Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Summa Theologica

Pars 1

Tractatus 1

Prologus

Praeambulum

Quaestio 1 : An theologia sit scientia?

Quaestio 2 : Quid sit theologia secundum definitionem

Quaestio 3 : De quo sit theologia ut de subjecto

Quaestio 4 : Utrum theologia sit scientia ab aliis scientiis separata ?

Quaestio 5 : Quis sit modus proprius theologiae ?

Quaestio 6 : Ad quid sit theologia tamquam ad causam finalem ?

Tractatus 2

Praeambulum

Quaestio 7 : De frui.

Quaestio 8 : De uti

Quaestio 9 : Utrum solo Deo fruendum sit?

Quaestio 10 : Utrum una fruitione fruamur Patre et Filio et Spiritu sancto?

Quaestio 11 : Utrum omnibus quae sunt in mundo utendum sit

Quaestio 12 : De rebus fruentibus et utentibus.

Tractatus 3

Praeambulum

Quaestio 13 : De cognoscibilitate Dei

Quaestio 14 : De cognoscibilitate Dei ex parte cognoscentis.

Quaestio 15 : De medio cognoscendi Deum.

Quaestio 16 : Utrum Deus sit nominabilis vel significabilis sermone ?

Quaestio 17 : Utrum demonstrabile sit Deum esse, vel sit per se notum?

Quaestio 18 : De cognoscibilitate Dei ex naturali ductu rationis.

Tractatus 4

Praeambulum

Quaestio 19 : De essentialitate

Quaestio 20 : De simplicitate essentiae divinae.

Quaestio 21 : De incommutabilitate Dei.

Tractatus 5

Praeambulum

Quaestio 22 : De nunc quod est substantia faciens aeternitatem.

Quaestio 23 : De aeternitate, aeviternitate, et tempore, et comparatione horum ad invicem.

Tractatus 6

Praeambulum

Quaestio 24 : De uno

Quaestio 25 : De vero

Quaestio 26 : De bono secundum se.

Quaestio 27 : De oppositione mali ad bonum

Quaestio 28 : De comparatione istorum trium ad invicem, et ad ens, utrum scilicet ens, unum, verum, et bonum convertantur ?

Quaestio 29 : Secundum quam intentionem unumquodque ipsorum, scilicet ens, verum, et bonum, de Deo dicatur ?

Tractatus 7

Praeambulum

Quaestio 30 : De generatione Filii.

Quaestio 31 : De processione aeterna Spiritus sancti.

Quaestio 32 : De processione temporali Spiritus sancti.

Quaestio 33 : De temporali missione Filii

Tractatus 8

Praeambulum

Quaestio 34 : De nomine patris

Quaestio 35 : De nominibus Filii.

Quaestio 36 : De nominibus Spiritus sancti quae ex modo suae processionis conveniunt ei.

Tractatus 9

Praeambulum

Quaestio 37 : An in divinis sit relatio.

Quaestio 38 : Quae et quot relationes sint in divinis

Quaestio 39 : De nominibus distinctivis quae distinctionem relationis significant.

Quaestio 40 : De nominibus diversificativis inter personas differentias significantibus

Quaestio 41 : De intentione principii et ordine naturae in divinis

Quaestio 42 : De numero qui est in divinis personis

Tractatus 10

Praeambulum

Quaestio 43 : De usiosi et de hypostasi

Quaestio 44 : De hoc nomine, persona.

Quaestio 45 : De nominibus collective personas significantibus, sicut trinitas, et trinus.

Quaestio 46

Tractatus 11

Praeambulum

Quaestio 47 : De aequalitate personarum.

Tractatus 12

Praeambulum

Quaestio 48 : De appropriatione secundum Hilarium.

Quaestio 49 : De appropriatione secundum Augustinum

Quaestio 50 : De appropriationibus divinis.

Tractatus 13

Praeambulum

Quaestio 51 : De hoc nomine, Deus.

Quaestio 52 : De hoc nomine, Dominus, utrum sit essentiale

Quaestio 53 : De hoc nomine, Creator

Quaestio 54 : Secundum quam rationem nomen causae conveniat Deo ?

Quaestio 55 : De tribus causis sigillatim, efficiente scilicet, formali, et finali, qualiter Deo conveniant?

Tractatus 14

Praeambulum

Quaestio 56 : De translatione praedicamentorum, utram alia praedicamenta a substantia et relatione proprie vel translative de Deo dicantur?

Quaestio 57 : Utrum de Deo dicta dicant divinam essentiam?

