Caput 5
Capitulum 5
Rationes quibus videtur probari quod malum non sit praeter intentionem.
Quod enim accidit praeter intentionem agentis, dicitur esse fortuitum et casuale et in paucioribus accidens. Malum autem ; fieri non dicitur fortuitum et casuale, neque ut in paucioribus accidens, sed semper vel in pluribus. In naturalibus enim semper generationi corruptio adiungitur. In agentibus etiam per voluntatem in pluribus peccatum accidit: cum diffi- » cile sit. secundum virtutem. agere, sicut. attingere | centrum in circulo, ut dicit Aristoteles, in II Ethicorum. Non igitur videtur. malum esse proveniens praeter intentionem.
Item. Aristoteles in III Ethic., expresse dicit: quod "malitia est voluntarium". Et hoc probat per hoc quod aliquis voluntarie operatur iniusta, irralionabile autem. est. operantem. voluntarie iniusta non velle iniustum esse, et voluntarie stuprantem — non velle incontinentem esse; et per hoc quod » legislatores puniunt malos quasi voluntarie operantes mala. Non videtur igitur malum praeter voluntatem vel intentionem esse.
On this page