malum ut veniat bonum, ergo non fuit latio Legis bona, ut scilicet tactus homo praevaricator quaereret bonum.

Solutio: Dicendum quod necessitas fuit dandi legem Moysi et utilitas propter tres leges quas distinguit Apostolus, quae sunt: lex naturae, lex concupiscentiae sive lex fomitis et lex Evangelii sive gratiae. Et secundum hoc lex Moysi decurrit secundum tres rationes divinae dispensationis. Datur enim in adiutorium legis naturae, et secundum hoc decurrit secundum misericordiam. Datur etiam in coercitionem legis peccati vel fomitis, et secundum hoc decurrit secundum rationem iustitiae. Item, datur in signum et significationem legis gratiae et directionem ad ipsam, et secundum hoc decurrit secundum rationem sapientiae. De primo habetur super illud Rom. 5, 20: "Lex subintravit" etc., dicit Glossa: "Data erat Lex in adiutorium humanae naturae, ut, quia ipsi naturae quodam modo inserta sunt iustitiae semina, adderetur Lex, cuius auctoritate etmagisterio ingenium naturaleproficeret ad fructum iustitiae faciendum". Et haec est prima utilitas lationis legis. — Secunda autem eius utilitas est ad coercitionem legis peccati vel fomitis, et de hac habetur Gal. 3, 19: "Lex propter transgressores" etc., Glossa: "Lex posita est propter transgressionem cohibendam, id estut saltem timore cessarent homines transgredi, ut quandoque idem facerent voluntate". Data est ergo "ut populum Dei erudiret sub timore Dei, ut dignus fieret accipere promissionem, quae est Christus". — Tertia utilitas fuit ad figurandam legem gratiae vel Evangelii et directionem ad ipsam. Unde Psalmus: "Lex Domini immaculata, convertens animas", Glossa: "Convertens animas, id est sua districtionecorrigens, ad Christi gratiam mittens". Et sic patet quod est ad coercenda peccata et ad directionem et figurationem legis gratiae. Secundum hoc dicitur Rom. 5, 20: "Lex subintravit", Glossa: "Erant in illo populo tria genera hominum, scilicet duri, insipienteset perfecti. Iis omnibusdata est Lex, sed duris in flagellum, insipientibus in paedagogum data est, iustis in signum", scilicet futurae gratiae per Christum; et Gal. 3, 19: "Propter transgressores", Glossa: "Data est Lexin signum futurorum, ut futura figurisattestarentur". Et secundum hoc tria erant in Lege, scilicet moralia, quae erant ad dilucidandam legem naturae, et quantum ad hoc haec erat ad instruendum insipientes. Item, habuit Lex iudicialia, ad coercendum legem concupiscentiae vel fomitis, et quantum ad hoc erat duris in flagellum. Item, habuit figuralia sive caerimonialia ad significandam legem gratiae, quia figurae erant figurae futurorum, et quantum adhoc fuit iustis in signum. Secundum hoc ergo patet intentio et utilitas Legis ferendae.

[Ad obiectu]: 1. Ad primam ergo rationem in contrarium dicendum quod illud intelligitur, non per causam, sed per occasionem. Unde Rom. 4,15: "Lex iram operatur", Glossa: "Ad hoc data est Lex, ut reos faceret delinquentes, non efficienti causa, sed non adiuvante gratia" ; unde verbum illud dicitur per abnegationem, quia videlicet Lex non dat gratiam, sed facit ostensionem peccati; et Rom. 7, 8: "Peccatum, accepta occasione, per mandatumoperarum est in me" etc.

2. Ad secundam, qua obicitur quod magis expedit ut tollatur causa et occasio etc., dicendum quod quaedam est occasio nullius boni inductiva; alia est quae est alicuius boni inductiva. In primis occasionibus peccati verum est quod tollenda est occasio et expedit eam non dare. Occasio autem quae est alicuius boni inductiva, si sit circa rem indifferentem, adhuc bene concedo quod tollenda est et vitanda; si autem sit circa rem necessariam ad salutem, dico quod non expedit quod tollatur. Unde, si aliquis det alii occasionem scandali propter veritatem vitae vel doctrinae, quia scilicet praedicat veritatem vitae et iustitiae, non propter hoc debet dimittere suam praedicationem; sed si de aliquo indifferenti daret aliis occasionem pecnati et scandali, expediret quod dimitteret. Lex autem talis occasio est inductiva boni quod nullo modo dimittendum est, scilicet necessarii ad salutem, ut patet. Dicimus etiam quod Lex semper, quantum est de se, factiva est boni; unde Rom. 7, 12: "Lex sancta" et bona, "et mandatum sanctum et iustum et bonum. Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit!" Et dicit Glossa: "Lex est ad vitam et iubet bona et mala prohibet et fecit peccatum cognoscere. Unde dicitur "sancta", id est sane docens; "mandalum iustum", id est iustificans peccatorem; "et bonum", id estutile vitam acquirens". Sed quod non sequatur bonum, sed peccatum ex Lege, hoc non est ex Lege, sed ex faciente; unde dicit eadem Glossa post: "Non estex ipsa Lege mors, sed ex vitio hominis, quia non Lex, sed fomes est efficiens causa mortis".

