Caput 83
Capitulum 83
Epilogus praedictorum.
Ex omnibus autem quae ostensa sunt colligere possumus quod, quantum ad ordinis excogitationem rebus imponendum, Deus omnia per seipsum disponit . Unde super illud Iob xxxur, "Quem posuit alium super orbem quem fabricatus est?" dicit Gregorius : Mundum quippe per seipsum regit qui per seipsum condidit. Et Boetius, in III de Consol.: "Deus per se solum cuncta disponit."
Sed quantum ad executionem, inferiora per superiora dispensat. Corporalia quidem per spiritualia. Unde Gregorius dicit, in IV Dialog.: In hoc mundo visibili nihil nisi per invisibilem creaturam disponi potesl. — Inferiores vero spiritus per superiores . Unde dicit Dionysius, rv cap. Cael. Hier., quod caelestes essentiae intellectuales primo in seipsas divinam edunt illuminationem, et. in .nos deferunt quae supra nos sunt manifestationes. — Inferiora etiam corpora per superiora . Unde dicit Dionysius, iv cap. de Div. Nom. , quod sol generationem visibilium corporum confert, et ad vitam ipsam movet, et nutrit el auget el perficit, el mundat et renovat.
On this page