Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 13

1

QUAEST. XIII. Cum Judaei signum peterent a Do­ mnino Salvatore nostro, respondit illis: Generatio haec adultera signum quaerit, et signum non dabiMur ei, nisi tignum Jonae prophetae. Sicut enim Jonas fuit in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus, ita erit et Filius homi­ nia in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus (Matth. XII, 39, 40). Approba ergo quomodo in inferno fuerit tribus diebus, et tribus noctibus, cum die sexta sab­ bati quae est parasceve, hora nona emiserit spiritum, et prima sahhati ante lucem quae est Dominica, re­ surrexerit. Ecce non sunt tres dies pleni, nec tres noctes. ,

2

RESP. Antiqui patres nostri hoc senserunt, ut pri­ ma dies quae est parascevea parte ultima, et ultima quae est Dominica a parte prima, tota cnm noctihus suis debeat computari: et ita denominando a partu totum, tres dies fuerunt; ultima pars feriae sextae, totuin sabbatum, et prima pars Dominicae cum suis noctibus.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 13