Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 27

1

QUAEST. XXVII. Ordo clementorum et pondus non sinit ut sit aquarum substantia supra coctos. Aqua enim cedit terrae, et aer cedit aquae, et ignis cedit acri. Nullo modo enim potest fieri ut secundum cle- mentum, quod est aqua, sit supra quartum, quod est ignis. Et quomodo dictum est, Fiat firmamen­ tum in medio aquarum, et dividat aquas ub aquis ( Gen. I, 6)?

2

RESP. Quomodo et qualeslibet sint aquae illae quas Scriptura docet supra cœlos esse, eas esse ibidem minime dubitemus. Sicut enim nubes istac qux utique aquae sunt, feruntur supra aera, quod est tertium elementum; ita fieri posse arbitror, ut aquae tenues atque subtiles ferantur supra cœlum. Nam ei hoc pondere elementorum mulli philosophi resurrectio­ nem carnis illudentes non posse fieri, inquiunt, ut homo qui utique ex terra factus est, sit in coelo. Sed hos veritas convincit, quae facit multa animalia ter­ rena in aere volitare, et aquam esse supra aerem, et ignein qnod est utique quartum elementum, esse in terra. Ergo Dei potentia quae haec facere approbatur, facit ut et homo et aqua sint supra cœlum.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 27