Text List

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 4, C. 4

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 4, C. 4

DE OBLIGATIONE HUIUS PRAECEPTI.

Deinde quaeritur de obligatione huius praecepti. Circa quod quaeruntur quinque: Primo, an solvatur obligatio per votum religionis; secundo, an propter necessitatem patris dimittendus sit ingressus religionis; tertio, de honore reverentiae quantum ad obedientiam, in quibus debeatur patri carnali; quarto, an honor debeatur patri spirituali ex praecepto; quinto, an honor debeatur praelato malo.

ARTICULUS I

An obligatio huius praecepti solvatur per ingressum religionis.

Ad primum sic: a. Hoc praeceptum est praeceptum morale legis naturae; ergo est immobile; ergo propter ingressum religionis nullus absolvitur ab illo.

b. Item, perfectio gratiae non destruit quod est naturae, sed perficit. Cum ergo ingressus debitus religionis sit perfectionis gratiae, ergo perficit observantiam honoris parentis et non solvit.

c. Item, si consilium solvit praeceptum, non se compatiuntur ; ergo sunt contraria; ergo in ordine vitae moralis determinato a Deo esset contrarietas, quod est inconveniens.

d. Item, observantia consiliorum se habet ad observantiam praeceptorum sicut perfectio ad perfectibile, sicut ostendit Dominus, Matth. 19, 21, cum servanti mandata dixit: "Unum tibi deest; si vis perfectus esse, vade et vende omnia quae habes". Sed perfectio non tollit perfectibile, sed complet; ingressus ergo religionis non solvit obligationem huius praecepti.

e. Dixerunt quidam quod solveretur obligatio per ingressum religionis quantum ad effectum, sed non quantum ad affectum. - Sed contra: praeceptum istud per opus adimpletur, ut patet ab expositoribus, non per affectum; ergo obligat ad opus.

f. Item, quae esset causa quare solveretur obligatio in actu? Numquid propter impossibilitatem? Ergo similiter per paupertatem irrelevabilem solveretur.

Contra: 1. Cum aliquis suo arbitrio ingerit se in impossibilitatem, qua non potest facere quod tenetur, peccat; sed religiosus ingrediendo religionem ponit se in impossibilitate, qua non potest honorare parentes ministrando necessaria, quos tenetur sic honorare; ergo ingrediendo religionem peccat.

2. Item, praeceptum dicit da superflua, consisilium dicit da omnia. Sed ista non se compatiuntur, nec, datis omnibus, potest subveniri patri in necessariis; ergo non se compatiuntur consilium et praeceptum; solvitur igitur obligatio praecepti per consilium.

3. Item, "honora patrem" obligat pro loco et tempore; sed in religione nunquam est tempus nec locus honorandi; sic ergo religiosus non obligatur.

Respondeo, secundum quosdam, quod nullum consilium solvit obligationem praecepti naturae ; unde nec istud. Tamen, quia affirmativum est, non obligat nisi pro loco et tempore; unde obligatio est non ad ministrandum necessaria patri simpliciter, sed sub conditione duplici: una ex parte dantis, si habet; et alia ex parte recipientis, si indiget. Et ad hoc semper tenetur saecularis et religiosus, scilicet dare, si habet et pater indiget; sed, quia religiosus nunquam potest habere, ideo nunquam dabit; et non transgreditur, quia non tenebatur simpliciter. Eodem modo dicunt de omnibus affirmativis, quia non est obligatio simplex, sed conditionalis. Nec est contraria doctrina praeceptorum et consiliorum, quia praecepta non obligant absolute.

Sed contra: Gal. 5, 18: "Si Spiritu ducimini, non estis sub Lege". Si ergo duce Spiritu,aliquis intrat religionem, iam non obligatur lege honoris exhibendi parentibus.

2. Item, si diceretur quod esse sub Lege est ut impleatur ex timore, iste autem ex amore implet Legem, et ideo nihil ad propositum — contra: constat quod religiosus moritur mundo; ergo obligatio viventium in mundo non arctat eum; ergo non tenetur ad ministrandum necessaria, quae pertinent ad vitam mundi.

