Text List

Caput 8

Capitulum 8

Rationes quibus videtur probari quod malum sit natura vel res aliqua.

CAPITULUM OCTAVUM ET NONUM RATIONES QUIBUS VIDETUR PROBARI QUOD MALUM SIT NATURA VEL RES ALIQUA.

VIDETUR autem quibusdam rationibus praedictae sententiae posse obviari.

Ex propria enim differentia specifica unumquodque speciem sortitur. Malum autem est differentia specifica in aliquibus generibus, scilicet in habitibus et actibus moralibus: sicut enim virtus secundum suam speciem est bonus habitus, ita contrarium vitium est malus habitus secundum suam speciem; et similiter de actibus virtutum et vitiorum. Malum igitur est: dans speciem aliquibus rebus. Est igitur aliqua essentia, et aliquibus rebus naturalis.

Praeterea. Utrumque contrariorum est natura quaedam: si enim nihil poneret, alterum contrariorum esset privatio vel negatio pura. Sed bonum et malum dicuntur esse contraria. Malum igitur est natura aliqua.

Item. Bonum, et malum dicuntur esse genera contrariorum ab Aristotele, in Praedicamentis Cuiuslibet autem generis est essentia et natura aliqua: nam non entis non sunt species neque differentiae, et ita quod non est, non potest esse genus. Malum igitur est aliqua essentia et natura.

Adhuc. Omne quod agit, est res aliqua. Malum autem agit inquantum malum: repugnat enim bono et corrumpit ipsum. Malum igitur, inquantum malum, est res aliqua.

Amplius. In quibuscumque invenitur magis et minus, oportet quod sint res aliquae habentes ordinem: negationes enim et privationes non suscipiunt magis et minus. Invenitur autem inter mala unum altero peius. Oportet igitur, ut videtur, quod malum sit res aliqua. -

Praeterea. Res et ens convertuntur. Est autem malum in mundo. Ergo est res aliqua et natura.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 8