Text List

Quaestio 112

Quaestio 112

quod una baptismi mersio sufficiat et non

Quod una baptismi mersio sufficiat et non

tolitanum concilium cap vii: "propter uitandum schismatis scandalum uel haereticorum usum simplicem teneamus baptismi mersionem:"

gregorius: leandro episcopo: "de trina mersione baptismatis nihil responderi uerius potest quam ipsi sensistis, quia nihil officit ecclesiae consuetudo diuersa: quia dum in tribus subsistentiis una substantia est; reprehensibile esse nullatenus potest infantem in baptismate uel ter uel semel mergere quando et in tribus mersionibus personarum trinitas et in una potest: diuinitatis singularitas designari: sed quia nunc usque ab haereticis infans in baptismate tertio mergebatur: fiendum apud uosesse non censeo, nedum mersiones numerant: diuinitatem diuidant: dumque quod faciebant faciunt morem uestrum se uicisse glorientur: Nos autem quod tertio mergimus triduanae sepulturae sacramenta assignamus ut dum tertio infans ab aquis educitur resurrectio triduani temporis exprimatur: quod si quis forte etiam pro summae trinitatis ueneratione aestimet fieri, nec quia hoc aliquid obstat; baptizandum semel in aqua mergere, quia dum tribus subsistentiis una substantia est reprehensibile esse nullatenus potest infantem in baptismate uel ter uel semel mergere quando et in tribus mersionibus personarum trinitas et in una potest diuinitatis singularitas designari:"

haymo super epistolam pauli ad romanos: "In suo sensu habundabat ciprianus, quando semel mergebat in baptismate paruulos quiaquod intelligebat studiose implebat: bonis operibus abundando licet in hoc nescius delinqueret: sed quiabonis operibus habundabat: post ea correctus a domino habundauit altiori sensu; terillos mergendo."

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 112