Sentences Commentary
Liber 1
Quaestio 1 : De quattuor causis huius doctrinae et omnino totius Sacrae Scripturae
Quaestio 2 : De his causis ad dilucidationem potest quaeri per ordinem, et primo de causa materiali sive de subiecto Sacrae Scripturae
Quaestio 3 : Contra hoc tamen et contra ultimam positionem supra proximo positam videtur esse illud Rom. 10: "Finis legis Christus"
Quaestio 4 : Ulterius quaeritur de hoc subiecto quod ponitur esse de Deo et creatura
Quaestio 5 : Sed tunc quaeritur de illis magistralibus disputationibus, utrum liceat inquirere aliud quam in canone continetur
Quaestio 6 : Sed tunc quaeritur utrum liceat de his inquirere disputando, praecipue quae spectant ad fidem
Quaestio 7 : Consequenter quaeritur de causa formali quae consistit in duobus scilicet in modo tractandi et in modo docendi
Quaestio 8 : Secundo quaeritur an sit hic modus certitudinalis
Quaestio 9 : Consequenter quaeritur de causa efficiente quae Deus est
Quaestio 10 : Consequenter quaeritur de fine sive de utilitate huius Scripturae
Quaestio 11 : Ex iam dictis videtur congrue dici quod subiectum speculationis in theologia sit tota Ecclesia
Quaestio 12 : Quoniam autem in praecedentibus saepe suppositum est quod haec Scriptura sit scientia, quaeritur an hoc sit verum
Quaestio 13 : Habito ergo quod sit scientia, quaeritur quem habitum facit
Quaestio 14 : Ultimo quaeritur de comparatione huius scientiae ad alias, an contineatur in illis, aut sit continens eas, aut neutro modo
Quaestio 15 : Quaeritur an possit odiri veritas
Quaestio 16 : Sed nunc quaeritur, si saltem per accidens possit odiri omnis veritas
Quaestio 17 : Sed tunc quaeritur, an idem et simul possit odire omnem (veritatem)
Quaestio 18 : De uti et frui primo quaeritur quorum sint, hoc est utrum sint irrationalium sicut et rationalium. Et proponatur quaestio de uti
Quaestio 19 : Sed tunc quaeritur de uti rationabilium secundum quam potentiam insit, scilicet utrum secundum aspectum vel secundum affectum
Quaestio 20 : Deinde quaeritur quomodo differant duae descriptiones uti in littera positae, si hic non accipitur usus nisi specialiter pro actione affectus rationalis
Quaestio 21 : Consequenter quaeritur secundum quam potentiam inest fruitio
Quaestio 22 : Sed quaeritur, cum affectus sit irascibilis et concupiscibilis, utrum ista quietatio voluptuosa primo et per se pertineat ad alteram illarum, aut pariter ad utramque
Quaestio 23 : Ex his patet quare expressius diffinitur frui per affectum quam per aspectum, quod aliquando solet perquiri. Patet etiam faciliter quare potius diffinitur per amorem quam per fidem vel spem, quod similiter solet quaeri
Quaestio 24 : Item ex praedictis attende quod usus et fruitio non sunt nisi duae actiones virtutis
Quaestio 25 : Ex his etiam patet quod solet quaeri, si erunt fruitio et usus in patria sicut sunt modo
Quaestio 26 : Quaeritur deinde quibus utendum, et primo an Deo
Quaestio 27 : Deinde quaerendum an bonis creatis universaliter utendum sit
Quaestio 28 : Deinde quaeritur an malis culpae et poenae sit utendum
Quaestio 29 : Ex his patet quod solet quaeri an omnia visibilia sint amanda
Quaestio 30 : Consequenter quaeritur quibus fruendum
Quaestio 31 : Quod Deus sit, sic potest ostendi
Quaestio 32 : Habito ergo quod Deus sit, quaeritur de unitate essentiae divinae, an scilicet unitas divina compati possit pluralitatem naturarum
Quaestio 33 : De personis in deitate primo quaeritur an ibi sit persona
Quaestio 34 : Deinde quaeritur utrum in divinis sit vel esse possit personarum pluralitas
Quaestio 35 : Consequenter quaeritur an in divinis sit personarum Trinitas
Quaestio 36 : Deinde quaeritur an possint esse plures tribus
Quaestio 37 : Consequenter quaeritur de nominibus harum personarum, primo in communi de gignente et genito
Quaestio 38 : Deinde quaeritur specialiter de nominationibus Filii
Quaestio 39 : Consequenter quaeritur de nuncupatione Spiritus Sancti
Quaestio 40 : Consequenter quaeritur de nomine doni utrum possit esse proprium Spiritui Sancto
Quaestio 41 : Dubitatur iam de praedicta determinatione, quia dictum est quod Spiritus Sanctus fuit datum vel donatum aeternaliter
Quaestio 42 : Consequenter quaeritur cum Spiritus Sanctus dicatur et Spiritus Sanctus et donum, quid est ... quod utrumque nomen est relativum
Quaestio 43 : De vestigio divinae unitatis et Trinitatis in creatura universa primo quaeritur an creatura possit praetendere aliquod huiusmodi vestigium in cognitionem creatoris
Quaestio 44 : Consequenter quaeritur an hoc vestigium in omni creatura possit esse penes unum, verum et bonum
Quaestio 45 : Sed tunc quaeritur si dicta tria insint omni enti, an insint ei ut tria vel ut unum
Quaestio 46 : Consequenter quaeritur an praedicta tria omne ens comitantia aliquid realiter addunt super ens
Quaestio 47 : Consequenter quaeritur utrum unumquodque trium dictorum cum sit aliquod ens, habeat illa tria
Quaestio 48 : Consequenter quaeritur de ista trinitate quae ponitur vestigium summae Trinitatis in creaturis, mensura, numerus et pondus. Ubi primo quaeritur utrum haec tria insint omni creaturae
Quaestio 49 : Secundo quaeritur penes quae in omni re haec trinitas attendenda est, et quomodo se habet ad iam praedeterminatam
Quaestio 50 : Consequenter quaeritur de hac trinitate 'modus, species et ordo,' primo si sit in omni re vel non
Quaestio 51 : Secundo quaeritur quomodo se habeat haec trinitas ad praedeterminatas, et penes quae attendatur in rebus, et primo quaeritur in communi et simul de omnibus tribus
Quaestio 52 : Postea quaeritur de his tribus in speciali quomodo se habeant ad praedicta. Et primo de modo quaeritur
Quaestio 53 : Consequenter quaeritur de specie quomodo reducitur ad numerum
Quaestio 54 : De ordine quoque quaeritur quomodo reducitur ad bonitatem
Quaestio 55 : Ex praecedentibus reductionibus ad invicem planum est quod una est trinitas in re ... Super quo primo quaeritur quare theologi de creaturis talem eruunt trinitatem
Quaestio 56 : Secundo quaeritur quare magis quaerunt theologi trinitatem in rebus ad ostendendum Deum esse trinum, quam quaternitatem
Quaestio 57 : Tertio quaeritur, si est tantummodo una trinitas quae est vestigium creatoris sui proprium
Quaestio 58 : Solet etiam quaeri penes quid accipiantur dictae trinitates, tamquam essent realiter differentes
Quaestio 59 : Consequenter quaeritur de imagine summae Trinitatis in anima rationali, et primo de hac trinitate 'memoria, intelligentia et amor sive voluntas'
Quaestio 60 : Deinde quaeritur cum memoria, intelligentia et voluntas sint potentiae activae, et sint de genere substantiae, an sint idem cum mente in essentia
Quaestio 61 : Deinde quaeritur cum dicta tria non differant essentialiter ab eo quod mentis formale est, quomodo inter se differant et conveniant
Quaestio 62 : Sed nunc quaeritur penes quid distinguantur
Quaestio 63 : Deinde quaeritur an in memoria, intelligentia et voluntate sive dilectione possit esse summae Trinitatis imago
Quaestio 64 : Consequenter quaeritur ubi in mente quaeri debet haec imago et inveniri
Quaestio 65 : Quaeritur igitur in quibus animae partibus reperit Augustinus trinitatem, et cuiusmodi trinitatem in singulis, et quas trinitates eicit ne sint imago
Quaestio 66 : Cum non gignat memoria intelligentiam, neque utraque producat dilectionem, nisi aliquid fuerit obiectum quod memoretur, intelligatur et diligatur, quaeritur quod est illud
