Text List

III, P. 3, Inq. 1, T. 1, Q. 7, C. 1

III, P. 3, Inq. 1, T. 1, Q. 7, C. 1

DE COGNITIONE GRATIAE IN GENERALI.

Ad primum sic: a. Anima quasdam res, quae A extra se sunt, cognoscit, et hoc per similitudines rerum; quasdam autem cognoscit in se, et illas per se ipsam cognoscit. Certius autem cognoscit anima ea quae cognoscit se ipsa quam ea quae cognoscit per aliud. Cum igitur gratia sit eorum quae nata sunt esse in anima, patet quod anima nihil certius cognoscit quam gratiam; ergo gratia est cognoscibilis simpliciter. Contra: 1. Si gratia non cognoscitur visione corporali nec imaginaria, ergo cognoscitur tertio genere visionis, quae est intellectualis; sed hac visione cognoscitur res per se ipsam apud animam et non per similitudinem aliam ab ipsa; ergo gratia non cognoscitur ab aliquo qui est in peccato mortali, cum ipsa res gratiae non sit apud animam illius. Si ergo ea quae cognoscuntur secundum rationem definitionis, simpliciter cognoscuntur ab omnibus, sive existentibus in peccato mortali sive non, ergo gratia non cognoscitur per rationem definitionis. 2. Item, Ioan. 3, 8: "Spiritus ubi vult spirat, et vocem eius audis, sed nescis unde veniat aut quo vadat". Sed nihil aliud est spiratio Spiritus quam gratia, quae a Spiritu Sancto spiratur in nobis, sed nescimus "unde veniat aut qua vadat" spiratio Spiritus Sancti; ergo non est cognoscibilis spiratio Spiritus Sancti ab habente ipsum; ergo gratia non est cognoscibilis ab eo qui habet ipsam; ergo multo magis nec ab illo qui non habet ipsam; ergo a nullo est cognoscibilis.

Solutio: Dicendum quod est dupliciter scire, scilicet scire in universali et scire in particulari sive in ratione propria. Dicendum ergo quod contingit scire gratiam in universali, et ideo, cum esse in universali sit esse definitivum, propter hoc est cognoscere gratiam secundum definitionem quid sit. Et appello scire in universali, sicut aliquis potest scire omnem mulam esse sterilem et tamen dubitabit de hac mula. Et appello scire in universali gratiam, quod aliquis sciat in universali quid est gratia; scire in particulari et in ratione propria, quod aliquis sciat se habere gratiam secundum rationem gratiae, sed hoc modo non potest sciri, sed primo modo.

[Ad obiecta]: a. Ad illud quod obicitur quod nihil certius cognoscit anima quam ea quae sunt in ipsa, dicendum quod hoc intelligitur de illis quae, sunt apud animam, si sint scibilia in particulari sive in ratione propria ab anima, et non de illis quae sunt scibilia in universali secundum definitionem.

1. Ad rationes ad oppositum, et primo ad primam, dicendum quod ille qui est in mortali habet scientiam in universali de gratia quid sit et non in particulari nec in ratione propria, quia quilibet, sive bonus sive malus, a creatione habet inditam rationem boni et veri, secundum quod dicit Augustinus et Boethius. Sicut ergo in notione principiorum veri est notio conclusionum in universali, ita in notione boni nobis in universali impressa est notio gratiae in universali, et ex illa notione boni possumus scire quid est gratia in universali, scilicet quod ipsa est velut quaedam qualitas in anima. Cum enim gratia sit bonum et habeamus notionem boni in universali nobis impressam, ex illa possumus arguere gratiam esse, sed haec erit notio in universali, non in ratione propria, et sic ex notione boni erit definire gratiam in universali et cognoscere.

2. Ad secundum dicendum quod illa auctoritas intelligitur de spiratione gratiae in particulari, sicut de gratia quae informat animam alicuius sancti hominis, quia nescit unde veniat aut quo vadat: unde non cognoscit eam in se. Et ita illa auctoritas excludit notitiam in se in particulari et non in universali.

PrevBack to TopNext