Caput 117
Capitulum 117
Quod divina lege ordinamur ad dilectionem proximi.
Oportet enim esse unionem affectus inter eos quibus est unus finis commu-- nis. Communicant autem homines in uno ultimo : fine beatitudinis, ad quem divinitus ; ordinantur. Oportet igitur quod uniantur bomines ad invicem mutua dilectione.
Adhuc. Quicumque. diligit aliquem, consequens est ut etiam diligat dilectos ab.:eo, et eos qui coniuncti sunt.ei. Homines autem dilecti sunt a homini, Deo, quibus.sui ipsius fruitionem quasi ultimum — finem praedisposuit. Oportet igitur ut, sicut aliquis fit dilector Dei, ita etiam fiat dilector proximi.
Amplius. Cum homo sit naturaliter animal Lii v5: sociale, indiget ab aliis hominibus adiuvari ad consequendum proprium |finem. Quod convenientissime fit dilectione mutua inter homines existente. Ex lege igitur Dei, quae homines in ultimum finem dirigit, pm ppcme in nobis mutua dilectio.
Item. Ad hoc quod homo divinis vacet; indiget tranquillitate et pace. Ea vero quae pacem perturbare possunt, praecipue per dilectionem mutuam tolluntur. Cum igitur lex divina ad hoc ordinet homines ut divinis vacent, necessarium est quod ex lege divina in hominibus mutua dilectio procedat.
Praeterea. Lex divina profertur homini in. auxilium legis naturalis. Est autem omnibus. hominibus naturale ut se invicem diligant. Cuius sigrium est quod quodam naturali instinctu homo cuilibet etiam ignoto, subvenit. in necessitate, puta revocando ab errore viae, erigendo a casu, et aliis huiusmodi: ac si omnis homo omni homini esset naturaliter familiaris et amicus . Igitur ex divina lege mutua dilectio hominibus praecipitur.
On this page