Quaestio 67 : De alia trinitate imagine, scilicet mente, notitia eius et amore, primo quaeritur quid importetur per nomen mentis
Quaestio 68 : Consequenter videndum est de eorum ordine, aequalitate et consubstantialitate
Quaestio 69 : Consequenter quaeritur quomodo in mente et notitia eius et amore attenditur imago summae Trinitatis
Quaestio 70 : Ex his iam patet convenientia et differentia inter istam trinitatem mentis, notitiae et amoris, et illam superiorem memoriae, intelligentiae et voluntatis
Quaestio 71 : Nunc restat quaerere quiddam a latere praecedentium scilicet de actione amandi, intelligendi et memorandi, quando comparantur ad mentem istam, an sint menti consubstantiales vel non
Quaestio 72 : Quaeritur an Pater et Filius sese diligant Spiritu Sancto
Quaestio 73 : An sit idea in Deo quaeritur
Quaestio 74 : ... Quaeritur igitur utrum fuerit in Deo aeterna relatio respectu creaturae
Quaestio 75 : ... Et quaeritur utrum plures sint in Deo ideae
Quaestio 76 : Consequenter quaeritur utrum ideae sint plures secundum rem vel secundum rationem
Quaestio 77 : Consequenter quaeritur utrum finitae sint vel infinitae
Quaestio 78 : Consequenter quaeritur si in Deo ideae fuissent, si creaturae nec fuissent nec futurae essent
Quaestio 79 : Consequenter cum iam sunt creaturae quarum sunt ideae, quaerendum ut sciatur an omnes habeant ibi ideas proprias an non. Et primo quaeritur an materiae sit ibi idea
Quaestio 80 : Consequenter quaeritur an formae substantialis creatae sit idea in Deo
Quaestio 81 : Deinde quaeritur an compositum ex materia et forma habeat ideam
Quaestio 82 : Deinde quaeritur an diversorum compositorum diversae sint ideae, praecipue quando illa composita sunt eiusdem generis vel speciei
Quaestio 83 : Ex his patere potest quomodo attendenda est distinctio inter ideam universalis et particularis
Quaestio 84 : Deinde quaeritur utrum accidentium sint ideae propriae sicut substantiarum
Quaestio 85 : Consequenter quaeritur de comparatione idearum ad invicem, et primo de diversitate earum qualis est scilicet an talis quae prohibeat illas ad invicem praedicari
Quaestio 86 : Iuxta autem iam habita quaeritur quid sit quod creatio est numeraliter multiplicabilis et non creator
Quaestio 87 : Consequenter quaeritur utrum in ideis sit ordo ad invicem
Quaestio 88 : Consequenter videndum est de modo sciendi res per ideas. Ubi primo quaeritur an Deus intelligat aliud a se
Quaestio 89 : ... ponatur in quaestione an per solam sui intuitionem possit omnia alia scire
Quaestio 90 : Consequenter quaeritur de scientia divina respectu rerum rationalium ... De quibus primo quaeritur utrum aliquid sint ita quod sint res alicuius praedicamenti vel aliquorum
Quaestio 91 : Consequenter videndum quomodo complexa a Deo intelligantur
Quaestio 92 : Deinde quaeritur an huiusmodi complexa intelligat Deus per ideam
Quaestio 93 : Consequenter videndum quomodo novit Deus mala, et primo quaeritur si malum culpae ideam habeat
Quaestio 94 : Deinde quaeritur de malo poenae si habeat ibi ideam
Quaestio 95 : Deinde quaeritur si pura privatio quae est in utroque malo non habet alias eam ... quomodo ipsa a Deo scitur
Liber 2
Quaestio 1 : "Creationem rerum insinuans" etc. Quia creationem quae hic in principio tangitur, multi negant, ut patet ex dictis philosophorum, cum tamen sit articulus fidei, ideo primo de ea quaeratur an possit esse
Quaestio 2 : Habito igitur quod creatio possit esse, secundo loco quaeritur an sit, id est an res creatae sint
Quaestio 3 : Tertio quaeritur an possibile esset res creatas esse ab aeterno
Quaestio 4 : Quarto quaeritur de ordine huius esse creaturae ad non esse suum quod praecessit, an sit ordo et qualis ordo
Quaestio 5 : Ultimo quaeritur quid sit creatio, et primo quid creatio actio
Quaestio 6 : Dicto de creatione in generali dicendum est de ea in speciali, et primo de creatione rationalis naturae quae duplex est, scilicet angelica et humana. Et primo quaeritur de harum differentia
Quaestio 7 : Secundo quaeritur in quo consistit differentia hominis et angeli secundum speciem ex parte animae rationalis
Quaestio 8 : Sed nunc quaeritur quid est in anima quod ipsam unionem appetat, an scilicet sit aliquid ex parte ipsius potentiae intellectivae quod hanc appetat
Quaestio 9 : Tertio quaeritur quomodo differant homo et angelus secundum ordinem naturarum, scilicet secundum dignitatem
Quaestio 10 : Consequenter quaeritur specialiter de creatione angelorum
Quaestio 11 : Secundo quaeritur quorum mensura est aevum
Quaestio 12 : Sed iam quaeritur tertio quomodo res sunt in aevo, an scilicet omnia quae sunt in aevo, habeant unum aevum an diversa diversum
Quaestio 13 : Quarto quaeritur quod sit aevum
Quaestio 14 : "Ecce ostensum est" etc, infra cap. 2: "Et quatuor quidem angelis videntur attributa, scilicet essentia simplex, id est indivisibilis et immaterialis." De simplicitate angelica quam hic tangit Magister, primo quaeratur an habeant materiam
Quaestio 15 : Supposito ergo quod habeant materiam quaeritur an eandem cum corporibus
Quaestio 16 : Tertio quaeritur an materia corporalium et spiritualium sit univoca
Quaestio 17 : Consequenter quaeritur de secunda proprietate naturali quam attribuit Magister angelis in principio huius distinctionis, scilicet de personalitate. Et quia personalitas est individuatio quaedam, primo quaeritur de causa individuationis et quae est proprietas personalis discretionis
Quaestio 18 : Sed nunc restat gravis dubitatio de hoc quod dictum est universale esse extra animam aliquo modo
Quaestio 19 : Dicto igitur in genere de causa individuationis quaeritur specialiter in proposito de causa personalitatis angeli
Quaestio 20 : Postea quaeritur de distinctione angelorum ad invicem, an scilicet differant tantum personali differentia vel etiam specifica
Quaestio 21 : Quaeritur de hoc quod dicit Magister dist. 3 cap. 3 quod in angelis est maior et minor libertas arbitrii
Quaestio 22 : Consequentur quaeritur de gratuitis angelorum, primo utrum fuerit aliqua mora inter creationem et confirmationem sive inter creationem et lapsum, scilicet utrum fuerit status innocentiae in quo nec fuerunt boni nec mali, ut ponit Magister
Quaestio 23 : Posito ergo quod fuit aliqua mora inter creationem et lapsum vel confirmationem, quaeritur consequenter an in illa mora fuerint beati
Quaestio 24 : Postea quaeritur an in illa morula habuerint gratiam
Quaestio 25 : Consequenter quaeritur an fuerunt praescii sui eventus
Quaestio 26 : Sed nunc quaeritur si potuit revelari malis suus eventus
Quaestio 27 : Consequentur quaeritur circa distinctionem quintam, primo de malis angelis et primo de peccato maioris, scilicet Luciferi, secundo aliorum. Circa primum primo quaeritur quid fuit quod appetiit
Quaestio 28 : Secundo quaeritur quod genus peccati fuit quo angelus primo peccavit
Quaestio 29 : Sed tunc quaeritur quomodo haec superbia prodiit in esse
Quaestio 30 : Habito igitur quod fuit peccatum maioris angeli quaeritur de peccato minorum an similiter fuerit superbia
Quaestio 31 : Deinde quaeritur an omnes peccaverunt proprio peccato aut peccato Luciferi
Quaestio 32 : Consequenter quaeritur de bonis angelis, primo an fuerint tentati
Quaestio 33 : Postea quaeritur de eorum conversione an potuerunt converto sine gratia
Quaestio 34 : Consequenter quaeritur an meruerunt beatitudinem
