Table of Contents
Dialogus Quaestionum LXV
Quaestio 35
QUAEST. XXXV. Cum audissent vocem Adam et Eoa, ait Scriplura, Domini Dei deambulantis in paradiso, absconderunt se (Gen. III, 8): rogo, quae est ista deambulatio?
RESP. Absit ut Deus, qui est Trinitas, ex hoc quod ejus dicitur deambulatio, corporeus aut localis esse credatur. Omne siquidem corpus locale est, et omine locale utique corpus est. Deus vero incorporea res est, nee temporaliter movetur, nee loco continetur, nequc de loco ad locum transfertur. Ejus namque deambulatio intelligenda est per aliquam creaturam facta, quam creaturam bominem 1 fuisse ex ipsius cirĀ cumstantia Scriptune intellectum a majoribus recolo.
On this page