3. Item, si moritur filius morte naturae, solvitur ab obligatione huiusmodi honoris patris; ergo, si moritur morte gratiae perfecte, sicut religiosi, solvetur, cum mors gratiae huiusmodi aeque nos separet a vita mundi, quia quod est mors saecularibus, hoc est introitus religionis religiosis quoad mundum.

4. Item, matrimonium contractum ante carnalem copulam solvitur per votum religionis, et hoc est quia est quaedam mors spiritualis; morte autem solvitur vinculum matrimonii; ergo et obligatio exhibitionis mundanorum solvitur, quia illis moritur omnino religiosus.

Propterea videtur dicendum quod, cum honor patris consistat in pluribus, et omnia intelligantur, cum dicitur "honora patrem", ut patet ex praedictis, non solvitur obligatio exhibitionis honoris per introitum religionis, licet solvatur obligatio quoad debitum sustentationis, quia quoad illam solutionem moritur qui moritur mundo. Sed exhibitio spiritualis in reverendo, in consolando, in orando, non solvitur, immo sub obedientia magis augetur, et ex hoc est perfectio praecepti honoris patris. Non enim perficitur ex exhibitione corporali, quae non exhibetur patri causa conformitatis ad Deum principium, sed ratione indigentiae; ideo perficitur in exhibitione spirituali maxime, in qua est conformatio ad Deum.

Et per hoc patet solutio ad obiecta.

ARTICULUS II

Utrum propter necessitatem parentum dimittendus sit ingressus religionis.

Postea quaeritur I. utrum propter necessitatem parentum dimittendus sit ingressus religionis.

1.Nam honor patris intelligitur in corporali exhibitione, cum tempus est; sed indigentibus parentibus tempus subveniendi est; si ergo ego non subvenio, transgredior, quia non honora patrem, quando tempus est honorandi; sed intrando religionem pono me in statu non subveniendi; ergo pecco.

Contra: a. Marc. 3, 33: "Quae est mater mea et qui sunt fratres mei?" Glossa: "Non recusat obsequi matri, qui dicit "honora patrem et matrem", sed ostendit se plus debere paternis ministeriisquam affectibus maternis; ideo exemplo monstravit quod verbo ait: "Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus"". Si ergo introitus religionis pertinet ad paternum ministerium, non est dimittendus propter paternum affectum.

b. Item, ibidem, Glossa: "Opus spirituale praefert cognationi, docens meliorem essecopulam cordiumquam corporum".

[Solutio]: Ad hoc dicunt quidam quia aut potest secure manere in saeculo sine detrimento salutis, et in tali casu dicunt quod non debet intrare, sed patri ministrare; aut videt sibi imminere periculum salutis et lapsum in peccatum, et in tali casu non tenetur. — Alii vero dicunt quod, quandocumque Spiritu Dei ducitur, non tenetur manere in saeculo ut ministret necessaria parentibus. Signum autem quod ducatur a Spiritu triplex est: primum, iucunditas mentis ex perfectione religionis considerata; secundum, propositum cavendi circumstantias peccati; tertium, propositum proficiendi in melius. Dicunt ergo quia aut habet temporalia, de quibus possit sustentari aut non habet. Si habet, potest patri dimittere ea ad sustentationem. Si non habet, non tenetur tunc ministrare, sed, cum transfert se totaliter ad servitium liberalissimi dominatoris Patris caelestis, commendare ipsi curam patris, qui "dat escam amni carni", qui pascit volucres caeli, Matth. 7, cui "est cum de omnibus", et sic meliori provisori dimittitur pater et mater. Et quamvis istorum opinio videatur magis perfecta, prima tamen est magis pia.

II. Iuxta hoc quaeritur utrum in errore haereseos filius, accusans patrem ad damnationem, solveret hoc mandatum, immo an teneatur accusare.

Videtur quod debet accusare, 1. quia Deuter. 21, 18—21 dicitur quod, "sigenuerit homo filium contumacem et protervam, qui non audiat patris etmatris imperium", debet a parentibus accusari, et "lapidibus obruet eum populus". Si ergo pater tenetur accusare filium, ergo filius patrem.

