Text List

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 1, T. 3, Praeambulum

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 1, T. 3, Praeambulum

Consequens est inquirere de sententiis iudiciorum. Dicitur autem sententia iudicialis tribus modis, proprie, communiter et communissime: proprie sententia definitionis, communiter sententia praecepti seu iussionis, communissime sententia excommunicationis seu punitionis.

Sententia autem definitionis est ipsa causae determinatio, quae controversiis finem imponit pronuntiatione iudicis, absolutionem continens et condemnationem, secundum quod dicit lex humana et etiam divina, Deuter. 25, 1: "Si causa fuerit inter aliquos, et interpellaverint iudices, quem iustamesse perspexerint, illi iustitiae palmam dabunt, quem impium, condemnabunt impietatis". Quantum ad primam partem Legis ostenditur qualiter sententia iudicis debet continere absolutionem iusti, quantum ad secundam qualiter condemnationem rei.

Sententia vero praecepti seu iussionis est decretum seu mandatum principis seu sacerdotis ex auctoritate iudiciariae potestatis, de qua Deuter. 17, 12: "Sequeris sententiam sacerdotum et iudicis, qui praesunt loco quem elegerit Dominus; qui autem superbierit, nolens obedire sacerdotis imperio et decreto iudicis, morietur".

Sententia vero excommunicationis est ex auctoritate iudiciaria separatio a communione populi fidelis, quae proprie, quantum ad separationem spiritualem, pertinet ad Evangelium, quantum vero ad separationem corporalem et in figura, pertinet ad Legem. Separatio autem ista poena est, quae non infertur nisi contumaci. Huiusmodi autem exemplum Num. 16, 26, ubi, determinata contumacia Dathan et Abiron, per sententiam profert iudex Moyses, dicens: "Recedite a tabernaculis hominum impiorumet nolite tangere quae ad eos pertinent ne involvamini in peccatis eorum". Simili modo dicendum quod sententia punitionis est ex auctoritate divinae legis poenae delinquentis determinatio.

Omissis igitur eis quae inquirenda sunt circa sententiam definitionis, quae inquisitio pertinet ad iurisperitos, et iis quae pertinent ad inquisitionem sententiae praecepti, quae inquisitio pertinet ad Tractatum de obedientia ; omissis insuper iis quae pertinent ad inquisitionem sententiae excommunicationis, quae inquisitio proprie pertinet ad iudicialia Novae Legis vel ad quaestionem de clavibus, quantum ad praesentem inquisitionem inquirendum est de sententia punitionis seu legibus per quas poenae materiales determinantur peccatis vel per rationabilem considerationem suspenduntur ut non inferantur peccatis.

Sciendum igitur quod in Lege erant quaedam mala permissa, quaedam mala punita. Et secundum hoc variabantur leges iudiciales: nam quaedam erant in permissionibus, quaedam in punitionibus. Primo ergo quaerendum est de legibus permissionis; secundo, de legibus punitionis.

PrevBack to TopNext