3. Ad tertiam patet solutio per praedicta, et maxime per litteram supra quam Glossa illa ponitur. Et hoc est quod dicit Glossa Rom. 7, 12 super illud: "Itaque Lex sancta" etc.: "Sicut medicina non est causa mortis, sed ostendit venena mortifera, licet iis mali homines abutantur ad mortem suam vel aliorum, sic Lex, quae venena peccatorumdemonstrat et hominem libertate sua abutentemquasi freno cohibet et composito gressu incedere docet, non est causa efficiens peccati, sed potius vitium hominis, id estfomes".

4. Ad quartam rationem dicendum quod Lex de se nulli nocuit, quia iustis non obest, immo est eis in signum; similiter insipientibus non obest, sed est eis in paedagogum; similiter malis non nocet, quod patet per Glossam, super illud I ad Tim. 1, 9: "Iusto non est Lex posita", quae dicit: "Ideo data estLex ut vel reum puniret vel peccare volentem coerceret". Sic ergo valet malis, quia coercet eos ne peccent et reos punit: et haec fuit intentio Legis circa malos. Unde patet quod ordinate datur, quia datur secundum ordinem divinae iustitiae, quia semper datur vel ut perversus puniatur vel ut peccare volens coerceatur; et utrumque est bonum: nam et ipsa divina iustitia punit malos in suppliciis.

5. Ad quintam rationem dicendum, sicut dicit quaedam Glossa praedicta: data est Lex ad domandum superbum, ad flagellandum durum, ad instruendum insipientem, ad manifestationem et testimonium futurae gratiae iustis. Loquitur ergo Chrysostomus de ipsa Lege per comparationem ad duros; unde dicite: "Ad puniendam duritiam cordis eorum, sicut ait Dominus: "Propter duritiam cordis vestri Moyses ista mandavit"". "Data enim fuit duris in flagellum" ut eos punire infligendo poenas et subtrahendo delectabilia, et quantum ad hoc dedit Lex libellum repudii, quod est in Lege per permissionem, ut ipsos, duros scilicet et perversos, a malo subtraheret, quia proni erant ad interficiendas uxores, et ut eos flagellaret in hoc quod non licebat eis rehabere uxores, postquam eis dederant libellum repudii. Similiter glutonibus infligebat poenam prohibendo delectabilia gulae, sicut hunc cibum vel illum. Item, superbis etiam data fuit ad domandam superbiam eorum qui ex arrogantia et praesumptione dicebant: "Non deest qui impleat, sed deest qui iubeat" ; et istis data est multitudo caerimonialium, quae impossibile erat implere: hoc enim erat onus quod "patres portare non potuerunt". Et sic iuerunt in Lege quatuor, scilicet moralia ad instruendum insipientes, sacramentalia ad significandum iustis gratiam futuram, iudicialia ad flagellandum malos, caerimonialia ad domandum superbos et praesumptuosos, et sic habentur quatuor, ut sub figuralibus accipiantur duo, scilicet caerimonialia et sacramentalia.

6—8. Ad alias rationes dicendum quod sicut est duplex ordo divinae providentiae, ita duplex ordo Legis. Est autem ordo providentiae duplex, scilicet principalis, in quo statuitur creatura; alius est non principalis, qui positus est ad hoc ut si homo "ab assignato ordine recesserit, in alium relabatur", ut, si recedat homo ab ordine misericordiae, statim est sub ordine iustitiae. Et hoc est quod dicit Boethius quod "ordo cuncta complectitur, ut, si quis ab assignato sibi ordine recesserit, statim in alium ordinem relabatur". Sic in Lege fuit ordo principalis, qui fuit ut homo ordinaretur ad Deum; et alius, quo ordinabat hominem ad poenam, quando a praedicto ordine recedebat: unde ut reprimeretur fomes peccati in homine et reduceretur homo ad gratiam; et iste fuit ordo misericordiae, quia instruebat insipientes et coercebat peccatores a suo malo. Ordo non principalis erat ordo iustitiae, quo ordinabat hominem ad flagella et aegritudinem, ut per hoc ipsum ad priorem ordinem revocaret, si ab ipso diverteretur: unde, si contingeret aliquem peccare, revocabat eum per flagella; et iste fuit optimus modus adducendi hominem ad salutem, ut scilicet malos flagellaret, ac per hoc revocaret, et volentes peccare a malo coerceret et insipientes instrueret. Lex ergo simpliciter erat in adiutorium, ad bonum instruendo et coercendo a malo; non principaliter ad hoc ut homo deficeret et fieret praevaricator, "sed ut, morbo praevaricatione crescente, medicus quaereretur", sicut dicit Glossa super illud Gal. 3, 22: "Conclusit omnia sub peccata" etc.

Et sic patet responsio ad istam quaestionem, quae infra magis declarabitur.

PrevBack to TopNext