[Solutio]: Ad hoc dicendum quod haereticus aut solum sibi nocet, ut quando haeresis occulta est, aut alios etiam prava doctrina corrumpit. Primo modo non tenetur eum accusare filius, sed secundo modo tenetur. Et ratio est, quia honorem Patris caelestis tenetur praeferre honori patris carnalis. Unde carnalis pater, qui dehonestat et inhonorat Patrem caelestem, non est sustentandus. Unde Deuter. in laude Levi dicitur: "Qui dicunt patri et matri, nescio vos". Et in tali casu tenet illud evangelicum: "Qui" honorat "patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus".

ARTICULUS III

In quibus teneamur patri carnali obedire.

Consequenter quaeritur de honore reverentiae quantum ad obedientiam, in quibus scilicet teneamur patri carnali obedire.

Ad quod sic: 1. Col. 3, 20: "Filii, obedire parentibus vestris in omnibus". Ergo in omnibus licitis est eis obediendum; ergo tenentur filii obedire parentibus praecipientibus intrare claustrum, ducere uxorem, fodere in vinea.

2. Item, Deuter. 21, 18: "Si genuerit homo filium contumacem, qui non audiat patris etmatris imperium, lapidibus obruet eum populus".

3. Item, Hugo de S. Victore: "Quantum spectat ad litteram, duobus modis parentes nostros honorare debemus: obediendo eis in omnibus, exceptis iis in quibus dilectio Patris Dei offenditur, et eosquantum facultas nostra suppetit, adiuvando". Ergo in omnibus licitis.

4. Item, Hieronymus, De honore parentum: "Imitamini filium Machabaeum, qui matri suadenti mortem servivit et durum imperium gratanter aggressus est, ne offenderet genitricem". Ergo in sustinentia mortis debemus obedire.

5. Item, idem, in eodem: "Devotus filius obediendo promotus est, qui, nolensmaternam aliquatenus laedere pietatem, perpetuam vitam passione suscepit".

Solutio: 1-3. Dicendum quod secundum gradum superioritatis est modus obeditionis, quia, sicut dicitur, Rom. 13, 1, omnis "potestas a Deo" est et "omnis anima potestatibus sublimioribus subdita" debet esse. Est autem superioritas constituta in spiritualibus et temporalibus; et in temporalibus quantum ad regimen reipublicae et quantum ad regimen propriae familiae. In regimine spiritualium praeest spiritualis praelatus ; in regimine temporalium, quantum ad rempublicam, praelatus saecularis, scilicet rex et princeps ; in regimine temporalium, quantum ad propriam familiam, pater. Sicut ergo determinatur obedientia praelati spiritualis in iis in quibus praeest, scilicet spiritualibus, et praelati saecularis in temporalibus reipublicae, sic obedientia debita patri in dispositione rei familiaris. Et secundum hoc dicitur quod filius patrisfamilias tenetur obedire patri in omnibus probabiliter pertinentibus ad necessitatem vel utilitatem rei familiaris. Unde omnes auctoritates, quae dicunt quod filius obediat in omnibus, exponunt in omnibus pertinentibus ad dispensationem rei familiaris, et sic exponunt auctoritatem Apostoli et Hugonis.

2. Ad illud Deuter. solvunt per auctoritatem sequentem: "Monita patris audire contemnens, et comessationibus vacat atque luxuriae". Unde contemptus correctionis facit peccatum, et malitia conversationis, quae non corrigitur per patris munitionem. Unde ex hoc colligitur quod filius familias tenetur obedire patri in disciplina morum bonorum; sed hoc est intelligendum de iis quae necessaria sunt ad salutem.

4-5. Ad ultimum quod obicitur de titio qui obedit matri in martyrio, dicendum quod sustinentia martyrii erat de necessitate salutis, quia oportebat aut apostatare a Lege ad idololatriam aut mori. Tamen duplex causa movit ad martyrium: amor veritatis et obedientia matris; ideo Hieronymus ponit ipsum in obedientiae exemplum.

ARTICULUS IV

An ex praecepto debeatur honor in exhibitione necessariorum praelato spirituali.

