Table of Contents
Dialogus Quaestionum LXV
Quaestio 23
QUAEST. XXIII. Dixit Deus, Fiat lux (Ibid., 5)! In die dixit, an aute omnem diem? Si in die dixit, tem poraliler dixit: si temporaliter dixit, per aiquam creaturam dixit- Igitur non est prima creatura lux.
RESP. Nec in die dixit, nec temporaliter dixit; quia aute omnen profecto creaturam Verbum suum ge unit, et per Verbum omnem creaturam creavit. Dictio itaque Dei, Verbum Dei est. Sed divina Scriptura parvulis congruens, et quodam modo eos lactans, ut proficiant et cibum spiritualem capiant, voluit semper per omnem creatune formationem dictionem Dei nun cupare. Ut, verbi gratia, si requiras, Quomodo facta est lux? audias, III Verbo Dei crat, ut fieret. Quo modo factum caelum In Verbo Dei erat, ut lieret. Et caetera per ordinem si requiras quomodo facta si..,. in Verbo Dei erant, ut fierent. Hoc est cnim: Dixit Deus, Fiat lux. Neque enim corporalibus modis lo quitur divina natura; nec quoties dicitur, Dixit, toties verba formavit. Unum enim Verbum genuit coaeter num et consubstantiale sibi, in quo omnia ineffabiliter et intemporaliter dixit.
On this page