Text List

Quaestio 9

Quaestio 9

Utrum intellectu vidente Deum immediate per lumen gloriae voluntas potest eo frui absque habitu

QUAESTIO IX. Utrum intellectu vidente Deum immediate per lumen gloriae voluntas potest eo frui absque habitu.

Deinde circa potentias dictas, scilicet intellectum et voluntatem prout ad invicem secundum actus suos comparantur, quaerebantur quaedam pertinentia ad istas potentias prout actus unius ad actum alterius comparatur; quaedam vero pertinentia ad istas potentias prout ambae ad eosdem actus comparantur.

Circa primum quaerebantur quaedam pertinentia ad actus beatificos, quaedam pertinentia ad actus ex naturalibus productos. Circa primum quaerebatur unum: scilicet utrum, intellectu existente perfecto per lumen gloriae virtute cuius possit Deum praesentialiter et immediate videre, voluntas etiam possit eum diligere et eo frui praesentialiter absque aliquo habitu existente in ipsa voluntate? Et arguebatur quod sic; quia omnis potentia quae formatur et actuatur ab obiecto apprehenso potest exire in actum suum, illo obiecto sibi sufficienter praesentato. Sed voluntas formatur et actuatur ab obiecto apprehenso per intellectum. Ergo, illo suf ficientef sibi praesentato, poterit exire in actum suum. Sed sufficienter sibi praesentatur cum per intellectum lumine gloriae perfectum praesentialiter et immediate apprehenditur. Ergo et cetera. Similiter etiam posset argumentum formari secundum aliam positionem sic. Potentia quae libere seipsam movet in suum obiectum potest exire in actum suum, obiecto ilii sibi sufficienter praesentato. Sed voluntas sufficienter habet obiectum praesens cum ab intellectu apprehenditur. Ergo intellectu existente in actu, poterit et ipsa exire in actum suum . Quare et cetera. Contra. Eadem videtur esse proportio habitus perficientis voluntatem ad habitum perficientem intellectum in patria et in via. Si ergo ad perfectum actum beatitudinis non oportet voluntatem esse perfectam habitu in patria, nec ad actum merendi in via oporteret actum voluntatis esse perfectum per habitum. Hoc autem est falsum ; quia omne meritum in via est ex caritate, ut patet prima Corinthiorum, tertiodecimo. Quare et cetera.

Respondeo dicendum quod perfectissima unio possibilis naturae rationalis ad Deum est in unitate suppositi quantum ad esse existentiae secundum naturam, et cum hoc quantum ad actus gloriosos secundum intellectum et voluntatem post istam est alia, quae est unio solum secundum actus beatificos intellectus et voluntatis. Et sicut dicitur ab aliquibus quod natura humana est assumpta vel saltem assumptibilis a divino supposito absque aliqua gratia habituali et habitu quocumque et tamen assumpta anima perfecte est ? beata ; ab aliis autem dicitur quod, licet non sit anima Christi assumpta sine gratia habituali, illa tamen non est necessitatis sed congruitatis et decentiae, ita forte videretur quod Deus sub ratione obiecti beatificantis posset se unire naturae rationali sic quod elicerentur dicti actus beatifici absque hoc quod dictae potentiae essent per aliquos habitus elevatae, quamvis ? ad congruitatem et decentiam possunt etiam per tales habitus elevari. Et secundum hoc dicendum esset ad quaestionem quod existente intellectu disposito habitu glorioso, non autem voluntate, si Deus se offerret tali naturae sub ratione obiecti, utraque potentia esset in actu beatifico, licet intellectus quodam modo convenientiori et decentiori ; sed hoc beatitudinem essentialiter non mutaret.

