III, P. 3, Inq. 2, T. 1, M. 9, C. 1
III, P. 3, Inq. 2, T. 1, M. 9, C. 1
DE CERTITUDINE FIDEI.
Quantum ad primum arguitur sic: a. Dicit Augustinus: Nihil est homini certius sua fide, qua creditur quod longissimum est a sensu. Ergo nulla scientia certior est fide.
b. Item, certius est quod videtur in lumine primae Veritatis quam quod videtur in lumine creatae veritatis; sed illud, quod cognoscimus fide, cognoscimus in lumine primae Veritatis; quod cognoscimus aliis scientiis acquisitis, sive per intellectum sive per sensum, cognoscimus in lumine creatae veritatis; ergo fides certior omnibus scientiis acquisitis.
c. Item, certior cognitio quae est per inspirationem quam quae est per humanam acquisitionem. Ergo etc.
d. Item, certius scitur quod scitur testimonio Spiritus Sancti quam quod scitur testimonio creaturae; sed quod scitur per fidem, scitur testimonio Spiritus Sancti, Rom. 8, 16: "Ipse Spiritus reddittestimonium spiritui nostro, quod simus filii Dei" ; sed quod scitur aliis scientiis, scitur testimonio creaturae; ergo ut prius.
Contra: 1. Certior est visio quam fides; sed quod scimus scientia, scimus visione intellectus; ergo certius cognoscimus scientia quam fide.
2. Item, Hugo de S. Victore dicit quod "fides est supra opinionem et intra scientiam". Ergo scientia certior est fide.
3. Item, fides dicitur "argumentum" in quantum iacit certitudinem; sed ubicumque dicitur argumentum, ponitur habitudo: unde in Logicis quod argumentum certitudinem facit, hoc habet ex habitudine terminorum; si ergo in fide non est invenire habitudinem cognitionis imperfectae in via ad cognitionem pertectam in patria, ergo per fidem non erit certitudo de illa; vel quaeratur quo modo est certitudo per cognitionem imperfectam et aenigmaticam de cognitione perfecta in patria.
4. Forte dicetur, sicut quidam dixerunt, quod est certitudo per modum visus et certitudo per modum gustus. Certitudo per modum visus est certitudo speculationis intellectus; certitudo per modum gustus est certitudo experientiae ex parte affectus. Certitudine speculationis non est certior fides scientia, sed certitudine experientiae, qua sentit ipsa fidelis anima suavitatem veritatis. — Sed contra: certitudinem de veritate per modum experientiae sive gustus non habet nisi fides formata; ergo fides informis esset minus certa quam, scientia, cum tamen contrarium possit conici, quia ex fide informi fiunt miracula et opera quae excedunt naturam; fides ergo informis excedit omnem scientiam virtute; quare et certitudine, quia ex certitudine habet virtutem, sicut patet per illud quod dicit Dominus in Evangelio: "Si dixeritis huic monti: Tolle te et mitte te in mare, et non haesitaveritis" etc., quasi dicat: ex eo quod non est haesitatio in fide sed certitudo, habet virtutem fides.
5. Ad hoc dixerunt quidam quod est fides qua creditur et quod creditur. Quando ergo dicit Augustinus quod nihil est homini certius sua fide, intelligitur de fide qua creditur, non de eo quod creditur. Unde 23 dist. III Sententiarum est auctoritas Augustini: "Fidem, inquit, suam videt quisque esse in corde suo, si credit, vel non esse, si non credit; non sicut corpora, quae videmus oculis corporeis vel per ipsorum imagines, neque sicut animam, quamconicimus ex motibus corporis; non sic videtur fides in corde, in quo est, ab eo cuius est, sed eam tenet certissima scientia". Ex quo relinquitur quod nihil est homini certius sua fide, qua credit; de eo vero quod creditur, quod quidem est absens ab intellectu, non intelligitur. Unde Augustinus: "Rerum absentium praesens est fides; rerum, quae foris sunt, intus est fides; rerum, quae non videntur, videtur fides; res vero, quae absunt et quae non videntur, sunt res quae creduntur". - Sed contra hoc obicitur sic: Circa propriam materiam et obiectum virtus omni arte certior est, sicut dicit Philosophus. Cum ergo fides virtus sit, circa suam materiam, quae est id quod creditur, certissima est; certius igitur id, quod creditur, fide tenetur quam quod aliqua arte percipitur. — Item, certius percipitur ubi idem per se accipitur quam ubi unum per aliud; sed fides percipit ipsam Veritatem primam per ipsam Veritatem, et prima Veritas est quam credit et per ipsam credit; prima autem Veritas est medium infallibile; certissime igitur percipitur quod creditur et certius quam quod scitur per scientiam acquisitam, quia ibi cognoscitur unum per aliud. — Item, sicut dicit Philosophus, in Metaphysica, etsi theorica sive speculativa scientia nobilior sit practica, tamen practica certior est, et hoc est ratione experientiae. Si ergo omnis virtus circa experientiam est, certior erit virtus speculativa scientia. Si ergo certitudo virtutis est circa suum obiectum, certior erit fides de suo credibili quam scientia speculativa de suo scibili.