Quaestio 35 : Distinctione septima in principio de libertate arbitrii in angelis, et primo an confirmatio vel obstinatio auferant ipsam potentiam liberi arbitrii
Quaestio 36 : Cum ergo angeli mali primam libertatem, scilicet a coactione, retinuerunt, quaeritur quare secundam, scilicet a servitute, irreparabiliter amiserunt, hoc est quare peccatum eorum est irreparabile
Quaestio 37 : Consequenter quaeritur de scientia daemonum naturali et angelorum communiter, et hoc respectu praesentium, praeteritorum et futurorum, item praesentium tam corporalium quam spiritualium. Primo ergo quaeritur de corporalibus quomodo ea cognoscunt, an scilicet per adquisitionem vel receptionem specierum ab extra an per species sibi inditas
Quaestio 38 : Sequitur de cognitione daemonum respectu spiritualium
Quaestio 39 : Postea quaeritur de scientia daemonum respectu praeteritorum, an scilicet cadat in eis oblivio
Quaestio 40 : Sequitur de cognitione eorum respectu futurorum, an possint praecognoscere et praedicere futura
Quaestio 41 : Sed quomodo fit ista revelatio per angelum homini vel alteri angelo
Quaestio 42 : Postea quaeritur quomodo daemones noverunt occulta quae magis revelant
Quaestio 43 : Consequenter quaeritur de potestate daemonum. Primo an possunt aliquam creaturam naturali actione producere in esse per se sine adiutorio alicuius creaturae ut naturae elementaris
Quaestio 44 : Secundo quaeritur an daemon adiutus per naturam elementarem possit educere corpus mixtum
Quaestio 45 : Tertio quaeritur quae possunt producere per adiutorium elementorum an scilicet omnia corporalia
Quaestio 46 : Circa nonam distinctionem quaeritur de hierarchia. Et primo de eius distinctione
Quaestio 47 : Sed de prima dubitatur an in divinis sit hierarchia
Quaestio 48 : Secundo quaeritur de jhierarchia angelica cuiuc primo ponamus definitionem, secundo divisionem
Quaestio 49 : Postea quaeritur de divisione angelicae hierarchiae
Quaestio 50 : Distinctione IX cap. 10 quaeritur de reparatione angelorum, primo quomodo fiet, an scilicet homines salvandi statuenturn in ipsis novem ordinibus aut constituent decimum ordinem
Quaestio 51 : Postea quaeritur de numero reparandorum quot scilicet homines assumuntur ad angelorum reparationem
Quaestio 52 : Distinctione IX cap. 1 de missione angelorum primo quaeritur an mittantur
Quaestio 53 : Habito igitur quod angeli mittantur consequenter quaeritur an omnes mittantur
Quaestio 54 : Postea quaeritur de transitu angelorum quando mittuntur
Quaestio 55 : Postea quaeritur de transitu angelorum per loca an possint simul esse in pluribus locis et hoc vel subito vel in tempore
Quaestio 56 : Dicto de angelorum missione sequitur de eorum nuntiatione sive de locutione qua missi nuntium suum peragunt
Quaestio 57 : De custodia angelorum primo quaeritur an nos custodiant
Quaestio 58 : Postea quaeritur an homini ante peccatum fuit angelus custos
Quaestio 59 : Quaeritur etiam an Christus habuit angelum custodem
Quaestio 60 : De profectu angelorum ex parte aspectus quaeritur utrum proficiant modo in scientia
Quaestio 61 : Circa opera sex dierum primo quaeritur de materia illa confusa quae dicitur chaos
Quaestio 62 : De secundo quaeritur si non fuit illa materia distincta et tamen formata, qua forma
Quaestio 63 : Tertio quaeritur quomodo de hac materia sic non distincta facta est formarum distinctio
Quaestio 64 : De opere primae diei quaeritur sicut quaerit Magister an illa lux fuerit corporalis vel spiritualis
Quaestio 65 : Postea quaeritur si fuit lux corporalis quomodo fecit diem et noctem in primo triduo
Quaestio 66 : Postea quaeritur ubi facta est lux
Quaestio 67 : Consequenter quaeritur de luce secundum esse quod habet in corpore luminoso utrum sit corpus
Quaestio 68 : Sed tunc quaeritur qualis forma sit an substantialis an accaliasentalis
Quaestio 69 : Deinde quaeritur de luce secundum esse quod habet in medio secundum quod dicitur lumen, an sit corpus
Quaestio 70 : De opere secundae diei quaeritur primo de substantia caeli cuius naturae sit
Quaestio 71 : Deinde quaeritur de aquis super caelos, primo an sint ibi verae aquae
Quaestio 72 : Consequenter quaeritur quales sunt illae aquae
Quaestio 73 : Sequitur ad quid sunt ibi aquae
Quaestio 74 : "Hic excursis" etc. Circa creationem hominis quoad animam secundum quam factus est ad imaginem Dei, quaeritur primo an proprium sit hominis esse ad imaginem Dei an et angelis hoc conveniat
Quaestio 75 : Habito ergo quod conveniat angelo quaeritur utrum magis homini quam angelo
Quaestio 76 : Postea quaeritur an sit imago pariter in mare et in femina
Quaestio 77 : Deinde quaeritur utrum imago Trinitatis in anima magis sit penes affectum vel penes aspectum
Quaestio 78 : Postea quaeritur utrum omnium hominum possit esse una anima numero, ut dicit Averroes et imponit Aristoteli quod ipse sic intellexit
Quaestio 79 : Consequenter quaeritur an omnes animae sint simul creatae
Quaestio 80 : Quaeritur autem specialiter de anima Adae utrum fuerit creata ante corpus
Quaestio 81 : Consequenter quaeritur de animabus aliorum an sint ex traduce
Quaestio 82 : Deinde quaeritur de formatione viri quoad corpus, primo unde sit corpus eius
Quaestio 83 : Consequenter quaeritur an aliqua pars corporis humani sit de caelo
Quaestio 84 : Postea quaeritur utrum corpus Adae fuit in complexione omnino media, id est aequali
Quaestio 85 : Deinde quaeritur de plasmatione mulieris secundum corpus cum facta sit de costa viri an vere facta sit de semine vel ratione seminali
Quaestio 86 : Postea quaeritur quomodo facta sit mulier, an scilicet aliquid coagebat Deo in illa formatione
Quaestio 87 : Sed quaero quid fit illud seminale unde prorupit mulier et quomodo potuit hoc esse
Quaestio 88 : Sed quid est quod natura licet per tempus successive, non tamen producit nisi apponendo, Deus autem non apponendo, ut dicitur hic in littera
Quaestio 89 : De statu hominis ante peccatum quaeritur. Primo de eius immortalitate utrum si non peccasset, non posset mori
Quaestio 90 : Consequenter quaeritur de causa huius immortalitatis utrum fuerit a natura vel a gratia
Quaestio 91 : Consequenter quaeitur utrum etiam post peccatum potuit perpetuari vita per eum ligni vitae
Quaestio 92 : Iuxta hoc quaeritur de ullo verbo: "In quocumque die comederis, morieris", cui concordat illud Rom. 8: "Corpus mortuum est propter peccatum"
Quaestio 93 : De generatione hominum ante peccatum
Quaestio 94 : Hoc supposito quaeritur de modo generationis utrum tunc generarent sicut modo
Quaestio 95 : Sed quaeritur quare magis infligitur motus inordinatus peccati illis membris quam aliis
Quaestio 96 : De filiis nascentibus in statu illo potest quaeri sicut quaerit Hugo an nascerentur paternae iustitiae heredes
Quaestio 97 : Supposito ergo quod sic nascerentur iusi, quaeritur an confirmati in iustitia
Quaestio 98 : Sed tunc quaeritur de iipsis primis parentibus utrum statim confirmata fuisset in eis iustitia si restitissent primae tentationi vel non
Quaestio 99 : Inde quaeritur de posteris si probandi essent per aliquam oboedientem sicut patres, et sis sic, utrum eodem mandato quo parentes vel consimili
Quaestio 100 : Circa tentationem hominis quaeritur cum diabolus maxime latere cupierit et decipere, quare non tentavit eum spiritualiter, ut de fide vel huiusmodi, cum per talia occultis posset decipere