Quaestio 58 : De translatione partium declinabilium in divinam praedicationem.

Quaestio 59 : De translatione corporalium symbolicorum in divinam praedicationem.

Tractatus 15

Praeambulum

Quaestio 60 : De scientia Dei.

Quaestio 61 : De praescientia Dei

Quaestio 62 : Utrum dispositio sit in Deo?

Tractatus 16

Praeambulum

Quaestio 63 : De praedestinatione.

Quaestio 64 : Utrum dilectio qua Deus diligit creaturam sit eadem cum dilectione qua Pater diligi Filium, et e converso?

Quaestio 65 : De electione, utrum sit in Deo

Quaestio 66 : De reprobatione

Tractatus 17

Praeambulum

Quaestio 67 : De providentia

Quaestio 68 : De fato

Quaestio 69 : De libro vitae

Tractatus 18

Praeambulum

Quaestio 70 : De modis quibus Deus est in rebus.

Quaestio 71 : De modo quo Deus est in Sanctis per gratiam

Quaestio 72 : Utrum esse in rebus et esse ubique conveniat Deo ab aeterno, vel ex tempore

Quaestio 73 : Utrum Deus localiter sive circumscriptibiliter sit in rebus ?

Quaestio 74 : De motu creature spiritualis per tempus et locum

Quaestio 75 : De assumptione corporum Angelorum et motu eorumdem.

Tractatus 19

Praeambulum

Quaestio 76 : De multiplicitate huius nominis, Potentia.

Quaestio 77 : De conditionibus potentiae secundum quas perfecta in Deo dicitur esse potentia.

Quaestio 78 : De possibili secundum quod ad potentiam Dei dependet.

Tractatus 20

Praeambulum

Quaestio 79 : De voluntate divina in communi.

Quaestio 80

Pars 2

Prologus

Tractatus 1

Quaestio 1 : Utrum unum principium sit omnium ?

Quaestio 2 : Quo actu primum principium sit principium omnium et universi esse ?

Quaestio 3 : De proprietatibus primi principii

Quaestio 4 : De errore Platonis, Aristotelis, et Epicuri.

Tractatus 2

Praeambulum

Quaestio 5 : Utrum Angeli sint vel non

Quaestio 6 : Quid sit angelus

Quaestio 7 : Quae sit causa multiplicationis in Angelis

Quaestio 8 : Utrum Angeli inter se differant specie, vel genere, vel numero solo

Quaestio 9 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus

Quaestio 10 : Ad quid factus sit Angelus et anima rationalis

Tractatus 3

Praeambulum

Quaestio 11 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus

Quaestio 12 : Ubi Angeli creati sunt

Tractatus 4

Praeambulum

Quaestio 13 : De Angeli essentiae simplicitate

Quaestio 14 : De secundo attributo, scilicet ratione naturaliter insita, sive intelligentiae perspicacitate ?

Quaestio 15 : De tertio attributo, quod est discretio personalis.

Quaestio 16 : De quarto attributo, quod est libertas arbitrii.

Quaestio 17 : De attributis Angelorum in communi

Quaestio 18 : Quales facti sint Angeli, utrum in gratia gratum faciente, vel in solis naturalibus bonis ?

Quaestio 19 : Utrum beatitudinem in formatione bonis Angelis datam, meruerint, vel non?

Tractatus 5

Praeambulum

Quaestio 20 : Quis cecidit

Quaestio 21 : Propter quid Angelus malus cecidit ?

Quaestio 22 : A quo Angelus malus ceciderit

Quaestio 23 : Per quid dejectus fuerit

Quaestio 24 : Per quid dejectus fuerit

Quaestio 25 : In quid ceciderit Angelus malus

Tractatus 6

Praeambulum

Quaestio 26 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praeest Angelo

Quaestio 27 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praesit anime rationali?

Tractatus 7

Praeambulum

Quaestio 28 : De tentatione daemonum.

Quaestio 29 : Utrum daemones intrent in corpora hominum, et obsideant eos in corpore et anima?

Tractatus 8

Praeambulum

Quaestio 30 : Si praestigia magorum facta, sint miracula, vel non ?

Quaestio 31 : Qualiter seminales causae inditae sint elementis mundi, secundum quas fiunt miracula ab Angelis bonis et malis, a Sanctis, et a Deo?

Quaestio 32 : De miraculis secundum comparationem ad causam.

Tractatus 9

Praeambulum

Quaestio 33 : De anagogicis significationibus quae significantur in figuris corporum assumptorum ab Angelis.

