Text List

Moralitas 11

Moralitates 11

Arratur in gestis Romanorum quod cum Romulus cinxisset ciuitatem mu ro, voluit in ea regnare, & habere de ea dominium ciuitatis: Sed fuit ibi unus qui maximam partem ciuitatis habuit pro se, qui sibi contradixit & restitit. Quia non regnaret solus in ciuitate, nec ipsius haberet ex om ni parte dominium, Ita maxima discordia exorta est inter eos. Tandem ex consensu vtriusque, partis determinatum fuit per tres milites, quod intrarent ad pu gnandum, & ex vtraqe parte tres, & cuius milites haberent victoriam, ille regnares in ciuitate, & haberet dominium totius vrbis. Quo facto, Romulus misit tres mili tes in campum. ille autem de altera parte misit & suos tres milites. Et in primo con gressu istorum militum occisi fuerunt duo milites ex parte Romuli, & tertius fugam petijt. Et dum sic fugeret post se respexit, & vidit alios insequentes: statim conuersus redijt & vnum eorum accidit, & post alterum, vltimo tertium. Et sic dominium rest abat Romulo, & postmodum ciuitatem in pace possedit:, &c

PEr istum Romulum, qui sic regnauit in urbe Roma, & eam muro cinxe rat, intelligo DEVM, qui non solum in Roma regnat, sed in toto orbe Nam Domini est terra & plenitudo eius. Per Romam, quae nobilis est ci uitas DEI, intelligo animam * homanam: Istam ciuitatem cinxit muro fortis simo: id est, corpore humano. Quoniam sicut ciuis, qui cingitur muro, inclu ditur intra muros: ita anima intra corpus. In ista ciuitate uult DEVS regnare, & habere eius dominium. Sed Diabolus qui ante ista tempora maximam po testatem habuit in anima contradicit DEO, & dicit, quod ad se pertinet possi dere eam & regnare in ea. Ita quod magna discordia est inter DEVM & Diabo lum, quis haberet dominium ipsius animae. Sed ad terminandam istam discordiam DEVS tres misit milites, & Diabolus alios tres. Tres milites DEI, quos ipse misit, sunt tres leges, quas DEVS dedit ab initio mundi, secundum quas si ho mo uixisset, plenum dominium de anima DEUS habuisset. Et fuerunt tres mi lites DEI. LET naturae, lex Mosaica, & lex Euangelica. Tres autem milites quos misit Diabolus, fuerunt, luxuria, superbia & auaritia. Sed in primo con flictu duo milites DEI fuerunt grauiter occisi. Quia lex naturae fuit una de militibus CHRISTI, quae occisa fuit per luxuriam. Quia propter luxuriam DEVS destruxit totum genus humanum per diluuium, praeter octo animas quae saluae factae fuerunt per aquas. Lex Mosaica, quae fuit secundus miles DEI, fuit occisa per superbiam ludaeorum, & destruxit DEVS illam legem. Sed tertius miles DEI lex Euangelica finxit se fugere, & cum CHRISTO in morte quasi succumbere: sed postquam illa fuit nobis data, ipsa occidit omnes milites Diaboli. Nam ipsa lex Euangelica docet occidere luxuriam per con tinentiam: superbiam per humilitatem: auaritiam per eleemosynam & largi tatem. Et quicunque istos tres milites occiderit, CHRISTVS de sua anima ple num dominium habebit, sicut Romulus de ciuitate Roma

PrevBack to TopNext

On this page

Moralitas 11