Text List

Caput 150

Capitulum 150

Quod praedictum auxilium gratia nominatur. et quid sit gratia gratum faciens.

CAPITULUM CENTESIMUM QUINQUAGESIMUM QUOD PRAEDICTUM AUXILIUM GRATIA NOMINATUR. ET QUID SIT GRATIA GRATUM FACIENS.

Quia vero hoc quod datur alicui absque suis meritis praecedentibus, gratis ei dicitur dari; cum divinum auxilium a9» homini exhibitum omne meritum humanum praeveniat ut ostensunr est , consequitur quod hoc auxilium gratis homini impendatur, et ex hoc convenienter gratiae nomen accepit. Unde et Apostolus dicit, Rom. xi: "Si gratia est, iam non ex operibus: alioquin gratia iam non est gratia."

Est autem et alia ratio propter quam praedictum Dei auxilium gratiae nomen accepit. Dicitur enim aliquis alicui esse gratus, quia est ei dilectus: unde et qui ab aliquo diligitur, dicitur gratiam eius habere. Est autem de ratione dilectionis ut diligens bonum velit'ei quem diligit, et operetur. Et quidem ,Deus bona vult et operatur circa omnem creaturam: ipsum enim esse creaturae, et omnis eius perfectio, est a Deo volente et operante; ut supra" ostensum est; unde dicitur Sap. "X(?: Diligis omnia quae sunt, et nihil odisti eorum quae "Jecisti. Sed specialis ratio. divinae dilectionis ad illos consideratur quibus auxilium praebet ad. hoc quod consequantur bonum quod ordinem naturae eorum excedit, scilicet perfectam fruitionem non alicuius boni creati, sed sui ipsius. Hoc igitur auxilium convenienter gratia dicitur, non solum quia gratis datur, ut ostensum est: sed etiam quia hoc auxilio homo speciali quadam: praerogativa. redditur Deo. graius.. Unde et Apostolus dicit, Ephes. 15^: Praedestinavit nos an adoptionem filiorum, secundum propositum volunlatis suae, in laudem gloriae gratiae suae, in qua gralificavit nos in dilecto Filio. suo.

Oportet autem hanc gratiam aliquid in homine gratificato esse, quasi quandam formam et perfectionem ipsius. Quod enim in aliquem finem dirigitur, oportet quod habeat continuum ordinem in ipsum: nam. movens continue mutat quousque mobile per:motum finem sortiatur. Cum igitur auxilio divinae gratiae homo dirigatur in ultimum finem, ut ostensum est , oportet quod continue homo isto auxilio potiatur, quousque ad finem perveniat. Hoc autem non esset si praedictum auxilium participaret. homo secundum aliquem motum aut passionem, et non secundum aliquam formam manentem, et quasi quiescentem in ipso: motus enim et passio talis non esset in homine nisi quando actu converteretur in finem; quod non continue ab homine agitur, ut praecipue patet in dormientibus. Est ergo gratia gratum faciens aliqua forma et perfectio in homine manens, etiam quando non operatur.

Adhuc. Dilectio. Dei est causativa. boni quod in. nobis est: sicut dilectio hominis provocatur et causatur ex aliquo bono quod in dilecto est. Sed homo provocatur ad specialiter aliquem diligendum: propter aliquod speciale bonum. in dilecto praeexistens. Ergo, ubi ponitur specialis dilectio Dei ad hominem, oportet quod consequenter ponatur aliquod grues bonum homini a Deo collatum. Cum igitur, secundum praedicta, gratia gratum faciens designet specialem dilectionem Dei ad hominem, oportet .quod. aliqua specialis bonitas et perfectio per hoc homini inesse designetur

Amplius. Unumquodque ordini in iiem sibi convenientem secundum rationem suae formae: diversarum enim specierum . diversi sunt fines. Sed finis in quem homo dirigitur per auxilium .divinae gratiae, est supra naturam humanam. Ergo oportet quod homini superaddatur aliqua supernaturalis forma et perfectio, per quam convenienter ordinetur in finem praedictum. |

Item, Oportet. quod homo ad ultimum finem per proprias operationes perveniat. Unumquodque autem operatur secundum propriam formam:

Oportet igitur, ad hoc quod: homo perducatur in ultimum finem per proprias operationes, quod superaddatur ei aliqua forma, ex qua eius operationes efficaciam aliquam sadpinto pint ME ultimum finem.

Praeterea. Divina provideitia omnibus: providet secundum modum suae naturae, ut ex supra dictis patet, Est autem hic modus proprius hominum, quod ad perfectionem suarum operationum oportet eis inesse, super naturales potentias, quasdam perfectiones et habitus, quibus quasi connaturaliter et faciliter et delectabiliter bonum et bene operentur. Igitur auxilium gratiae, quod homo a Deo consequitur ad perveniendum in ultimum finem, aliquam inter et perfectionem homini inesse designat.

Hinc est quod gratia Dei in Scriptura quasi lux quaedam designatur: dicit enim Apostolus, Ephes. v: "Eratis aliquando tenebrae: nunc autem lux in Domino". Decenter autem. perfectio »per quam homo promovetur in ultimum finem, quae in Dei visione consistit, dicitur lux, qur; est Pfds cipium videndi.

Per hoc autem excluditur opinio quorundam dicentium. quod gratia Dei nihil in homine ponit: sicut nibil in aliquo ponitur ex hoc quod dicitur gratiam regis habere, sed solum in rege diligente: Patet ergo eos fuisse deceptos ex. hoc quod non attenderunt differentiam inter dilectionem divinam et humanam. Divina enim dilectio est causativa boni quod in aliquo diligit: non semper autem humana.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 150