Quaestio 34 : De missione

Quaestio 35 : De locutione Angelorum

Quaestio 36 : De custodia Angelorum

Tractatus 10

Praeambulum

Quaestio 37 : Quid sit hierarchia

Quaestio 38 : De divisione hierarchiae

Quaestio 39 : De ordinibus hierarchiarum

Quaestio 40 : De theophania et actibus hierarchicis, qui sunt illuminare, purgare, et perficere.

Quaestio 41 : De synagoga et connexione Angelicae dispositionis

Quaestio 42 : Utrum ordines isti manebunt post diem judicii

Tractatus 11

Praeambulum

Quaestio 43 : Quare nomine coli et terre intelligitur spiritualis et corporalis creatura ?

Quaestio 44 : An conveniebat corporalem creaturam primo in materia confusa et informi fieri, an per speciem et locum distinctam ?

Quaestio 45 : Quomodo opus creationis coeli et terrae ante omnem diem creatum fuerit

Quaestio 46 : Utrum simul vel per successiones temporum omnia creata sint

Quaestio 47 : De duplici expositione Glossae super eo quod dicitur, Genes. I, 1 : In principio creavit Deus, etc. Exponit enim de principio efficiente, et de principio quod est initium temporis.

Quaestio 48 : Quare illa materia confusa informis dicatur ? Ubi ad esse prodierit ? Quantum in altuma scenderit ?

Quaestio 49 : De contrarietate quae est inter Augustinum et alios sanctos ratione hujus quod dicit Magister, quod sex diebus distinxit Deus et in formas proprias redegit cuncta quae simul materialiter fecerat.

Quaestio 50 : De quatuor modis divinae operationis

Quaestio 51 : De opere primae diei.

Quaestio 52 : De opere secundae diei.

Quaestio 53 : De firmamento

Quaestio 54 : De numero coelorum

Quaestio 55 : Quare non est dictum sicut in aliorum dierum operibus: Vidit Deus quod esset bonum?

Quaestio 56 : De opere tertiae diei

Quaestio 57 : De opere quartae diei

Quaestio 58 : De hoc quod dicit: Et sint in signa, et tempora, et dies, et annos

Quaestio 59 : De hoc quod dicit : Ut luceant in firmamento coeli, et illuminent terram.

Quaestio 60 : De opere quintae diei

Quaestio 61 : De opere sextae diei

Quaestio 62 : De pulchritudine universi

Quaestio 63 : De ordine rerum in universo.

Quaestio 64 : De factura hominis: et de his quae, Genesis, I, 26, circumstant facturam ejus.

Quaestio 65 : Cum homo in statu innocentiae immortalis sit factus prae aliis animantibus, quomodo communem cum ipsis accepit alimoniam ?

Quaestio 66

Quaestio 67 : Quomodo in senario dierum perfecerit Deus omne opus suum ? et De requie septimae diei.

Tractatus 12

Praeambulum

Quaestio 68 : Utrum anima sit

Quaestio 69 : Quid sit anima

Quaestio 70 : Quid anima in se sit et per se

Quaestio 71 : Quot et quibus modis anima dicitur imago et similitudo Dei, sive ad imaginem et similitudinem?

Quaestio 72 : Unde creata sit anima ratione causae materialis

Quaestio 73 : De causa efficiente animae

Quaestio 74 : De causa formali et finali animae

Tractatus 13

Praeambulum

Quaestio 75 : Utrum ab alio quam a Deo potuit formari corpus primi hominis

Quaestio 76 : De natura et complexione formati corporis

Quaestio 77 : De unione corporis cum anima

Quaestio 78 : Utrum corpus Adae fuerit animale, et qua animalitate

Quaestio 79 : De habitatione paradisi quae corpori Adae competebat

Quaestio 80

Quaestio 81 : Utrum formatio Hevae fuerit miraculosa, vel naturalis

Quaestio 82

Tractatus 14

Praeambulum

Quaestio 83 : Utrum corpus Adae fuerit passibile, vel impassibile, et qua passibilitate

Quaestio 84 : Utrum Heva in primo statu concepisset et peperisset incorrupta, et virgo permansisset? et, Utrum cum dolore puerpera, vel sine dolore

Quaestio 85 : Quales, si non peccasset homo, filios genuisset secundum corpus et animam

Quaestio 86 : De tentatione primi hominis

Quaestio 87 : De origine peccati primorum parentum

Quaestio 88 : An omnis ignorantia excuset a toto et a tanto? et, An in seipsa sit peccatum ? et, Si quaedam excusat, quaedam vero non, quae sint illae

Quaestio 89 : De triplici cognitione primi hominis, scilicet rerum, Creatoris, et sui ipsius

Quaestio 90 : In qua gratia creatus fuerit primus homo? et, De potentia ejusdem ante casum.