Sed hoc non tenetur. Et ideo aliter est dicendum quod quaestio videtur supponere impossibile, scilicet quod intellectus sic sit dispositus habitu glorioso quod possit exire in actum visionis beatificae, voluntate non sic existente disposita habitu proportionato sic quod etiam possit exire in actum dilectionis beatae, et quod actu exeat in illum actum, nisi virtute divina, stante actu intellectus, voluntatis actus suspenderetur et substraheretur, sicut alibi dictum est. Si enim supponitur quod in actus beatificos non possunt exire dictae potentiae quantumcumque Deus se offerat nisi sint habitibus supernaturalibus elevatae et sicut natura rationalis in esse naturae constituta habet unde in actus naturae suae proportionatos possit exire, ita etiam quod nullum actum naturae suae proportionatum elicere potest nisi sit in hoc esse naturae per suam formam naturalem et dispositiones sibi convenientes constituta; tunc etiam videtur quod natura rationalis quae ordinatur ad perfectionem et operationem supernaturalem debeat per aliquam formam et dispositiones ' convenientes constitui in esse supernaturali ut sic in tali esse supernaturali constituta possit in operationes sibi secundum hunc modum suae existentiae competentes elicere ; nec potest elicere aliquam talem operationem perfectam et perfecte nisi sit in hoc esse perfecte constituta. Videtur ergo quod per aliquid a Deo infusum elevetur homo ad huiusmodi esse supernaturale quo quodam modo sit particeps divinae et supernaturalis naturae secundum quod dicitur secunda Petri, primo: maxima et pretiosa promissa nobis donavit ut per hoc efficiamini divinae consortes naturae.

Et secundum quod duplex est status hominis secundum hoc esse supernaturale, scilicet viae et patriae, secundum hoc etiam diversificatur hoc donum infusum et dicitur pro statu viae gratia simpliciter, pro statu patriae gloria sive gratia consummata. Sicut ergo constituendo hominem in esse supernaturali secundum statum viae Deus infundit ei dictum donum quod est gratia, quae vel est idem quod caritas realiter licet differens ratione, vel numquam est sine caritate nec esse potest, ita cum constituit hominem in esse supernaturali pro statu patriae dat ei dictum donum quod etiam sine caritate esse non habet. Sed perfectio supernaturalis viae pro quanto respicit id quod ad intellectum pertinet ratione sui modi imperfecti, quia non elevat intellectum ad videndum Deum in se ipso, non includit necessario hoc donum gratiae quod vel est caritas vel quod non est sine caritate. Quia enim per fidem non perfecte videtur Deus sub ratione qua omnino in ipso satietur appetitus, ideo non obstante tali cognitione potest appetitus diligere aliquod bonum creatum inordinate. Perfectio autem intellectus patriae quo videtur Deus immediate in se ipso non sic se habet ; immo necessario ad ipsam sequitur perfectio affectus. Ouia enim tantum bonum creaturae provenit ex voluntate et dilectione divina quo creaturam diligit, impossibile est quod Deus creaturae maxima bona communicet et ipsam dilectione specialissima non diligat. Sed eum quem Deus sic diligit facit etiam sui dilectorem ; et ideo dat ei etiam habitum quo ipsum summe diligit. Cum ergo videre Deum sit summum quod Deus communicare potest creaturae quia, ut dicit Augustinus, primo de Trinitate, visio Dei est summa merces nostra et omnium desideriorum finis, videtur quod Deum sic videns habeat necessario habitum quo eum proportionaliter diligat. Unde non videtur quod posset facere Deus quod aliquis peccator et non diligens videat ipsum sic. Unde dixit Moises in Exodo : Domine si inveni gratiam in oculis tuis ostende mihi faciem tuam. Et ideo etiam dicit Augustinus, in libro de Videndo Deum, capitulo vigesimo septimo : filiis promissum est hoc, scilicet videre Deum, de quibus dictum est: nunc fili Dei sumus et nondum apparuit quid erimus et scimus, quoniam cum apparuerit, similes ei erimus quoniam videbimus eum sicuti est. Sic ergo videtur dicendum quod Deum videre ! beatifice et Deum etiam sic diligere inseparabiliter sunt connexa. Sed supponitur quod Deum non potest quis sic diligere sine habitu caritatis. Ouare oportet videntem Deum sicut habet intellectum elevatum per habitum gloriae, ita etiam voluntatem oportet habere ele vatam per habitum caritatis existentem in ipsa voluntate.