Quaestio 101 : Postea quaeritur de divisione tentationis quam ponit Magister dist. 21 cap. 11 uni dicit quod omnis tentatio vel est exterior et haec est ab adversario, vel interior et haec fit a carne
Quaestio 102 : Consequenter quaeritur de primo peccato Evae quid fuit
Quaestio 103 : Postea quaeritur de peccato viri utrum superbierit in eodem in quo mulier
Quaestio 104 : Deinde quaeritur cuius peccatum fuit maius
Quaestio 105 : Postea quaeritur utrum potuit peccare venialiter in illo statu
Quaestio 106 : Deinde quaeritur an peccatum eius debuit esse remissibile
Quaestio 107 : Quaeritur de ignorantia primo utrum sit peccatum
Quaestio 108 : Deinde quaeritur utrum aliqua ignorantia excuset peccatum
Quaestio 109 : De causa et ortu peccati in primis parentibus et etiam in tota rationali natura quam dicit Magister esse mutabilitatem voluntatis, quaeritur primo quare non fecit Deus creaturam rationalem naturaliter immutabilem
Quaestio 110 : Secundo quaeritur quare non fecit eam ex gratia immutabilem ut scilicet statim confirmaret eam
Quaestio 111 : Tertio quaeritur ex quo fecit hominem mutabilem quare permisit accedere tentationem
Quaestio 112 : Quarto quaeritur ex quo permisit Deus eos tentari, quare tentatis non dedit velle resistere sicut posse
Quaestio 113 : Ultimo quaeritur quare iam lapsos non reparat ut non remaneant sic damnati
Quaestio 114 : De statu hominis ante peccatum quoad gratiam quaeritur an habuit tune gratiam meritoriam per quam posset proficere
Quaestio 115 : Sed tune ut sciatur quae sit haec gratia creationis, quaeritur quando ei collata est gratia meritoria et virtus
Quaestio 116 : Sed tune quaeritur de eo quod dicit Magister dist. 23 cap. 9 quod potuit per gratiam creationis stare, alias est non cadere
Quaestio 117 : Simul cum hoc quaeratur de hoc quod dicit Magister cap. 5 quod resistere suggestionibus et tentationibus non est meritum nisi sit aliquid intra ad malum impellens
Quaestio 118 : De peccato in nobis quod oritur a sensualitate, quaeritur primo an in sola sensualitate possit esse
Quaestio 119 : Postea quaeritur si veniale peccatum vel essentialiter vel causaliter sive proprie vel communiter secundum diversos dicitur inesse sensualitati, an similiter et mortale aliquando
Quaestio 120 : Deinde quaeritur de inferiori parte rationis an ipsa peccet nisi per suggestionem sensualitatis
Quaestio 121 : Sed quaeritur iuxta hoc quid est rationem inferiorem peccare ad suggestionem sensualitatis cum suum peccatum sit cogitationis et sola illa non peccat
Quaestio 122 : Si quaeris signatius talia determinari, unusquisque sibi determinet. Quidam tamen, ut dicitur, audent dicere quod nulla delectatio vel concupiscentia mentis nisi ordinetur ad exterius opus, est mortale
Quaestio 123 : Postea quaeritur an possit inferior peccare mortaliter nisi et mortaliter peccet superior
Quaestio 124 : Consequenter quaeritur de superiore ratione, primo an peccet absque suggestione inferioris
Quaestio 125 : Secundo quaeritur an possit superior ratio peccare venialiter
Quaestio 126 : Circa definitionem liberi arbitrii primo quaeritur quid est liberum arbitrium formaliter et secundum rectam praedicationem, utrum scilicet sit substantia mentis rationalis vel potentia eius vel actus aut habitus
Quaestio 127 : Si ergo liberum arbitrium, ut iam videtur, formaliter est habitus ut sciatur quis et cuiusmodi habitus, quaeritur an addat aliquid supra naturalem potentiam animae et si sic, quid
Quaestio 128 : Sequitur quaestio quae partim evidens est ex praedictis, scilicet in an iste habitus sit unus an multi
Quaestio 129 : Cum hoc quaeritur quomodo liberum arbitrium complectatur in se duas potentias, scilicet rationalem et affectivam
Quaestio 130 : Cum praedictis quaeritur utrum principalius attendatur liberum arbitrium penes rationem an penes voluntatem
Quaestio 131 : Postea quaeritur an liberum arbitrium possit cogi
Quaestio 132 : Consequenter propter secundam definitionem liberi arbitrii quaeritur primo an liberum arbitrium sit in Deo et beatis, quia Magister videtur velle quod illa definitio sit communis illis
Quaestio 133 : Sed tunc quaeritur quae sit illa libertas quae inest omni libero arbitrio et soli et semper, et a qua primo et per se liberum esse dicitur
Quaestio 134 : Inventa iam libertate quae primo et per se est liberi arbitrii cuius aliquid est libertas a coactione, quaeritur de illa an possit aeque inesse omnibus, scilicet Deo et creaturis bonis et malis
Quaestio 135 : Sequitur de diversis statibus liberi arbitrii, videlicet cum libertas arbitrii et liberum arbitrium diversis modis dicantur, qualiter sumuntur modi eorum
Quaestio 136 : De gratia supposito quod sit quaeritur quid sit, et primo an Creator vel creatura
Quaestio 137 : De gratia autem formali quaeritur consequenter an sit idem quod virtus vel non
Quaestio 138 : Consequenter quaeritur quomodo et de quo sit gratia, quomodo: utrum scilicet creata et infusa sicut anima rationalis an educta de potentia ad actum
Quaestio 139 : Sed modo occurrit difficilis quaestio. Videtur enim ex dictis quod gratia e virtus de potentia interna mentis rationalis educatur
Quaestio 140 : Ex his solvitur quod solet quaeri, scilicet utrum virtus vel gratia sit forma substantialis vel accidentalis
Quaestio 141 : Ex dictis etiam aliud quod quaeri solet, scilicet utrum gratia sit corruptibilis vel non
Quaestio 142 : Consequenter ad maiorem notificationem dicti habitus gratiae seu virtutis quaeruntur tria: primo an sit habitus, secundo an sit habitus iustitiae, tertio utrum iste habitus possit fieri ex praecedenti dispositione
Quaestio 143 : Quaeritur deinde an sit habitus iustitiae ille de quo locuti sumus
Quaestio 144 : Deinde quaeritur utrum possit iste habitus fieri ex praecedenti dispositione ut dispositio habita in amore artis recte vivendi vel incommutabilis iustitiae per frequentiam operationum possit confirmari et fieri habitus
Quaestio 145 : Consequenter oportet quaerere de hoc quod suppositum est, scilicet quod affectus rationalis creatus non potest ex virtute naturali diligere Deum super omnia et propter ipsum omnia alia
Quaestio 146 : Postea quaeritur an homo aliquid coagat Deo cum recipit dictam impressionem passivam quam diximus virtutem et gratiam, et cum per illam recipit potentiam diligendi Deum amplius se et omnibus aliis et omnia alia propter Deum
Quaestio 147 : Ex his patent quaedam quae solent quaeri circa gratiam et liberum arbitrium, utrum scilicet liberum arbitrium per se possit resistere tentationibus, an etiam possit per se implere mandata Dei et huiusmodi
Quaestio 148 : De originali peccato primo quaeritur an homines nascantur cum peccato, et hoc est an sit illud peccatum
Quaestio 149 : Sed tune quaeritur: Cum coniugio sit annexa corruptio unde provenit hoc malum in pueris, quare non omittatur illud bonum ne hoc malum eveniat
Quaestio 150 : Postea quaeritur secundum quid sui nascuntur homines peccatores, scilicet an secundum animam an secundum corpus, vel quomodo est hoc dictu in quo est illud peccatum primo et immediate
Quaestio 151 : De isto ergo peccato ut culpa est quaerendum. Et primo quid sit praedicatione formali et in recto, anne concupiscentia, prout dicit Magister dist. 30 cap. 7 et 8
Quaestio 152 : Sed tune quaeritur: Si bene nominatur originale peccatum concupiscentia quamvis non formali praedicatione, quomodo manet concupiscentia post baptismum?
