Text List

Caput 32

Capitulum 32

Quod felicitas non consistit in bonis corporis.

CAPITULUM TRIGESIMUM SECUNDUM QUOD FELICITAS NON CONSISTIT IN BONIS CORPORIS.

QUOD autem nec in corporis bonis, cuiusmodi sunt sanitas, pulcritudo et robur, sit hominis summum bonum, per similia manifeste . apparet. Haec enim etiam bonis et malis communia sunt; et instabilia 5 sunt; et voluntati non subiacent.

Praeterea. Anima est melior corpore, quod non vivit, nec praedicta bona habet, nisi per animam. Bonum igitur animae, sicut intelligere et alia huiusigitur corporis bonum summum hominis bonum.

Adhuc. Haec bona sunt homini et aliis animalibus communia. Felicitas autem est proprium hominis bonum . Non est igitur in praemissis bonis hominis felicitas.

Amplius. Multa animalia, quantum ad bona corporis, sunt homine potiora: quaedam enim sunt velociora homine, quaedam robustiora, et sic de aliis. Si igitur in his esset summum hominis, bonum, non esset homo optimum animalium: quod patet esse falsum. .Non est igitur felicitas humana in bonis epupat consistens.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 32