Moralitas 32
Moralitates 32
DEa Vesta depingebatur cum lilio quinque folia habente, & in quolibet foli scribebatur vnus ver sus, quos sacerdotes templi in concursu populi, in tem Iplo Dea Vestae, exponerent. Scriptura primi versus talis erat: Ex tuo cor de me dilige: quia te consolor, & letumfacio. Scriptura secundi folij hac erat: Dilige me in voluntate tua: quia te fortifico in viribus, & in natura. Scripturae tertij folij erat talis: Dilige me finaliter: quia a Diabolo & suis satellitibus te defen do. Scriptura quarti folij erat eiusmodi: Requiescat in me tuus cogitatus: quiae DEVMO hominem coniungo. Scriptura quinti folij talis erat: Ista quatuor a me moria tua non recedant.
PEccatum reddit hominem multum grauem & ponderosum: quia secun dum Psalmistam: Iniquitates meae supergressae sunt caput meum, & sicut onus graue grauatae sunt super me: Nam Iudas postquam peccauit, ita ponderosus & plenus factus est, quid laqueo se suspendens crepuit medius, &c Et ideo contra ponderositatem peccati loquitur Vesta dea munditiae, dicens: Ex corde tuo me dilige, &c. Quia conscientia munda, est semper iucunda, & habet pacem quae superat omnem sensum, qua omnes diligentes DEVM re plentur, & ab onere peccati releuantur. Peccatum uero etiam priuat homi nem ratione intellectuali, & fortitudine corporali. Sic loquitur de Salomone Scriptura: Qui postquam peccauit, ita fuit debilitatus ratione & sensu, & in tantam dementiam deuenit, quod dereliquerit Dominum DEUM suum, & coluerit deos alienos, scil. Moloch, Astaroth, Chamos, &c. Legitur etiam quod Samson tantae erat fortitudinis, quod leonem saeuientem interfecit, & cum mandibula asini occidit mille uiros: Et tamen ita debilis factus est, quod a muliere superatus & infatuatus fuit. Et ideo contra hoc peccatum, quod ita debilitat hominem ratione & sensibus, loquitur Dea munditiae: id est, Vesta, secundum uersum, dicens: Dilige me in uoluntate tua, &c. Propter peccatum etiam legitur in Tobia, quod Asmodaeus, Diabolus sic nominatus, propter peccatum luxuriae septem uiros iugulauit. Legitur etiam in Euangelio de mul tis afflictis a Diabolo propter peccatum: & ideo contra peccatum, quo peri muntur & confunduntur homines, loquitur Vesta dea munditiae tertium uer sum: Dilige me finaliter, &c. Propter peccatum etiam legitur, quod natura an gelica, a DEO est diuisa, & eiecta de coelo usque ad infernum. Similiter propter peccatum natura humana a DEO est diuisa, & eiecta de Paradiso in mun dum, & a mundo hoc in infernum. Et ideo contra peccatum, quod a DEO separat hominem, loquitur Dea Vesta hunc quartum uersum, dicens: Re quiescat in me tuus cogitatus, &c. Ex istis ergo concluditur quinta scriptu ra: scilicet, Ista quatuor a memoria tua non recedant. Quia ego contra pon derositatem peccati, consolor: contra hoc quod peccatum debilitat hominem, fortifico: contra hoc, quod Diabolus interficit intus per peccatum, defendo: contra hoc quod peccatum diuidit hominem a DEO, dicit domina mundi tiae, coniungo, scilicet hominem DEO & consortio angelorum.
On this page