6. Item, obicitur contra hoc quod dicit Augustinus quod "fides in corde, in quo est, ab eo, cuius est, tenetur certissima scientia", et loquitur de fide qua creditur. Qui habet unam virtutem, habet omnes; ergo, si aliquis scit se habere fidem-virtutem, scit se habere virtutes omnes, et sic caritatem; ergo scit "utrum amore an odio dignus sit", cuius contrarium dicit Eccle. 9, 1. Relinquitur igitur quod non scit se habere fidemvirtutem ; ergo non tenet eam certissima scientia.
Solutio: Dicendum quod quaedam habent certitudinem ex se ipsis, quaedam vero ex aliis. Ex aliis certitudinem habent, ut ex principiis conclusiones et ex articulis fidei quae sequuntur ad articulos, ut, quia Deus iustus est, "reddet unicuique secundumopera sua".
Quae vero habent certitudinem ex se ipsis sunt tribus modis. Nam quaedam habent certitudinem ratione evidentiae, ut principia, quae sunt per se nota, ut de quolibet affirmatio vel negatio. A Quaedam vero habent certitudinem ex informatione conscientiae, et haec est certitudo fidei, sive formatae sive informis. Cum enim prima Veritas fidem inspirat, sic conscientiam informat, ut sicut aliquis cogitur ipsa evidentia consentire isti veritati omne totum est maius sua parte, ita per habitum infusum fidet ipsa informatione conscientiae arctatur et cogitur consentire Veritati primae propter se. Unde sicut negaret hoc omne totum maius est sua parte contra suam conscientiam, ita negaret quemvis articulum contra suam conscientiam. Et ideo B. Ignatius, cum compelleretur ut negaret Christum, respondit se non posse negare, quia nomen eius habebat scriptum in corde; unde ad probandum qualem impressionem faciat fides in mente, post mortem eius inventum est nomen Christi scriptum litteris aureis in corde eius. — Item, quaedam habent certitudinem sensu experientiae, quae certitudo per modum gustus est vel tactus. Talis certitudo est in virtutibus respectu suorum obiectorum et in fide formata respectu credibilium primae Veritatis. Dicendum ergo quod fidem, qua credimus, cognoscimus certitudine evidentiae, si ipsam habemus, secundum quod dicit Augustinus quod fides in animo credentis conspicua est ei cuius est, quemadmodum et alias animae passiones et perfectiones, quas intelligimus rebus ipsis existentibus in anima, ut gaudium et tristitiam, timorem, amorem, iustitiam, temperantiam et huiusmodi. Fidem vero, quae est illud: quod credimus, cognoscimus certitudine informationis conscientiae, sive illud credamus fide informi sive fide formata; et certitudine sensus experientiae, si credatur fide formata, qua non solum certa est de ipsa veritate quam credit, propter informationem, sed propter suavitatem et delectationem quam sentit.
[Ad obiecta]: 1-5. Et per hunc modum solvitur et patet solutio ad omnia obiecta praeterquam ad ultimum. Nam, si comparetur quod creditur ad illud quod scitur certitudine evidentiae, certius est quod scitur; certitudine vero informationis conscientiae et sensus experientiae intellectus certius est quod creditur.
6. Ad ultimum dicendum quod fides-virtus est habitus gratuitus. Ut habitus est, absolute est in anima sicut in subiecto; ut gratuitus est, sic est relatus ad voluntatem Dei acceptantis, quae quidem voluntas extra nos est et latet intelligentiam nostram. Scitur ergo fides certissima scientia, in quantum habitus est: mens enim cognoscit se, cognoscit et suas actus et! habitus et potentias, quae sunt in ipsa. In quantum vero gratuitus est, et secundum hoc habet rationem virtutis, habens connexionem cum aliis virtutibus, hoc modo ignoratur nec scitur ab habente fidem. Dico autem hic gratuitum gratum iacientem, et hoc modo procedebat obiectio.
On this page