Quaestio 153 : Sed iam dubitatur de illo quod dictum est originale peccatum essentialiter esse nuditatem originalis iustitiae humanae debitae haberi
Quaestio 154 : Sed ex hoc videtur quod perfectissima iustitia huius vitae non attingat ad iustitiam originalem
Quaestio 155 : Habito quomodo concupiscentia quae est ex parte affectus se habet ad originalem culpam, quaeritur quomodo se habet ad eandem ignorantia ex parte aspectus, et quaeritur an sit illa culpa vel aliquid eius
Quaestio 156 : Habito de essentia huius peccati, scilicet quid sit, sequitur quaerere de eiusdem traductione. Et patet prima quaestio quare posteri trahunt peccatum a primis parentibus, scilicet quia omnes in illis fuerunt quando primo peccaverunt
Quaestio 157 : Secunda quaestio est quomodo hoc peccatum traducitur a parentibus in posteros
Quaestio 158 : Sed nunc quaeritur si vera causa originalis culpae ex parte carnis est qualitas mortifera, unde et mortalitas, et non a vitio libidinis in propagatione, an illud vitium, scilicet propagationis, augeat vel aggravet illud peccatum
Quaestio 159 : Similiter ergo quaeratur an originale peccatum possit habere plus et minus
Quaestio 160 : Consequenter quaeritur cum mortifera qualitas vel mortalitas sit causa in carne respectu culpae originalis, quomodo hoc potest esse. Hoc enim non videtur aliter fieri quam per aliquam actionem vel passionem. Quaeritur igitur an hoc fiat actione animae in carnem vel e converso camis in animam
Quaestio 161 : Ideo ad evidentiam quaesiti duo quaero, unum quomodo afficit mortalis qualitas animam totam et quali affectione, aliud an hoc faciat agendo in animam vel aliter, et si agendo, quomodo
Quaestio 162 : Ad secundum quod quaerebatur ad evidentiam principaliter quaesiti, scilicet an originale fiat in anima per carnem ita quod caro aliquid agat in animam
Quaestio 163 : Deinde quaeritur quare imputatur iste defectus iustitiae ex mortalitate proveniens huic parvulo et isti animae de novo creatae
Quaestio 164 : Simul cum hoc quaeritur: Si debet ei imputari haec carentia ex societate corporis, quare ei imputatur deposito corpore
Quaestio 165 : Item quaeritur an iuste (vel) misericorditer puniat parvulos
Quaestio 166 : Sed nunc occurrunt plures quaestiones circa illud. Una est quare Deus talem poenam inflixit homini peccanti, scilicet mortiferam camis qualitatem, sciens mala parvulorum in futura
Quaestio 167 : Consequenter quaeritur circa remissionem huius peccati, primo an remittatur quoad culpam
Quaestio 168 : Deinde quaeritur cum (peccatum) originale tollatur quoad culpam, quid est quod non tollitur quoad causam
Quaestio 169 : Sed tune quaeris quare non statim hic reparatur ad immortalitatem per baptismum vel in baptismo sicut ad iustitiam
Quaestio 170 : Sed adhuc quaeritur quid est quod Deus inflixit pro peccato Adae mortalitatem et posteris peccantibus illam non auget aut duplicat aut multiplicat secundum multiplicationem peccatorum in una persona
Liber 3
Quaestio 1 : De incarnatione primo quaeritur an possit esse, alias est an duo tam distantia possint uniri, scilicet Deus et homo
Quaestio 2 : Consequenter quaeritur: Si potuit Deus incarnari, quae causa vel congruitas quare oportuit?
Quaestio 3 : Postea quaeritur an possit una persona incarnari sine aliis
Quaestio 4 : Sed tunc quaeritur an possent vel possunt Pater et Spiritus Sanctus sibi univisse vel unire eandem humanitatem in unitatem personae quae unita est sic Verbo
Quaestio 5 : Habito quod solus Filius est incarnatus, quaeritur utrum per partes unitur coniunctio ex corpore et anima vel econverso
Quaestio 6 : Posito ergo quod primo unitus est partibus et per illas toti, quaeritur cui parti prius, utrum scilicet carni mediante anima
Quaestio 7 : Consequenter quaeritur an anima assumpta unita sit Verbo mediante habitu gratificante necessario
Quaestio 8 : Deinde quaeritur utrum assumendo talem carnem et animam assumpsit personam vel naturam
Quaestio 9 : Deinde quaeritur an posset assumsisse personam humanam, dico manentem in sua personalitate
Quaestio 10 : Occasione autem praedictorum quaeritur an anima separata sit persona
Quaestio 11 : De prima igitur opinione quae ponit quod Verbum assumpsit quendam hominem et econverso quod quidam homo est assumptus a Verbo, quaeritur an vera sit
Quaestio 12 : Quaeritur deinde de opinione tertia an aliquid veritatis habeat, quae dicit quod Deus est homo solum secundum habitum
Quaestio 13 : Reiectis duabus opinionibus ... quaeratur de tertia (sc. secunda secundum ordinem Petri Lombardi) quae ponit quod Filius Dei assumpsit humanam naturam, ubi primo quaeritur an concedi debeat simpliciter quod assumpserit hominem sicut hominis naturam
Quaestio 14 : De suppositionibus huius opinionis quaeritur. Sed quia patet compositionem esse animae et corporis ad invicem, quaeritur de compositione personae quae est duarum naturarum
Quaestio 15 : De tertia suppositione qua dicunt quod Christus non est duo nec aliud et aliud, quaeritur
Quaestio 16 : Consequenter quaeritur de veritate huius: "Deus est homo" vel econverso
Quaestio 17 : Deinde quaeritur, cum praedicetur "homo" de Christo et Paulo, utrum aequivoce vel univoce
Quaestio 18 : Quaeritur postea utrum bene dicitur: "Deus est homo factus"
Quaestio 19 : Consequenter quaeritur utrum concedendum sit quod homo factus est Deus, sicut econverso
Quaestio 20 : De comparatione horum praedicatorum ad invicem in concreto, sc. "Deus", "homo", dictum est. De comparatione eorundem in abstracto utrobique non oportet quaerere, sed nec de comparatione abstracti ex parte hominis ad concretum ex parte Dei ... Sed de abstracto ex parte Dei et concreto ex parte hominis quaestio est. Ubi primo quaeritur utrum divina natura sit incarnata vel humanata
Quaestio 21 : Deinde quaeritur an concedendum sit quod divina natura vel deitas sit homo
Quaestio 22 : Deinde quaeritur utrum congruat dicere quod divina natura facta sit homo vel caro
Quaestio 23 : Quaeritur utrum concedendum sit quod divina natura sit nata de Virgine
Quaestio 24 : Quaeritur utrum concedendum quod Christus sit bis natus
Quaestio 25 : Sed nunc quaeritur utrum in instanti temporalis nativitatis bene diceretur: "Christus bis nascitur"
Quaestio 26 : Inde quaeritur utrum in Christo sint duae filiationes
Quaestio 27 : Supposita hac descriptione quaeratur de eius intellectu. Primo, quomodo accipiendum est ibi "servitutem" vel "cultum"
Quaestio 28 : Consequenter quaeritur, cum omnis servitus ab aliquo fiat et latria sit servitus, a quo debeatur
Quaestio 29 : Sequitur videre de ultima parte definitionis, scilicet cui debetur latria
Quaestio 30 : Deinde quaeritur de imagine Christi hominis. Ipsa enim honoranda est et adoranda . .. Sed quaeritur qua veneratione
