Text List

Titulus 1

TITULUS I.

DE SPONSALIBUS ET MATRIMONIIS.

CAP. UN.

Sponsalia pura et certa, ex consensu valida, licet alias nulla iuducunt publicam honestatem, quae habet dirimere sequentia sponsalia, sed non praecedentia. — §. 1. Publicam honestatem non inducunt sponsalia con-ditionalia ante conditionis eventum. H. d. Ioann. Andr.

Bonifacius VIII.

Ex sponsalibus puris et certis, etiamsi consanguinitatis, affinitatis, frigiditatis, religionis aut alia quavis ratione sint nulla, dummodo non sint nulla ex defectu consensus, oritur efficax ad impediendum et dirimendum sequentia sponsalia vel matrimonia, non autem ad praecedentia dissolvendum, impedimentum iustitiae publicae honestatis. Quare ille, qui sponsalia pure ac determinate cum aliqua muliere contraxit et postmodum cum secunda prioris consanguinea idem fecit, ex priorum sponsaliorum vigore, quibus per publicae honestatis iustitiam ex secundis sponsalibus subsecutam minime derogatur, ad matrimonium contrahendum cum prima remanet obligatus. §. i. Ille vero, qui sponsalia cum aliqua muliere sub conditione contraxit, si postmodum ante conditionis eventum cum alia, prioris consanguinea, per verba contraxerit de praesenti, cum secunda remanere debebit, quum ex sponsalibus conditionalibus ante conditionem exstantem, sicuti consensum non habentibus et incertis, nulla publicae honestatis iustitia oriatur.

PrevBack to TopNext

On this page

Titulus 1

CAP. UN.