Text List

Sectio 6

Sectio 6

De communicatio idiomatum

SECTIO VI De Communicatio Idiomatum

Idiomatum Communicatio de qua hic sermo, nil aliud est quam praedicabilitas eorum, quae alicui propria sunt, de aliquo alio. Sicut enim lingua alicui nationi propria dicitur esse idioma illius genis, ita apud Theologos et Sanctos Patres, praedicata quae sunt propria alicuius rei, dicuntur idioma eiusdem rei, eo quod per illa tota natura rei nobis innotescat. Communicatio ergo idiomatum tunc est quando propter specialem et intrinsecam coniunctionem seu unionem duarum naturarum, id quod uni proprie convenit, vere praedicari potest saltem in concreto de altera, vel de toto supposito in quo coniunguntur ut patebit ex mox dicendis.

Dicendum est. Datur in Christo Domino ver Idiomatum communicatio. Est de fide et Concilio Ephesino ubi definitum est quod Beatissima Virgo vere sit Deipara, quia nimirum ille homo cuius est mater, est vere Deus. Idem patet ex pluribus sacrae scripturae locis, in quibus proprie Christus dicitur, iam Deus et Dei filius iam homo et filius hominis. Unde elegander Divus Damascenus loquitur hac de re: "quia enim Verbum caro, unus est Christus nihil est alterius naturae, quod ne sit utriusque" ; nam exaltans et exaltatus ita sibi mutuo inhaeserunt, ut sive in omnipotentia, sive in contumelia, nec Divina in Christo careant humanis, nec humana Divinis.

Probatur Ratione: Quia per unionem physicam duarum naturum in una hypostasi Christi factum est idem suppositum commune utrique naturae, ita ut per utriusque naturae concreta substantialia idem suppositum importetur in recto. Unde sicut in physicis, si sint accidentia diversa eidem subiecto unita,tunc adiectiva concreta substantiva, non solum de subiecto dici possunt verba gratia lac est album, lac est dulce: sed etiam de se invicem verba gratia album est dulce, dulce est album: ita etiam in Christo propter unionem duarum naturum in una hypostasi; primo concreta utriusque naturae Christi, bene ad invicem de se dicuntur, ut patet in praecipua illa et fundamentali praedictione mutua, qua de Christo dicitur: Homo est Deus, Deus est homo. Nam sensus est: suppositum terminans naturam humanam, est suppositum terminans naturam Divinam. Et vicissim. Secundo Etiam attributa utriusque naturae bene praedicantur de eadem persona, verba gratia hic homo seu Christus est Immortalis, aeternus, omnipotens, etc, scilicet secundum Divinitatem. Et Deus vel Christus est mortalis in tempore natus, etc, scilicet secundum humanitatem. Ratio horum fundamentalis est: quia secundum Dialecticos ad veram praedicationem requiritur et sufficit, si praedicatum identificetur subiecto secundum rectum. Quod in praedictis propositionibus et similibus contingit.

Porro ut legitime propositiones huiusmodi communicationis in Christo melius discerni possint, adtendendum erit ad sequentes regulas nimis enim prolixum esset singulas articulatim excutere.

Prima Regula. Praedicata quae dicunt naturam in abstracto tantum, non possunt qua talia praedicari de altero sive in abstracto sive in concreto sumpto. Hinc dici non posset: Deus est humanitas, vel mortalitas, etc, multo minus dici potest Divinitas est humanitas in Christo vel mortalitas etc, quia rectum praedicati non identificatur subiecto.

Secunda Regula. Nulla praedicatio seu communicatio praedicatorum quorumcunque fieri potest, cum reduplicatione restringente suppositum ad alteram naturam determinate. Unde non potest dici: Homo ut homo est Deus, et Deus ut Deus est mortalis. Ratio quia ex communi usu et acceptione reduplicando significamus praedicatum convenire subiecto vi formae seu naturae reduplicatae. Falsum autem est, quod homo sit Deus qua homo est, seu in quantum est homo.

Tertia Regula. Propositiones reduplicativae negativae si sint verae fiunt falsae ablata reduplicatione. Verba gratia est haec: Christus ut homo non est immortalis. Falsa autem haec: Christus non est immortalis. Similiter propositiones negativae quae sine reduplicatione sunt falsae fiunt verae addita reduplicatione, verba gratia falsa est haec: Deus non est natus, passus, etc. Vera autem: Deus ut Deus non est natus, passus, etc. Ratio quia particula negativa est malignantis naturae, destruitque, totum quidquid post se invenit, nisi addatur limitatio seu restrictio.