Quaeritur postea I. an ex praecepto vel consilio debeatur honor in exhibitione necessariorum praelato spirituali.

Ad quod sic: 1. I ad Tim. 5, 17: "Qui bene praesunt presbyteri, duplici honore digni habeantur", Glossa: "Necessitatis est accipere unde vivitur, caritatis est praebere". Si ergo caritatis est, voluntarium est; non igitur est praecepti, sed consilii.

2. Item, I ad Cor. 9, 7: "Quispascit gregem" etc., Glossa: Loquitur de Apostolis, "sicut constituit Dominus, de Evangelio viventes panem gratuitum manducabant, ab eis sumptum quibus gratuitam gratiam praedicabant". Ergo gratuitum est honorare exhibendo necessaria; ergo non est praeceptum.

Contra: a. I ad Cor. 9, 5: "Numquid non habemus potestatem mulierem sororem?" etc., Glosa: "Dominus mulieres ministraturas sequi se voluit, ostendens quid a plebibus deberetur evangelistis". Ergo ministratio necessariorum est debita praelatis a subditis.

b. Item, Gal. 6, 6: "Communicet is qui catechizatur verbo, ei qui secatechizat in omnibus bonis", Glossa: "Usitatum praeceptum estut praedicatori verbi Deipraebeat necessaria ille cui praedicatur, quaeboni appellatione recte significavit".

c. Item, in Psalmo: "Sumite psalmum", supple praedicationis, "et date tympanum", temporalis sustentationis, ut innuit Glossa.

d. Item, I ad Cor. 9, 11: "Si nos seminamus vobis spiritualia, non est magnum si carnalia vestra metamus".

2. Item, I ad Tim. 2, 6: "Laborantem agricolam oportetprimum de fructu edere" ; et multa huiusmodi. Ergo honor in exhibitione necessariorum praelatis est in praecepto.

Solutio: Dicendum quod honoris exhibitio est in praecepto subditis, sed honoris receptio non est in praecepto praelatis, sed concessione et potestate. Unde I Cor. 9, 4: "Numquid non habemus potestatem manducandi" ? etc., Glossa: "Permisit Dominus, non iussit Apostolis accipere necessaria a subditis, ut quisquis eo uteretur quod sibi liceret ex Domini constitutione; si quis vero nollet, noncontra iussum faceret, sed de suo iure cederet: potestas enim est non iussio Domini accipere sumptus". Et est verbum Augustini, De opere monachorum, super illud Matth. 10, 10: "Dignus estoperarius cibo suo".

[Ad obiecta]: 1. Ad illud quod primo obicit quod caritatis est praebere: intelligendum est quod hoc dicitur propter modum tribuendi, qui debet esse in hilaritate et ex amore, secundum illud II Cor. 9, 7: "Non ex tristitia aut exnecessitate; hilarem enim datorem diligit Deus", Glossa: "Non tristis vel coactus, sed spontaneus; "hilarem enim datorem", id est qui ex voluntate bona dat, diligit Deus".

2. Ad secundum dicendum quod panis gratuitus dicitur ministratio temporalium quantum ad accipientem, ut non ponatur tinis sive merces praedicationis. Unde I ad Tim. 5, 17: "Duplici honore", Glossa: "Non tamen venale est Evangelium, ut pro iis praedicetur, sed pro aeternis. Non enim a populoredditur quasi merces illis qui sibi in caritate Evangelii serviunt, sed tamquam stipendium daturi, quo, utpossint laborare, pascantur". Et per hunc modum intelligitur illud Matth. 10, 8: "Gratis accipiatis" etc.

II. Sed quaeritur quando tenentur dare. 1. Nam, dilata ecclesia, non videtur quod teneantur exhibere, quia in Malach. 3, 10 dicitur: "Inferte omnem decimam in horreum meum, utsit cibus in domo mea". Si ergo sufficiens est cibus in domo ecclesiae, non tenentur exhibere.

