Table of Contents
Dialogus Quaestionum LXV
Quaestio 58
QUAEST - LVIII. Quare cum ingrederetur Noc in ar cam, dicitur ad eum, Ingredere, tu et filii tui, uxor tua, et uxores filwrum tuorum tecum (Ibtd., 1) ? Seor sum ergo ponuntur viri et seorsum feminae. Et cum egrederetur de arca, dicitur ad eum, Egredere, tu et uxor tua, filii tui, et uxores filiorum tuorum (Id. VIII, 16). In ingressione nempe separati, in egressione conjuncti dicuntur.
RESP. Eurum quippe ingressio istam vitam signifi cat, ubi caro concupiscit adversus spiritum, ct spiri tus adversus carnem, ut non quaecumque volumus illa faciamus (Galat. v, 17). Egressio autem illam vi tari significat, ubi caro jam nullam habebit concupi scentiam adversus spiritum, nihilque crit ex nobis quod repugnet in nobis.
On this page