Quarta Regula: Praedicata importantia naturam in concreto, adeoque includentia ipsum suppositum, recte communicantur, cum reperiatur identitas inter rectum praedicati et rectum subiecti. Unde non solum verae sunt illae praedicationes quibus de concretis substantivis unius naturae dicuntur praedicta alterius naturae unitae ut homo est immortalis, impassibilis, etc. Deus est mortalis passibilis, etc. Sed etiam ille verae sunt quibus concreata adiectiva naturarum de se mutuo dicuntur, ut immortalis est mortalis, et impassibilis est passibilis, etc.

Quinta Regula. Illorum Idiomatum communicatio non est usurpanda, sine ulteriore explicatione, quae vel ex aliqua haeresi, vel alia ratione (si sit contra communem terminorum acceptionem) suspecta est de sensu falso. Hinc dicendum non est: Christus est ubique. Christus est creatura. Licet enim istae propositiones recte et eodem modo explicari possint ut illa: Christus est infinite sapiens. Quia tamen haeretici ubiquistae, per hanc propositionem: Christus est ubique volunt significare Christum secundum humanam naturam esse ubique: Arriani vero per alteram propositionem: Christus est creatura volunt significare Verbum secundum se esse creaturam: ut catholici sensus puritati et integritati consulatur, adhiberi non debet absque addita explicatione. Similiter licet admittamus hanc propositionem: Deus est mortuus. Non tamen hanc: Deus est mutatus. Licet enim mori sit mutari secundum eam naturam quae est morti obnoxia, quia tamen quidam haeretici Christum secundum Divinitatem esse mutatum dixerunt: propositio illa adhiberi non debet.

Sexta Regula. quando ex propositionibus admissis expositorii formantur syllogismi, ubi saepe duriusculae aliquae inferuntur conclusiones, tunc distinctione utendum est. Verba gratia: Christus est creatura, Christus est Verbum. Ergo Verbum est creatura. Distinguo: secundum humanitatem vel prout est compositum Concedo, secus nego. Similiter responde ad hoc: hic homo esse incoepit, sed Verbum est hic homo, Ergo Verbum esse incoepit. Secundo. Si formetur hic syllogismus: hic homo est Deus, Verbum factum est hic homo, Ergo Verbum factum est Deus. Distingue: hic homo est Deus simpliciter nego. Deus et homo simul Concedo. Tertio Si hic syllogismus ponatur: Deus creavit omnem creaturam, Christus est Deus, Ergo Christus creavit omnem creaturam. Atqui Christus est ipse creatura. Ergo creavit se ipsum. Responde quatuor esse aequivalentes terminos, quia ly Deus in maiore sumitur secundum suppositionem formalem, in minore secundum materialem, adeoque fallacia accidentis committitur.

Petes: quid tenendum de hac propositione: Deus vel Verbum assumpsit hominem? Respondeo licet propositione frequenter usi sint Patres antiqui et Concilia, Scholastici tamen Theologi illam non audent admittere in sensu rigoroso, quia homo in rigore non solum est humanitas, sed suppositum habens naturam humanam et propterea subsistentiam. Atqui Verbum de facto non assumpsit subsistentiam humanam sed solam naturam seu humanitatem. Ergo non assumpsit in rigore loquendo hominem, sed solam humanitatem. Quod vero antiqui Patres liberius usi sunt illo modo loquendi, inde est, quod nomen homo tunc magis indifferens erat ad significandam naturam humanam sive in concreto sive in abstracto, vix enim reperies apud authores antiquiores vocem humanitatis usurpatam in significatione tam stricta ac nunc habet. Postquam ergo iam usus introduxit et applicuit vocem humanitas ad loquendum de natura in abstracto, ac reservavit vocem homo ad loquendum de natura in concreto, suspectus redderetur qui diceret Verbum assumpsisse hominem, nisi terminum homo mox explicaret.

Petes secundo. Quid in propositionibus quae dicuntur in concreto de Christo, importatur in recto et quid in obliquo? Respondeo in concretis substantialibus communiter significatur in recto subsistentia in obliquo natura. Ita Suarez, Lugo, et caeteri. Ratio difficile et diversa assignatur iuxta diversa principia philosophica. Vide quae de hoc tradita sunt in Logica. Propositiones igitur quibus dicitur de Christo: Deus est mortalis, Deus est homo, etc. Resoluendae sunt sic: subsistentia terminans naturam Divinam, est subsistentiam terminans simul naturam mortalem, humanam, etc.

PrevBack to Top

On this page

Sectio 6