III, P. 3, Inq. 1, T. 1, Q. 3, M. 1,
III, P. 3, Inq. 1, T. 1, Q. 3, M. 1,
An gratia sit divisibilis per differentias.
Ad primum sic: a. Sicut dictum est, gratia perficit substantiam animae, virtus, autem perficit potentias sive vires. Cum igitur ipsa substantia animae sit indivisibilis, patet quod gratia, quae est eius perfectio, debet esse indivisibilis.
Ad oppositum habetur, 1. quoniam Augustinus assignat differentias gratiae, dicens quod est gratia operans et cooperans: gratia operans est quae praeparat hominis voluntatem, ut velit bonum; gratia cooperans, quae adiuvat ne frustra velit. Et sumit istas differentias gratiae iuxta illud quod dicit Apostolus, ad Rom. 10: "Non est volentis neque currentis" etc., per hoc volens dicere quod non est in potestate nostra velle bonum, et hoc tangit cum dicit: "Non est volentis" ; nec operari bonum, et hoc tangit cum dicit: "Neque currentis" ; ideo necessaria est gratia quae praeparet hominem ut velit et adiuvet ne frustra velit, sed ut exsequatur volitum. Si ergo differt esse et operari, manifestum est quod differt gratia operans et cooperans; est igitur gratia divisibilis per differentias.
2. Item, dicit Augustinus, in Enchiridion, quod est gratia praeveniens, de qua dicitur: "Misericordia eius praeveniet me" ; et subsequens, de qua etiam dicitur in Psalmo: "Et misericordia eiussubsequetur me". Et dicit quod "gratia praevenit animam, ut velit; subsequitur animam ne frustra velit". Differentiae igitur gratiae sunt praeveniens et subsequens; ergo est divisibilis per differentias.
3. Item, in II Sententiarum, dist. 26, distinguit Magister gratiam in praevenientem et adiuvantem et subsequentem; ergo est divisibilis per differentias.
4. Item, Bernardus, De gratia et libera arbitrio: "Bonum cogitare, velle, perficere, tria haec operatur gratia in nobis, sed differenter. Immittendoenim bonam cogitationem, nos praevenit; immutando malam voluntatem, sibiper consensum iungit; ministrando consensui facultatem, foris per apertum, opus internus opifex innotescit. Primum facit sine nobis, secundum facit nobiscum, tertium per nos facit". Est ergo gratia immittens bonam voluntatem vel cogitationem, et est gratia immutans malam voluntatem, et est gratia ministrans consensui facultatem, scilicet operandi; igitur est gratia divisibilis per differentias.
5. Item, differentia actuum ponit differentiam habituum ; si ergo differentes actus eliciuntur a gratia, et actus differentes ponunt differentes habitus, ergo erunt differentes habitus gratiae per quos gratia distinguetur, sicut virtus per differentes habitus distinguitur, quia differentes actus eliciuntur a virtute. Gratia igitur est divisibilis per differentias sicut virtus.
6. Item, I Cor. 12, 4: "Divisione: gratiarum sunt, idem autem Spiritus". Expresse ergo relinquitur quod gratia dividitur.
Solutio: Dicendum quod rei duplex est divisio: una est per differentias rei essentiales, alia per differentias accidentales. Divisio per difterentias essentiales illa semper ponit formam aliquam differentem; divisio autem per differentias accidentales non ponit differentiam in forma, sed solum in effectibus qui relinquuntur ex forma. Dicendum ergo quod gratia non est divisibilis per differentias essentiales, quia ipse est una forma indivisibilis, nec multiplicatur per formas differentes, in quantum gratia est; tamen habet diversos effectus quos derelinquit in anima: praeparat enim voluntatem ad bonum, ut ipsum velit; iterum addit facultatem ut possit illud operari, ne frustra velit, et secundum hoc diversa efficit, et sic de aliis eius effectibus. Et iuxta hanc diversitatem effectuum sumitur divisio gratiae per differentias, quae sunt: praeveniens, subsequens, operans, cooperans, et sic de aliis differentiis gratiae. Omnes enim assignantur iuxta differentes effectus quos efficit ipsa gratia in anima. Est igitur differentia in gratia per differentes effectus sive status, et non per differentes formas. Et secundum hoc dicendum quod est divisibilis per differentias accidentales, et non per differentias essentiales, quae diversificant essentiam sive formam. Virtus autem divisibilis est utroque modo, scilicet per differentias essentiales et per differentias accidentales. Est enim virtus divisibilis per differentes formas, quae sunt: fides, spes, caritas; et est divisibilis secundum differentes effectus, qui sunt: credere, sperare, diligere etc. Fides enim est quaedam forma vel habitus in anima differens ab habitu vel forma quae est caritas; similiter effectus differt ab effectu, sed gratia non nisi secundo modo, et hoc est quia illud, quod gratia perficit, primo et per se est indivisibile, scilicet substantia animae et potentia, quae est liberum arbitrium; et ideo gratia per essentiam est indivisibilis.
[Ad obiecta]: 1-4. Ad auctoritates ergo, quibus ostenditur quod multae sunt differentiae gratiae, dicendum quod omnes illae differentiae sunt ipsius gratiae quantum ad differentes effectus suos, et non quantum ad essentiam vel formam.
5. Ad aliud quod obicitur quod differentia actuum ponit differentiam habituum, dicendum quod duplex est actus: quidam est actus quo agens agit, et est quidam actus quem agens efficit. Primus igitur actus, si differat, ponit necessaria differentiam in agente secundum virtutem et secundum habitus: unde ad diversitatem talis actus sequitur necessario differentia habituum; sed diversitas actus quem agens efficit non ponit diversitatem in habitibus nec in potentia nec in virtute ex parte agentis. Exemplum patet in igne. Actus enim quo agit ignis est calefacere sive calor; iste autem actus indivisus est et unus in se; actus vero, quem efficit ignis per istum actum, multiplex est, quia calor efficit desiccationem et indurationem et liquefactionem secundum diversitatem materiae recipientis. Istae ergo differentiae actuum in igne sunt ex parte actus quem efficit, non quo agit, immo ille unus est et illo uno efficit illos differentes actus: nam applicatio caloris ad lutum facit indurationem, applicatio caloris ad ceram facit liquefactionem etc. Et isti actus non ponunt diversitatem in igne quantum ad Virtutem ignis, nec in primo actu ipsius ignis, qui est actus essentialis, sed magis differentia est secundum illos accidentalis, quia magis est ex parte materiae. Sic ergo, cum diversitas actuum in gratia sit ex parte actuum quos efficit gratia, non ex parte eius quo efficit, immo unus est actus quo efficit, patet quod haec diversitas actuum non ponit diversitatem habituum sive gratiarum specialium. In virtutibus autem est diversitas actuum utroque modo, quia sunt ibi diversi actus, quibus efficiunt sive agunt et quos efficiunt, quia actus quo fides agit alius est ab actu quo spes agit et caritas, quia aliud est quo credimus, aliud quo diligimus, aliud quo speramus, et ideo fides, spes, caritas sunt diversi habitus sive diversae virtutes; item, alios et alios actus efficiunt sive eliciunt.
6. Ad aliud dicendum quod illa divisio gratiae, quam ponit Apostolus, est gratiae gratis datae, quae est donum Dei, sicut etiam patet per membra illius, et non est gratiae gratum facientis, quae facit acceptum Deo ad habendam salutem aeternam, de cuius divisione ad praesens fit quaestio. Et ita ratio illa non valet in proposito.
On this page