CAPITULUM TRIGESIMUM SEXTUM
QUOD FELICITAS NON CONSISTIT IN OPERATIONE ARTIS.
PATET etiam quod neque in operatione
artis.
Quia etiam artis cognitio practica
est. Et ita ad finem ordinatur, et ipsa
non est ultimus finis.
Praeterea. Operationum artis fines sunt artifi-
ciata. Quae non possunt esse ultimus finis
humanae vitae: cum magis nos sumus fines omnium
artificialium ; omnia enim propter hominis usum
fiunt. Non potest igitur in operatione artis esse
ultima felicitas.