Quaestio 31 : Deinde quaeritur de cruce Christi . .. in qua Salvator passus est. Haec enim adoranda est ... Quaeritur igitur an latria, an dulia, an aliter
Quaestio 32 : De dulia, quia non aperte invenitur describi quid sit, quaeritur primo cui debeatur
Quaestio 33 : Sed nunc quaeritur, cum Deo latria debeatur et dulia, an sit eadem veneratio secundum rem an alia et alia
Quaestio 34 : Quaeritur iam de dulia creaturae , cui debetur et a quo
Quaestio 35 : Quaeritur igitur ratione cuius debeatur rationali creaturae. Aut enim ratione naturae quae est imago, aut gratiae quae est similitudo
Quaestio 36 : Solet etiam quaeri an Christus secundum hominem aliquibus debeat duliam, praesertim parentibus, iuxta praeceptum Dei
Quaestio 37 : Tandem quaeritur utrum sine idolatria possit exhiberi latria angelo malo transfiguranti se in angelum lucis
Quaestio 38 : Quaeritur utrum Christus sit filius adoptivus alicuius
Quaestio 39 : Quaeritur utrum concedendum quod Christus sit praedestinatus
Quaestio 40 : Sed tune quaeritur, cum Christus nominet illam personam, ut se communiter habet ad utramque naturam .. . an concedendum sit quod Verbum vel Filius Dei praedestinatus sit
Quaestio 41 : Postea quaeritur utrum praedestinatio univoce dicatur de praedestinatione Christi et nostra
Quaestio 42 : Quaeritur igitur, cum anima Christi Verbum cui unitur, videat secundum omnium positionem, an comprehendendo
Quaestio 43 : Deinde quaeritur de cognitione aliorum quae novit in Verbo et per Verbum. Et primo suppono quod Verbum novit infinita ... Deinde quaero an omnia infinita novit anima Christi
Quaestio 44 : Habito quomodo cognoscat ilia anima res in Verbo et per Verbum, ex quo habet etiam alium modum cognoscendi res similem nostrae cognitioni, quaeritur de ilio
Quaestio 45 : Sed si data est ei omniscientia, quare non similiter omnipotentia?
Quaestio 46 : De passione Christi supponatur quod passus sit secundum potentiam sensitivam vere, et quaeratur utrum secundum rationalem
Quaestio 47 : De passionis Christi quantitate quaeritur an fuerit acerbitate infinita
Quaestio 48 : Quia proximo suppositum est quod nullus poenitens est debitor aeternae poenae, ponatur hoc in quaestione
Quaestio 49 : Habito quod non fuerit ilia beata passio infinita, quaeritur an fuit omnium gravissima
Quaestio 50 : Quaeritur utrum ex necessitate passus sit Christus, hoc est utrum in eo fuerit necessitas patiendi, et hoc sicut in nobis
Quaestio 1 : De fide quoad ipsum habitum secundum se ut et innotescat eius definitio, primo quaeritur in qua parte animae sit primo, scilicet utrum in cognitiva vel affectiva
Quaestio 2 : Consequenter de habitu fidei informis quaeritur an sit virtus
Quaestio 3 : Deinde quaeritur de eius origine, scilicet an sit naturalis an acquisita vel infusa
Quaestio 4 : Consequenter quaeritur utrum habitus fidei sive informis sive formatae sit unus vel plures
Quaestio 5 : De obiecto fidei primo quaeritur an sit complexum vel incomplexum
Quaestio 6 : Consequenter quaeritur: Quae est illa scriptura quae continet omnia ad salutem credenda?
Quaestio 7 : Consequenter quaeritur de sufficientia fidei antiquorum ante Christi incarnationem utrum suffecerit eis credere articulos qui respiciunt deitatem tantum, vel non
Quaestio 8 : Deinde si omnes antiqui tenebantur ad fidem Mediatoris, quaeritur quomodo
Quaestio 9 : Deinde quaeritur de sufficientia fidei illorum qui incarnationem secuti sunt, an oporteat explicite omnes articulos credi ab omnibus
Quaestio 10 : De spe primo quaeritur an sit virtus et an virtus theologica
Quaestio 11 : Consequenter quaeritur in qua potentia animae sit spes primo
Quaestio 12 : Sed tune quaeritur utrum sit primo in concupiscibili vel in irascibili
Quaestio 13 : Nunc autem quaerendum de proprietate illa actus sperandi quam dicit Magister, scilicet quod est "certa exspectatio"
Quaestio 14 : Consequenter quaeritur de obiecto spei
Quaestio 15 : Consequenter quaeritur de ultima particula definitionis spei. Dicit enim quod provenit ex meritis
Quaestio 16 : De caritate quaeritur an sit habitus distinctus ab aliis virtutibus an sit unus generalis habitus omnium et non distinctus ab aliis
Quaestio 17 : Sed restat quaerere utrum caritas sit unus habitus specificus vel plures
Quaestio 18 : Dicto de his tribus virtutibus in se, quaeritur de comparatione earundem ad invicem, et primo de ordine
Quaestio 19 : Consequenter quaeritur de aequalitate harum virtutum
Quaestio 20 : Consequenter quaeritur de sufficientia istarum virtutum
Quaestio 21 : Consequenter quaeritur de duratione et cessatione harum virtutum, et primo de caritate
Quaestio 22 : Quaeritur tamen de illarum, scilicet fidei et spei, evacuatione, et primo de faliase
Quaestio 23 : Deinde licet satis iam determinatum sit de evacuatione spei una cum fide - quia responsio est utrimque communis et oppositiones communes pro maiori parte -, tamen quia sunt quaedam propriae oppositiones circa spem, quaeritur an debeat cessare et non esse in patria
Quaestio 24 : Consequenter quia dicit Apostolus Cor. 13 quod "scientia destruetur", quaeritur quomodo hoc erit
Quaestio 25 : Consequenter de cardinalibus virtutibus quaeritur, et primo an appareat magis quod quaeritur 40 oporteat tales esse
Quaestio 26 : Deinde quaeritur de origine earum, et primo an sint homini a se vel possint esse
Quaestio 27 : Habito ergo quod virtutes politicae possint per consuetudinem operandi acquiri et quomodo, quaeritur an possint et aliter obtineri, verbi gratia ex puro Dei dono
Quaestio 28 : Consequenter quaeritur de subiecto harum virtutum, primo utrum sint in parte animae irrationali vel rationali, hoc est utrum sint in parte quae sensualis est vel quae rationalis
Quaestio 29 : Deinde quaeritur utrum sint in ratione superiori vel inferiori
Quaestio 30 : Consequenter quaeritur utrum sint in aspectu rationalis potentiae vel in affectu. Et est haec quaestio specialiter pro prudentia, quia ceteras ponunt omnes in affectu
Quaestio 31 : Consequenter quaeritur de numero harum virtutum
Quaestio 32 : Sed nunc incidit quaestio de duratione harum virtutum
Quaestio 33 : Consequenter quaeritur de his virtutibus utrum differant specie vel non
Quaestio 34 : Consequenter quaeritur de ordine harum virtutum ad invicem
Quaestio 35 : Consequenter quaeritur de ordine harum virtutum ad theologicas
Quaestio 36 : De donis primo quaerndum de singulus secundum se. Et incipiendum a sapientia
Quaestio 37 : Consequenter quaeritur de dono intellectus
Quaestio 38 : Deinde quaeritur de obiecto huius doni
Quaestio 39 : Sed iam quaeritur si simul cum Creatore respiciat creaturas spirituales, quaere non etiam corporales
Quaestio 40 : Consequenter quaeritur de dono fortitudinis quomodo se habeat ad fortitudinem virtutem cardinalem
