Sectio 1
Sectio 1
De actione productiva unionis hypostaticae?
Certum est primo. Incarnationem dicere propriam et veram actionem realem; nil enim potest esse de novo in rerum natura, quod ne producatur vere ac realiter. Cum ergo mirabile hoc suppositum Christi ne fuerit ab aeterno et a se, sed de novo ante mille sexcentos nonaginta tres annos coeperit esse, necesse est intervenisse novam quandam veramque actionem realem.
Certum est secundo. Quod actio Incarnatura vera est prout procedit a Verbo, ita et vera passio prout recipitur in humanitate. Nulla tenus tamen est propria et stricta mutatio: non respectu Verbi ut initio huius tractatus disputatione 1 sectione secunda duximus. Non etiam respectu humanitatis quia ad rationem propria et strictae mutationis, secundum physicam, requiritur ut subiectum prius tempore extiterit in potentia ad formam vel terminum cum reali illius privatione. Atqui humanitas Christi nullo instanti reali extitit non unita Verbo. Ergo, etc. Potest tamen laxe et minus proprie dici mutatio (intellige causalis) quatenus ex vi illius actionis aliter se habet subiectum quam propriori naturae se habebat, vel quia aliter se habet vi illius quam ex natura sua exposceret.
Dubitatur autem an per unam eandemque numero actionem sit producta humanitas Christi et simul unio hypostatica? Vel per distinctas? Thomiste communiter asserunt unicam fuisse actionem illam. Negant plerique alii cum quibus.
Dicendum est Actio productiva unionis hypostaticae de facto non fuit eadem cum actione productiva humanitatis Christi.
Probatur primo quia humanitas est entitas realiter distincta ab unione hypostatica, et secundum se independens ab illa. Ergo et productio eius fuit distincta. Consequentia probatur quia semper entitates diversae diversis actionibus producuntur quando una est independens ab alia. Unde in physica communiter docetur quod actiones non solum a principiis sed etiam a terminis suis specificantur.
Probatur secundo. Quia inter humanitatem Christi et unionem hypostaticam debemus agnoscere prioritatem et posterioritatem saltem naturae. Ergo etiam inter actiones quibus praedicuntur. Ergo hae actiones debent esse distinctae realiter. Consequentia patet Antecedens probatur, nam in primis materia humanitatis est prior natura quam productio unionis cum forma, cum actio ista productiva educatur ex materia tanquam causa materiali. Deinde est etiam prior natura anima Christi quam productio unionis hypos. quia haec subiectatur in illa. Ergo sicut materia debet intelligi producta per aliam actionem quam unio naturalis cum anima, ita etiam per aliam anima Christi quam unio hypostatica cum Verbo.
Obiicitur primo. Sancti Patres asserunt humanitatem non sic assumptam esse ut prius crearetur et postea assumeretur, sed ut ipsa assumptione crearetur. Ergo dicunt humanitatem ipsa assumptione seu actione incarnativa fuisse productam. Responde Sancti Patres solum volunt contra Euthichianos humanitatem ne fuisse productam prius tempore quam sit unita non tamen excludunt prioritatem naturae.
Obiicitur secundo. Humanitas ex vi suae productionis accipit existentiam. Atqui existentia humanitatis Christi non est alia quam existentia ipsius Verbi; seu humanitas illa existit per existentiam Verbi et ex vi actionis unitivae cum Verbo accipit humanitas existentiam. Ergo non per aliam diversam actionem. Respondeo nego minorem cuius falsitas patet ex metaphysica, ubi docetur contra Thomistas existentiam rei non distingui realiter ab essentia eiusdem.
On this page