Hoc etiam ? patet ex his quae communiter supponuntur. Quia aut gratia et gloria sunt idem secundum essentiam, prout aliqui ponunt ; et sic non potest poni quod Deus aperte videatur, cum iste sit praecipuus actus gloriosus, sine habitu glorioso qui est gratia consummata quae necessario includit caritatem ; — aut est habitus essentialiter differens multo perfectior et excellentior et excellentius includens quicquid per gratiam importatur vel includitur. Et ideo sic loquendo de habitu gloriae oportet quod includat habitum caritatis quo Deus perfectissime diligitur et sine quo gratia non habetur.

Si autem esset possibile quod natura sic perficeretur ? habitu glorioso quod posset immediate Deum videre absque hoc quod esset perfecta secundum aliquem habitum voluntatis, esset dicendum quod non posset cognosci sic quin diligeretur secundum modum et possibilitatem voluntatis naturalis. Sed iste actus diligendi non esset omnino perfectus nec actui intelligendi proportionatus et ideo nec simpliciter beatificus. Cum tamen actus perfectus voluntatis ad beatitudinem requiratur, et secundum hoc etiam talis natura beata esset simpliciter pro tanto quod esset perfecta secundum actum qui ad beatitudinem principalius pertinet, non esset tamen omnino et perfecte beata. Et esset tunc exponendum quod accipit prima ratio sic quod licet voluntas actuetur et formetur ab obiecto apprehenso secundum rationem, formatur tamen et actuatur ab illo secundum modum suae dispositionis et perfectionis ; et ideo, si sit elevata per habitum supernaturalem, perfectior est actus eius et simpliciter beatificus ; si non, non.

Ad rationem in oppositum esset dicendum quod in via cum habitu fidei in intellectu non requiritur habitus caritatis in voluntate ad hoc quod voluntas Deum simpliciter et absolute etiam super omnia diligat, cum hoc aliquo modo possit ex naturalibus, praeexistente apprehensione summi et universalis boni in ratione. Sed ad hoc quod meritorie ipsum diligat et quod per voluntatem operationes meritorias eliciat et imperet, ad hoc requiritur habitus gratuitus in voluntate, et ita etiam potest fieri adaptatio de dilectione gratuita in patria. Sed primum videtur melius dictum ; et secundum hoc concedenda est ratio ad hoc gratia conclusionis.

Ad rationem in oppositum est dicendum, sicut tactum est, quod verum est quod potentia quae actzuatur ! et formatur ab obiecto apprehenso, illo obiecto praesente per apprehensionem, potest huiusmodi potentia esse in actu perfecto secundum huiusmodi obiectum, si tamen ipsa sit sufficienter disposi ta et habilitata sive? elevata. Quod ergo dicitur : voluntas actuatur ? et formatur a bono summo apprehenso, hoc est concedendum ; perfectionem enim formalem et speciem habet actus quo voluntas diligit Deum ex bonitate et perfectione Dei, non ex alio. Et secundum hoc concedenda est conclusio quod, cum voluntas est sufficienter disposita respectu sui obiecti, illo praesente, actuatur et formatur ab eo . Et est ulterius dicendum quod numquam praesentatur ei sic secundum intellectum quin ipsa etiam sit perfecte disposita per habitum correspondentem ; quia Deus praesentans se intellectui dicto modo sua libera voluntate et dilectione animam sibi gratam facit et eam sic elevat et disponit quod huiusmodi actus convenienter suscipere possit. Hoc autem requirit animam totam esse perfectam per habitum gratiae qui non est sine caritate in voluntate et sine sapientia in intellectu. Et sic, quando hoc modo praesens est obiectum, voluntas perfecte est in actu suo, non tamen sine dicto habitu, quia ille necessario includitur. Si vero ille habitus non inesset tunc, ut dictum est, voluntas esset in actu secundum suum modum, tamen imperfectum.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 9