Quaestio 41 : Consequenter quaeritur de dono consilii quod est adminiculans fortitudini, et primo an sit donum Spiritus Sancti
Quaestio 42 : Consequenter quaeritur in qua potentia animae sit consilium, scilicet an in aspectu vel in affectu
Quaestio 43 : Consequenter quaeritur de propria actione consilii
Quaestio 44 : Consequenter quaeritur de differentia consilii ad prudentiam
Quaestio 45 : Consequenter quaeritur de pietate, et primo respectu cuius vel quorum dicitur
Quaestio 46 : Consequenter quaeritur de dono scientiae, et primo ut distinguantur donorum limites
Quaestio 47 : Consequenter quaeritur utrum scientia pertineat ad aspectum vel ad affectum
Quaestio 48 : Deinde quaeritur de proprio obiecto scientiae
Quaestio 49 : De timore servili quaeritur an sit donum Spiritus Sancti
Quaestio 50 : Quia vero iam suppositum est in responsione primae rationis quod timor servilis donum sit Spiritus Sancti nec tamen compossibile caritati, quaeritur an ita sit
Quaestio 51 : Consequenter quaeritur utrum usu huius timoris sit bonus vel malus
Quaestio 52 : Consequenter quaeritur de differentiis casti timoris, scilicet initiali et filiali, utrum differant specie vel secundum status diversos eiusdem speciei
Quaestio 53.1 : Quaeritur igitur quid sit timor castus quoad habitum et quae propria actio sua et quod proprium obiectum et quomodo disintuatur per dictas differentias, scilicet initialem et filialem
Quaestio 54 : Consequenter videndum de utroque usu casti timoris, et primo de usu initiali de quo dictum est quod evacuatur cum perficitur caritas
Quaestio 55 : Consequenter quaeritur de usu timoris casti principali qui est in praecepto
Quaestio 56 : Consequenter quaeritur de duratione timoris casti, an scilicet manebit in patria
Quaestio 57 : Consequenter quaeritur de comparatione donorum ad invicem aliquid, et primo de sufficientia et numero
Quaestio 58 : Consequenter quaeritur de comparatione donorum ad virtutes, an scilicet sint virtutes necne
Quaestio 59 : Quaeritur de virtutibus gratuitis secundum quod tales sunt an connexae sunt
Quaestio 60Deunde licet superius dictum sit de aequalitate virtutem theologicarum, modo tangatur nihilominus de aequalitate virtutum gratificantium generaliter secundum quod huiusmodi
Quaestio 61 : Deinde quaeritur de connexione cardinalium sive consuetudinalium virtutum secundum quod tales sunt, praeter caritatem, hoc est prout a philosophis traduntur
Quaestio 62 : Deinde quaeritur de donis an sint connexa
Quaestio 63 : Deinde quia in praecedentibus saepissime suppositum est caritatem esse formam virtutum omnium, quaeritur quomodo hoc esse possit
Quaestio 64 : Consequenter quaeritur an sit in peccatis habitualibus connexio sicut in virtutibus
Liber 4
Quaestio 1; Prologus : "Sapientia aedificavit sibi domum, excidit columnas septem." In his verbis attendi possunt quattuor causae huius doctrinae et omnino totius Sacrae Scripturae
Quaestio 2 : De his causis ad dilucidationem potest quaeri per ordinem, et primo de causa materiali sive de subiecto Sacrae Scripturae
Quaestio 3 : Contra hoc tamen et contra ultimam positionem supra proximo positam videtur esse illud Rom. 10: "Finis legis Christus"
Quaestio 4 : Ulterius quaeritur de hoc subiecto quod ponitur esse de Deo et creatura
Quaestio 5 : Sed tunc quaeritur de illis magistralibus disputationibus, utrum liceat inquirere aliud quam in canone continetur
Quaestio 6 : Sed tunc quaeritur utrum liceat de his inquirere disputando, praecipue quae spectant ad faliasem
Quaestio 7 : Consequenter quaeritur de causa formali quae consistit in duobus scilicet in modo tractandi et in modo docendi
Quaestio 8 : Secundo quaeritur an sit hic modus certitudinalis
Quaestio 9 : Consequenter quaeritur de causa effeciente quae Deus est
Quaestio 10 : Consequenter quaeritur de fine sive de utilitate huius Scripturae
Quaestio 11 : Ex iam dictis videtur congrue dici quod subiectum speculationis in theologia sit tota Ecclesia
Quaestio 12 : Quoniam autem in praecedentibus saepe suppositum est quod haec Scriptura sit scientia, quaeritur an hoc sit verum
Quaestio 13 : Habito ergo quod sit scientia, quaeritur quem habitum facit
Quaestio 14 : Ultimo quaeritur de comparatione huius scientiae ad alias, an contineatur in illis, aut sit continens eas, aut neutro modo
Quaestio 15 : Quaeritur an possit odiri veritas
Quaestio 16 : Sed nunc quaeritur, si saltem per accidens possit odiri omnis veritas
Quaestio 17 : Sed tunc quaeritur, an idem et simul odire omnem (veritatem)
Quaestio 18 : De uti et frui primo quaeritur quorum sint, hoc est utrum sint irrationalium sicut et rationalium. Et proponatur quaestio de uti
Quaestio 19 : Sed tunc quaeritur de uti rationabilium secundum quam potentiam insit, scilicet utrum secundum aspectum vel secundum affectum
Quaestio 20 : Deinde quaeritur quomodo differant duae descriptiones uti in littera positae, si hic non accipitur usus nisi specialiter pro actione affectus rationalis
Quaestio 21 : Consequenter quaeritur secundum quam potentiam inest fruitio
Quaestio 22 : Sed quaeritur, cum affectus sit irascibills et concupiscibilis, utrum ista quietatio voluptuosa primo et per se pertineat ad alteram illarum, aut pariter ad utramque
Quaestio 23 : Ex his patet quare expressius diffinitur frui per affectum quam per aspectum, quod aliquando solet perquiri. Patet etiam faciliter quare potius diffinitur per amorem quam per fidem vel spem, quod similiter solet quaeri
Quaestio 24 : Item ex praedictis attende quod usus et fruitio non sunt nisi duae actiones virtutis
Quaestio 25 : Ex his etiam patet quod solet quaeri, si erunt fruitio et usus in patria sicut sunt modo
Quaestio 26 : Quaeritur deinde quibus utendum, et primo an Deo
Quaestio 27 : Deinde quaerendum an bonis creatis universaliter utendum sit
Quaestio 28 : Deinde quaeritur an malis culpae et poenae sit utendum
Quaestio 29 : Ex his patet quod solet quaeri an omnia visibilia sint amanda
Quaestio 30 : Consequenter quaeritur quibus fruendum
Quaestio 31 : Quod Deus sit, sic potest ostendi
Quaestio 32 : Habito ergo quod Deus sit, quaeritur de unitate essentiae divinae, an scilicet unitas divina compati possit pluralitatem naturarum
Quaestio 33 : De personis in deitate primo quaeritur an ibi sit persona
Quaestio 34 : Deinde quaeritur utrum in divinis sit vel esse possit personarum pluralitas
Quaestio 35 : Consequenter quaeritur an in divinis sit personarum Trinitas
Quaestio 36 : Deinde quaeritur an possint esse plures tribus
Quaestio 36.1 : Contra veritatem praeostensam multiplex est oppositio, et primo de omnibus simul
Quaestio 37 : Consequenter quaeritur de nominibus harum personarum, primo in communi de gignente et genito
Quaestio 38 : Deinde quaeritur specialiter de nominationibus Filii
