Text List

Quaestio 13

Quaestio 13

Utrum dare non indigenti sit meritorium

QUAESTIO XIII. Utrum dare non indigenti sit meritorium.

Deinde circa pertinentia ad potentiam appetitivam in ordine ad proximum quaerebatur unum, scilicet utrum dare non indigenti sit meritorium. Et arguitur quod sic ; quia meritorium est facere id quod in Evangelio praecipitur vel consulitur ; sed in Evangelio Lucae, sexto, dicitur : omni petenti te tribue ; ergo non indigenti si aliquid petat illud est ei dandum.

Contra. Facere contra Evangelium non solum non est meritorium, sed demeritorium ; sed in Evangelio Lucae, decimo quarto, dicit Christus quod cum aliquis facit convivium ad refectionem corporum non debet vocare divites, sed pauperes indigentes ; ergo qui aliis quam indigentibus dat demeretur. Respondeo dicendum quod dare est actus cuius materia vel obiectum sunt bona exteriora quae in usum hominum veniunt, quae sub nomine bonorum temporalium vel divitiarum comprehenduntur et, quamvis huiusmodi bona sint propria materia liberalitatis in quantum ad liberalitatem pertinet quod homo per eam sic sit dispositus secundum affectum circa divitias quod bene possit uti divitiis secundum quod huiusmodi, tamen sunt etiam materia vel instrumenta plurium aliarum virtutum, puta misericordiae et beneficentiae et amicitiae et aliarum quarundam ; et sic dare potest esse actus respiciens diversas virtutes. Indigens etiam proprie dicitur aliquis respectu alterius qui actu caret re aliqua quam per se non potest convenienter habere et in qua potest sibi per alium subveniri.

Est ergo intelligendum quod dare refertur ad indigentem vel non indigentem proprie secundum quod est actus beneficentiae vel misericordiae, in quantum ex affectu misericordiae inclinatur quis ad sublevandum defectum alterius suo dono. Et hoc modo est dicendum quod non solum 7:02 meritorium, sed demeritorium ? est per se loquendo dare non indigenti ; sicut e converso per se loquendo bonum est dare indigenti. Unde qui vult eleemosynam dare vel ad subveniendum necessitati alicuius aliquid impendere, debet hoc facere respectu magis indigentis et sibi subvenire ex se minus potentis, ceteris paribus; alioquin aliter dans vel benefaciens ? respiceret in subveniendo condicionem quam respicere non deberet et in hoc male ageret. Sed, quia isti actus non sunt omnino sic per se boni vel mali quin ex circumstantia aliqua et ex ordine ad aliquem alium finem possunt esse boni et mali, sicut dare indigenti propter vanam gloriam malum est,ita etiam dare non indigenti propter vitandum aliquod magnum malum potest esse bonum. Et possunt poni multa exempla de tyrannis et praelatis exactiones facientibus et de aliquibus existentibus in statu pauperum qui alios possunt infamare et gravare.

Prout autem est actus respiciens virtutem liberalitatis et amicitiae non respicit per se indigentem vel non indigentem, sed ordinem et habitudinem dantis ad eum cui datur in honeste et amicabiliter convivendo ; et sic dare non indigenti non est malum, sed frequenter bonum; et prout unus alium non indigentem ad comestionem invitat et prout unus alteri dat aliquod locale et huiusmodi. Sed, si etiam talia fiant ex aliqua intentione mala, sic sunt mala etiam iudicanda.

Et haec confirmantur per auctoritates ; nam super illud Lucae, sexto: omni petenti te ' tribue, dicit Augustinus : non dicit omnia petenti ut id des quod iuste et honeste potes ; et cui iuste negaveris quod petit iudicanda est ipsa iustitia et aliquando aliquid melius tribuere cum petentem iniusta correxeris. Ex qua auctoritate patet quod petenti vel in digenti aliquando est dandum quod petit, aliquando non ; et per consequens aliquando malum, aliquando bonum. Item, super illud Lucae, decimo quarto : cum facis prandium aut cenam noli vocare amicos tuos neque vicinos ? divites, sed pauperes, debiles, et cetera, Beda : fratres et amicos et divites alterutrum celebrare convivia non ob scelus interdicit, sed sicut cetera[e] ? necessitatis humanae commercia ad promerenda vitae caelestis praemia nihil valere ostendit ; si autem hoc propter Deum facit, jn exemplum filiorum Job, sicut cetera fraternae dilectionis officia ^, ipse qui iussit remunerat. Ex qua auctoritate etiam patet quod etiam non indigenti dare est bonum quandoque, licet aliquando sit malum; et sic patet veritas quaestionis et ad argumenta utriusque partis patet solutio.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 13