Text List

Moralitas 30

Moralitates 30

NArrat Ouidius libro 5. de transformatis: Quod tres fuerunt Sirenes in quadam insula maris: quarum vna cantabat cum cithara, altera cum lyra, tertia cum voce humana. Quae omnes simulit a suauem resonabani melodiam, quod omnes transeuntes iuxta insulam illam obdormire fa ciebant. Quae cum dormire eos sensissent, ascendebant naues, & cos inuadebant, & sic interficiebat. Cum vero Vlysses inde trasiret, et sciret imminere periculum, iussit se li gari ad malum, & aures sociorum cum cera obturare. Et sic periculum prefata euasit.

INsula maris est iste mundus, qui undique plurimis circumdatur amaritudi nibus. Istae tres Sirenes sunt tria, quae in mundo sunt, ad peccatum incitan tia: scilicet, caro, mundus, & Diabolus princeps mundi, & rector carnis Tria carmina sunt, diuitiae, honores, & delitiae. Cantat enim Iuxuriose in citha ra Caro: cantat suauiter ad uoluptates cum lyra mundus: cantat honores & diuitias & excellentias in uoce humana Diabolus: Persuadet enim mundus, dicens: Iuuenis es, & ideo debes uacare diuitijs congregandis, ut prouideas tibi: contra senecturem. Caro cantat, & dicit: Iuuenis es & adolescens, si tam cito poenitentia te affligas, teipsum, interficis: satis cito & bene poteris in sene ctute poenitentiam agere, & nunc uoluptatibus corporis uacare. Sed nota, quod uita hominis uentus est, sicuti in praecedente moralitate ostensum est. Diabolus cantat & persuadet homini, & dicit: Nimis curiosus es, * non debes subesse alicui: fortis & potens es, ideo non sinas te despici a quoquam: & si a liquis aliquid a te uendicat, licet iuste uel iniuste possideas, causam tuam cum fortitudine defende: quia non decet te, eo quod ita generosus es, iniuste suc cumbere. Sed ab istis persuasionibus debes aures tuas obturare cum cera, co gitando illud Psalmi: Sicuti fluit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a fa cie DEI, &c. Et non saltem debes aures obturare, sed etiam manus ad malum ligare, scilicet ad crucem CHRISTI, cogitando: quanta sustinuit pro nobis, quam pauper factus, in cruce nudus pependit, quantas poenalitates in fame & siti, & in alijs miserijs passus est: quam humilis etiam factus usque ad mor tem crucis. Et sic secure poterimus transire a ttibus * Sirenis & periculis prae dictis. Quod Augustinus ostendit, dicens: O homo si non uis sequi humi lem hominem, imitare saltem humilem DEVM, &c

PrevBack to TopNext

On this page

Moralitas 30