2. Item, cessante causa, cessare debet effectus; sed causa exhibitionis est necessitas, I Tim. 5, 17: "Qui bene praesunt", Glossa: "Accipiantsustentationem necessitatis a populo, mercedem dispensationis a Domino". Si ergo non adsit necessitas, nec est ordinata potestas accipiendi praelatis nec debitum exhibendi subditis.

[Solutio]: Ad hoc dicendum quod tenentur dare, cum requiruntur a praelatis; alias vero non tenentur nisi viderent eorum necessitatem.

[Ad obiecta]: 1. Ad illud quod obicitur quod sufficiens est cibus, et non est necessitas, dicunt quoniam, quamvis non sit necessitas quantum ad dispensatores bonorum ecclesiasticorum propter se, tamen semper est necessitas propter illos quibus debent bona ecclesiastica dispensari, scilicet pauperes. Unde Salvator: "Pauperes semper habebitis vobiscum" ; ut dicit Hieronymus, res Ecclesiae res pauperum sunt; nec conceditur dispensatoribus bonorum prodigalitas nec superfluitas, sed stricta necessitas. Unde B. Bernardus: "Conceditur tibi, ut, si altario servias, de altario vivas; quidquid praeter necessarium victum de altario retines, tuum non est, rapina est, sacrilegium est". Aliter nobis videtur dicendum quod, si ecclesia alicuius sit sufficienter dotata bonis temporalibus, quod subditi non tenentur in aliquo providere presbytero, nisi, aliqua causa suborta, ut guerrae vel praedationis, indigens efficiatur. De honore vero reverentiae, quae debetur praelatis spiritualibus, hic praetermittimus, quia in Tractatu De virtutibus, Quaestione de obedientia, Domino iuvante, tractabitur.

ARTICULUS V.

An honor debeatur malo praelato.

Ultimo quaeritur an honor exhibendus sit malo praelato ex hoc praecepto.

Ad quod etc: 1. I ad Tim. 5, 17: "Qui bene praesunt" etc., Glossa "Ut spiritualiter eis obediant et exteriora ministrent". Iste honor non determinatur nisi bene praesidenti; ergo malo praelato non debetur obedientia nec temporalium ministratio.

2. Item, II Thess. ultimo, 10: "Denuntiamus vobis: si quis non vult operari, non manducet". Ergo, si praelatus non operatur quod est sui officii, non tenebuntur ei subditi ministrare.

3. Item, ibidem, 11, 12: "Audivimus quosdam ambulantes, nihil operantes" etc., "denuntiamus in Christo, ut cum silentio operantes, panem suum manducent". Ex quibus videtur quod mali praelati non sunt honorandi.

4. Item, Ios. 1,17: "Sicut obedivimus Moysi, obediemus tibi; tantum sit Dominus tecum". Ergo sub conditione bonitatis profitentur obedientiam.

Contra: a. I Petri 2, 13: "Subiecti estote in omni timoredominis, non solum bonis et modestis, sed etiam discolis".

b. Item, I Reg. 24, 5: "David praecidit oram chlamidis Saul et latenter postea percussitcor suum", Glossa: "Praepositi oris gladio feriendi non sunt, etiamcum recte reprehendi videntur".

c. Item, Matth. 23, 2: "Super cathedram Moysi sederunt Scribae et Pharisaei; quae dicunt, facite" etc.

11. Item, I ad Tim. 5, 17: "Duplici honore digni sunt", Glossa: "Iste duplex honor exhibendus est omnibus presbyteris, sed "maxime"iis "qui laborant in verbo"" etc.

Solutio: Dicendum quod malo praelato, quamdiu ab Ecclesia toleratur, debetur honor; et, quamvis male praesideat, quousque ab Ecclesia deponatur, ut bene praesidens debet haberi; unde debita a subiectis non debent subtrahi. Et generaliter dicendum est quod de episcopis non est interiorum iudicare utrum bene operentur, Rom. 14, 4: "Tu, quis es qui iudicas alienum servum?" etc., sed illos Dominus iudicabit, Isai. 3, 13-14: "Stat ad iudicandum Dominus" ; et sequitur verbum ad praelatos: "Vos depasti estis vineam meam; rapina pauperis in domo vestra".

PrevBack to TopNext