Caput 27
Capitulum 27
Quod felicitas humana non consistit in delectationibus carnalibus,
EX praemissis autem apparet quod impossibile est felicitatem humanam consistere in delectationibus corporalibus, quarum praecipuae sunt in cibis et venereis.
Ostensum est enim quod secundum naturae ordinem delectatio est propter operationem, et non e converso. Si igitur operationes non fuerint ultimus finis, delectationes consequentes eas neque sunt ultimus finis, neque concomitantes ultimum finem. Constat autem quod operationes quas consequuntur praedictae delectationes, non sunt ultimus finis: ordinantur enim ad aliquos fines manifestos; sicut comestio ad. conservationem corporis, coitus autem ad generationem prolis. Delectationes igitur praemissae. non sunt ultimus finis, neque ultimum finem concomitantes. Non est igitur in his ponenda felicitas,
Adhuc. Voluntas est superior quam appetitus sensitivus: movet enim ipsum, sicut superius dictum est. In actu autem voluntatis non consistit felicitas, sicut iam supra ostensum est. Multo igitur minus in delectationibus praedictis, quae sunt in appetitu sensitivo. —
Amplius. Felicitas est quoddam bonum hominis proprium : non enim bruta possunt dici felicia, nisi abusive . Delectationes autem praemissae sunt communes hominibus et brutis. Non est igitur in eis ponenda felicitas.
Item. Ultimus finis est nobilissimum eorum quae ad rem pertinent: habet enim rationem optimi. Hae autem delectationes non conveniunt homini secundum id quod est nobilissimum in ipso, quod est intellectus, sed secundum sensum. Non est igitur in talibus: delectationibus ponenda felicitas.
Praeterea, Summa perfectio hominis esse non potest in hoc quod coniungitur rebus se inferioribus, sed per hoc quod coniungitur alicui rei altiori: finis enim est melior eo quod est ad finem. Delectationes autem praemissae consistunt in hoc quod homo secundum sensum coniungitur aliquibus se inferioribus, scilicet sensibilibus quibusdam. Non est igitur in talibus delectationibus felicitas ponenda.
Amplius. Quod non est bonum nisi secundum quod est moderatum, non est secundum se bo- num, sed accipit bonitatem a moderante. Usus autem praedictarum delectationum non est bonus homini nisi sit moderatus: aliter enim hae delectationes se invicem impedirent. Non sunt igitur ; hae delectationes secundum se bonum hominis. Quod autem est summum bonum, est per se bonum: quia quod per se bonum est, melius est eo quod per aliud . Non sunt igitur tales delectationes summum hominis bonum, quod est felicitas.
Item. In omnibus quae per se dicuntur, sequitur magis ad magis, si simpliciter sequatur ad simpliciter: sicut, si calidum calefacit, magis calidum magis calefacit, et maxime calidum maxime : calefaciet . Si igitur delectationes praemissae essent secundum se bonae, oporteret quod maxime uti eis esset optimum. Hoc autem patet esse falsum: nam nimius usus earum reputatur in vitium, et est etiam corpori noxius, et similium » delectationum impeditivus. Non sunt igitur. per se bonum hominis. In. eis igitur non consistit humana felicitas.
Praeterea. Actus virtutum sunt laudabiles ex hoc quod ad felicitatem ordinantur , Si igitur in delectationibus praemissis consisteret humana felicitas, actus virtutis magis esset laudabilis in accedendo ad has delectationes quam in abstinendo ab eis. Hoc autem patet esse falsum: nam actus temperantiae. maxime laudatur in. abstinendo a » delectationibus; unde ab hoc denominatur. Non est igitur in delectatiosibus.: peoticu hominis felicitas.
Amplius. Finis Tom cuiuslibet rei Deus est, ut ex praemissis patet. Illud igitur oportet. ul; imum finem hominis poni, per quod maxime appropinquat ad' Deum. Per praedictas autem delectationes homo impeditur a maxima appropinquatione ad Deum, quae fit per contemplationem, quam maxime praedictae delectationes » impediunt, utpote ad sensibilia maxime hominem immergentes, et per consequens ab intelligibilibus retrahentes, Non est igitur in delectationibus corporalibus felicitas humana ponenda.
Per hoc autem excluditur error Epicureorum sin his voluptatibus felicitatem hominis ponentium: ex quorum persona dicit Salomon, £ ccle. v: Hoc itaque visum est mihi bonum, ut comedat quis et bibat et fruatur laetitia ex labore suo: et haec est. pars illius. Et Sap. n?: "Ubique relinquamus signa laetitiae: quoniam haec est pars nostra, et haec est sors nostra".
On this page