Quaestio 39 : Consequenter quaeritur de nuncupatione Spiritus Sancti
Quaestio 40 : Consequenter quaeritur de nomine doni utrum possit esse proprium Spiritui Sancto
Quaestio 41 : Dubitatur iam de praedicta determinatione, quia dictum est quod Spiritus Sanctus fuit datum vel donatum aeternaliter
Quaestio 42 : Consequenter quaeritur cum Spiritus Sanctus dicatur et Spiritus Sanctus et donum, quid est ... quod utrumque nomen est relativum
Quaestio 43 : De vestigio divinae unitatis et Trinitatis in creatura universa primo quaeritur an creatura possit praetendere aliquod huiusmodi vestigium in cognitionem creatoris
Quaestio 44 : Consequenter quaeritur an hoc vestigium in omni creatura possit esse penes unum, verum et bonum
Quaestio 45 : Sed tune quaeritur si dicta tria insint omni enti, an insint ei ut tria vel ut unum
Quaestio 46 : Consequenter quaeritur an praedicta tria omne ens comitantia aliquid realiter addunt super ens
Quaestio 47 : Consequenter quaeritur utrum unumquodque trium dictorum cum sit aliquod ens, habeat illa tria
Quaestio 48 : Consequenter quaeritur de ista trinitate quae ponitur vestigium summae Trinitatis in creaturis, mensura, numerus et pondus. Ubi primo quaeritur utrum haec tria insint omni creaturae
Quaestio 49 : Secundo quaeritur penes quae in omni re haec trinitas attendenda est, et quomodo se habet ad iam praedeterminatam
Quaestio 50 : Consequenter quaeritur de hac trinitate "modus, species et ordo", primo si sit in omni re vel non
Quaestio 51 : Secundo quaeritur quomodo se habeat haec trinitas ad praedeterminatas, et penes quae attendatur in rebus, et primo quaeritur in communi et simul de omnibus tribus
Quaestio 52 : Postea quaeritur de his tribus in speciali quomodo se habeant ad praedicta. Et primo de modo quaeritur
Quaestio 53 : Consequenter quaeritur de specie quomodo reducitur ad numerum
Quaestio 54 : De ordine quoque quaeritur quomodo reducitur ad bonitatem
Quaestio 55 : Ex praecedentibus reductionibus ad invicem planum est quod una est trinitas in re ... Super quo primo quaeritur quare theologi de creaturis talem eruunt trinitatem
Quaestio 56 : Secundo quaeritur quare magis quaerunt theologi trinitatem in rebus ad ostendendum Deum esse trinum, quam quaternitatem
Quaestio 57 : Tertio quaeritur, si est tantummodo una trinitas quae est vestigium creatoris sui proprium
Quaestio 58 : Solet etiam quaeri penes quid accipiantur dictae trinitates, tamquam essent realiter differentes
Quaestio 59 : Consequenter quaeritur de imagine summae Trinitatis in anima rationali, et primo de hac trinitate "memoria, intelligentia et amor sive voluntas"
Quaestio 60 : Deinde quaeritur cum memoria, intelligentia et voluntas sint potentiae activae, et sint de genere substantiae, an sint idem cum mente in essentia
Quaestio 61 : Deinde quaeritur cum dicta tria non differant essentialiter ab eo quod mentis formate est, quomodo inter se differant et conveniant
Quaestio 62 : Sed nunc quaeritur penes quid distinguantur
Quaestio 63 : Deinde quaeritur an in memoria, intelligentia et voluntate sive dilectione possit esse summae Trinitatis imago
Quaestio 64 : Consequenter quaeritur ubi in mente quaeri debet haec imago et inveniri
Quaestio 65 : Quaeritur igitur in quibus animae partibus reperit Augustinus trinitatem, et cuiusmodi trinitatem in singulis, et quas trinitates eicit ne sint imago
Quaestio 66 : Cum non gignat memoria intelligentiam, neque utraque producat dilectionem, nisi aliquid fuerit obiectum quod memoretur, intelligatur et diligatur, quaeritur quod est illud
Quaestio 67 : De alia trinitate imagine, scilicet mente, notitia eius et amore, primo quaeritur quid importetur per nomen mentis
Quaestio 68 : Consequenter videndum est de eorum ordine, aequalitate et consubstantialitate
Quaestio 69 : Consequenter quaeritur quomodo in mente et notitia eius et amore attenditur imago summae Trinitatis
Quaestio 70 : Ex his iam patet convenientia et differentia inter istam trinitatem mentis, notitiae et amoris, et illam superiorem memoriae, intelligentiae et voluntatis
Quaestio 71 : Nunc restat quaerere quiddam a latere praecedentium scilicet de actione amandi, intelligendi et memorandi, quando comparantur ad mentem istam, an sint menti consubstantiales vel non
Quaestio 72 : Quaeritur an Pater et Filius sese diligant Spiritu Sancto
Quaestio 73 : An sit idea in Deo quaeritur
Quaestio 74 : ... Quaeritur igitur utrum fuerit in Deo aetema relatio respectu creaturae
Quaestio 75 : . .. Et quaeritur utrum plures sint in Deo ideae
Quaestio 76 : Consequenter quaeritur utrum ideae sint plures secundum rem vel secundum rationem
Quaestio 77 : Consequenter quaeritur utrum finitae sint vel infinitae
Quaestio 78 : Consequenter quaeritur si in Deo ideae fuissent, si creaturae nec fuissent nec futurae essent
Quaestio 79 : Consequenter cum iam sunt creaturae quarum sunt ideae, quaerendum ut sciatur an omnes habeant ibi ideas proprias an non. Et primo quaeritur an materiae sit ibi idea
Quaestio 80 : Consequenter quaeritur an formae substantialis creatae sit idea in Deo
Quaestio 81 : Deinde quaeritur an compositum ex materia et forma habeat ideam
Quaestio 82 : Deinde quaeritur an diversorum compositorum diversae sint ideae, praecipue quando illa composita sunt eiusdem generis vel speciei
Quaestio 83 : Ex his patere potest quomodo attendenda est distinctio inter ideam universalis et particularis
Quaestio 84 : Deinde quaeritur utrum accidentium sint ideae propriae sicut substantiarum
Quaestio 85 : Consequenter quaeritur de comparatione idearum ad invicem, et primo de diversitate earum qualis est scilicet an talis quae prohibeat illas ad invicem praedicari
Quaestio 86 : Iuxta autem iam habita quaeritur quid sit quod creatio est numeraliter multiplicabilis et non creator
Quaestio 87 : Consequenter quaeritur utrum in ideis sit ordo ad invicem
Quaestio 88 : Consequenter videndum est de modo sciendi res per ideas. Ubi primo quaeritur an Deus intelligat aliud a se
Quaestio 89 : ... ponatur in quaestione an per solam sui intuitionem possit omnia alia scire
Quaestio 90 : Consequenter quaeritur de scientia divina respectu rerum rationalium ... De quibus primo quaeritur utrum aliquid sint ita quod sint res alicuius praedicamenti vel aliquorum
Quaestio 91 : Consequenter videndum quomodo complexa a Deo intelligantur
Quaestio 92 : Deinde quaeritur an huiusmodi complexa intelligat Deus per aliaseam
Quaestio 93 : Consequenter videndum quomodo novit Deus mala, et primo quaeritur si malum culpae ideam habeat
Quaestio 94 : Deinde quaeritur: de malo poenae si habeat ibi ideam
Quaestio 95 : Deinde quaeritur si pura privatio quae est in utroque malo non habet ideam ... quomodo ipsa a Deo scitur