Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 63

1

QUAEST. LXIII. Quot sunt genera visionum?

2

RESP. Tria. Prima visio est corporalis; secunda, spiritualis; tertia, intellectualis. Corporalis ergo visio est quae fit per corpus. Spiritualis, cum imagines eo­ rum quae videmus, in memoria condimus. Intellectua­ lis nempe, cum ea quae corporaliter videmus et imagi­ nnaliter in memoria retinemus, intellectu discernimus; quod illud sit corpus, illud similitudo corporis. Hunc autem intellectum bestiae et pecora atque volatilia nullatenus habent. Vident ipsa per corpus; et eorum quae vident imaginaliter species formatur, unde et pecora praesepia recognoscunt, et aves ad nldos suos redeunt: sed nec se ipsa intelligunt quae sint, nec illa quae oculis cernunt. Postremo corporalis visio sine spirituali esse non potest. Statim ergo ut avertimus oculos ab eis quae videmus, imagines eoruin quae vi­ dimus, in memoria retinemus. Spiritualis vero visio sinc corporali esse potest; unde et absentes homines recordamur, et in tenebris ea quae vidimus, imagina­ liter cernimus. Intellectualis nempe nec corporali indiget nec spirituali. Per intellectum nec corpus videmus, nec imaginem corporis. Per hanc quippe vi­ detur justitia, charitas, ipse Deus, ipsa mens hominis, quae nullum corpus habet, nullam similitudinem cor­ poris. Ob id et raptus fuerat apostolus Paulus in ter­ tium caelum (II Cor. xu, 2), id est ad intellectualem visionem, ut Deum non per corpus, non per similitu­ dinem corporis, sed sicut est ipsa veritas cerneret. Tres ergo caeli, tria sunt visionum de quibus loqui­ mur, genera. Ad hoc profecto pervenerat Paulus, ut Deum sic in isia vita videret, sicut sancti post hanc vitam videbunt.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 63