Text List

Quaestio 10

Quaestio 10

Utrum quilibet possit salvari

QUAESTIO X Utrum quilibet possit salvari.

Consequenter circa naturam humanam quantum ad ea quae nata sunt ei extrinsecus convenire quaerebantur quaedam pertinentia ad omnes homines generaliter, quaedam pertinentia ad quosdam homines specialiter. Circa horum primum quaerebantur quaedam pertinentia ad consecutionem finis ipsius hominis, quaedam pertinentia ad actus et habitus quibus ordinatur ad finem suum qui est Deus sine quibus etiam illum non attingit.

Circa primum horum quaerebatur unum, scilicet utrum quilibet possit salvari. Et arguitur quod non quilibet possit salvari, quia nullus praescitus potest salvari, alioquin posset divina praescientia falli ; sed multi sunt praesciti ; ergo multi homines non possunt salvari,

Contra, Ei qui non potest aliquid consequi non est imputandum si illud non assequatur. Ergo, si aliquis homo non posset salvari, iniuste imputaretur ei quod non salvaretur. Nunc autem cuilibet imputatur si non salvatur. Ergo quilibet potest salvari.

Respondeo dicendum quod ad hoc quod aliquis salvetur requiritur natura susceptibilis salutis et ad suam salutem modo convenienti cooperans et Deus illam principaliter efficiens ! dando auxilium supernaturale sufficiens, eo quod ad hoc naturalia per se non sufficiunt, Si ergo consideretur subiectum salutis, scilicet homo secundum se et absolute et etiam causa principalis effectiva salutis, sic quilibet homo potest salvari, quia habet id quod est gratiae et virtutum susceptivum. Deus etiam habet potestatem illa cuilibet infundendi. Si autem consideretur homo salvandus et Deus salvans secundum ordinem determinatum ad salutem consequendam secundum cursum communem, qui continet quod parvuli usum rationis non habentes et ad salutem suam cooperari non valentes illam a Deo non consequuntur secundum cursum com - inunem omnino immediate, sed mediantibus quibusdam adiutoriis exterioribus, scilicet mediante fide parentum in lege naturae et mediantibus quibusdam sacramentis in lege scripta veteri et nova, puta mediante circoncisione in populo israelitico tempore legis mosaicae quantum ad masculos et mediante baptismo in omni populo a tempore divulgationis Evangelii, — sic omnes illi et soli parvuli possunt salvari ad quos possunt huiusmodi adiutoria applicari ; et omnes salutem consecuti sunt ad quos dicta adiutoria applicata exstiterunt si infra annos discretionis decesserunt, quia habuerunt sufficienter id quod pertinet ad talium salutem. Dictus ordo etiam quantum ad adultos continet quod etiam mediante sacramento gratiam et virtutes quibus salvamur a Deo non consequuntur nisi ad hoc aliqualiter se disponendo et consentiendo, quod tamen etiam non contingit nisi supposita quadam generali motione divina quam secundum cursum communem in omnibus efficit et paratus est efficere quantum in se est, licet a pluribus rcpellatur qui illam non assequuntur nec illi consentiunt vel inhaerent libertate arbitrii ad alia divertendo . Continet etiam quod vel post adeptam gratiam perseverent ? in illa sine peccato vel quod si peccando illam amittant per aliud sacramentum poenitentiae illam recuperent ante mortem, ita quod in gratia mors illos inveniat, sive quod in gratia finaliter perseverent, et quia hoc est possibile in omnibus habentibus usum liberi arbitrii quod sic salutis adiutoria consequantur. Nam per rationem et voluntatem, supposita dicta influentia divinae motionis quam Deus omnibus offert et quantum in se est facit in omnibus, possunt ! facere quod in se est et se disponere ad hoc quod Deus eis det gratiam et virtutes mediantibus dictis sacramentis corporaliter et actualiter susceptis cum adest facultas ; vel mentaliter et in proposito quando non suppetit facultas. Vel forte si aliqui haberent ignorantiam de tali modo consequendi salutem, — cuius ignorantiae ipsi non essent causa nec esset eisimputanda et, quantum ductu naturalis rationis possent, se dirigerent ad id quod est conveniens saluti nec divinae motioni in influentiae gratiae obicem ponerent, — Deus, qui est liberalissimus et quantum in se est dat omnibus aflluenter secundum ordinem suae sapientiae se disponentibus 5, illis influeret dona salutis prout suae congruit bonitati, Si autem sint aliqui adulti qui nec usum rationis habent nec per homines sacramenta suscipiunt, de eis est iudicandum sicut et de parvulis sine baptismo decedentibus ! quantum ad cursum communem, quia nec quantum ad istos nec quantum ad parvulos Deus suam potestatem sic sacramentis alligavit quin possit dona salutis prout sibi placuerit impertiri ?. Sic ergo patet quomodo est dicendum quod quilibet homo potest salvari.

Ad argumentum in oppositum est dicendum quod verum est quod multi sunt praesciti ?, et illi non salvabuntur ; tamen verum est simpliciter et absolute quod salvari possunt, quia nec Dei praescientia vel praedestinatio necessitatem simpliciter imponit salvandis vel damnandis. Unde non est vera ista: simpliciter praescitus non potest salvari; immo falsa, sed vera est cum reduplicatione sic : praescitus, in quantum praescitus et cetera.

Ad hoc ergo quod praescientia Dei non fallatur non oportet quod praescitus non possit salvari, sed solum quod non salvetur. Hoc tamen, scilicet quod non salvetur, simpliciter et absolute contingenter et ex libero arbitrio praesciti eveniet, et cetera.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 10