Titulus 21
TITULUS XXI.
CAP. UN.
Polluta ecclesia pollutum est coemeterium illi contiguum, sed non remotum. Pollutio coemeterii ecclesiam non polluit, licet contigua exsistat. Polluto uno coemeterio aliud illi contiguum pollutum non est, licet per portam de uno in aliud detur ingressus. Hoc dicit. Dominicus.
Si ecclesiam pollui sanguinis aut seminis effusione contingat: ipsius coemeterium, si contiguum sit eidem, censetur esse pollutum. Unde, antequam reconciliatum fuerit, non debet in eo aliquis sepeliri; secus, si remotum fuerit ab eadem. Non sic quoque in casu converso sentimus, ut videlicet polluto coemeterio, quamvis ecclesiae contiguo, debeat ecclesia reputari polluta, ne minus dignum maius, aut accessorium principale ad se trahere videatur. Non unum, sed plura coemeteria esse noscuntur, quae, quamvis sibi cohaerentia, pariete tamen medio seiunguntur . Ideoque, violato eorum altero, alterum, licet de uno ad «aliud per portam intermediam habeatur accessus, non propter hoc reputabitur violatum.