Quaestio 91 : De adjutorio homini in creatione dato quo stare poterat, quod est liberum arbitrium

Tractatus 15

Praeambulum

Quaestio 92 : De sensualitate

Quaestio 93 : De ratione et ejus partibus

Quaestio 94 : De libero arbitrio

Quaestio 95

Quaestio 96 : De triplici divisione libertatis arbitrii secundum Magistrum, scilicet a necessitate, a peccato, et a miseria

Quaestio 97 : Respectu quorum sit liberum arbitrium

Tractatus 16

Praeambulum

Quaestio 98 : De gratia

Quaestio 99 : De voluntate et annexis

Quaestio 100 : Qualiter se gratia habeat ad voluntatem et ad rationem

Quaestio 101 : De gratia operante et cooperante

Quaestio 102 : De gratia tria quaeruntur

Quaestio 103 : De virtute.

Quaestio 104 : De justitia.

Quaestio 105 : De tribus haeresibus inimicis gratiae, scilicet Pelagii, Joviniani, et Manichaei

Tractatus 17

Praeambulum

Quaestio 106 : De statu hominis ante et post peccatum.

Quaestio 107 : De peccato originali.

Quaestio 108 : De concupiscentia et fomite.

Quaestio 109 : Utrum actus concubitus in matrimonio sit peccatum?

Quaestio 110 : De veritate humanae naturae quae propagata est ab Adam

Quaestio 111 : De fomite.

Quaestio 112

Quaestio 113 : Quae sit poena propria originalis peccati?

Tractatus 18

Praeambulum

Quaestio 114 : De peccato actuali

Quaestio 115 : De septem vitiis capitalibus, que mortalia dicuntur in communi.

Quaestio 116 : De differentiis capitalium peccatorum ad invicem in speciali, et primo de superbia.

Quaestio 117 : De invidia

Quaestio 118 : De acedia

Quaestio 119 : De ira

Quaestio 120 : De avaritia

Quaestio 121 : De gula.

Quaestio 122 : De luxuria

Tractatus 19

Praeambulum

Quaestio 123 : De omissione, negligentia, et ignorantia

Quaestio 124 : Quomodo coalescit malum in istis quae a privatione actus denominantur, sicut ignorantia, negligentia, et omissio.

Tractatus 20

Praeambulum

Quaestio 125

Quaestio 126 : Utrum multiloquium sit peccatum? et, Utrum tacere de Deo aliquis possit sine peccato ?

Quaestio 127 : De contentione

Quaestio 128 : De maledicto

Tractatus 21

Praeambulum

Quaestio 129 : De judicio suspicionis

Quaestio 130 : De personarum acceptione

Tractatus 22

Praeambulum

Quaestio 131 : Quomodo peccatum sit poena peccati

Quaestio 132 : Quomodo omne peccatum sit ex timore male humiliante, vel ex amore inflammante

Quaestio 133 : Quomodo omne peccatum sit vel ex concupiscentia carnis, vel ex concupiscentia oculorum, vel I Joan. II, 16

Quaestio 134 : De peccato et actibus ejus in communi

Quaestio 135 : An ex fine cognoscatur voluntas utrum recta sit vel prava

Quaestio 136 : Quare sola voluntas dicatur peccare, et non caeterae potentiae

Quaestio 137 : An ex fine omnes actus pensari debeant utrum boni vel mali dicantur

Quaestio 138 : De differentiis actuum secundum intentionem bonam vel malam

Quaestio 139 : De voluntate

Tractatus 23

Praeambulum

Quaestio 140 : De peccato in spiritum sanctum

Tractatus 24

Praeambulum

Quaestio 141 : Unde sit potentia peccandi in nobis

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 47

De aequalitate personarum.
1

QUAESTIO XLVII. De aequalitate personarum.

Membrum 1

An sit aequalitas in divinis personis
2

MEMBRUM I. An sit aequalitas in divinis personis?

3

Ad primum ergo sic objicitur: 1. In symbolo Athanasii dicitur, quod "tres persone cosxterne sibi sunt et coequales." Ergo coequalitas est in divinis personis.

4

2. Adhuc, Que sibi invicem compa- rantur secundum quantitatem corporalem vel spiritualem, et nec se extendunt nec extenduntur, equalia sunt. Persone divine secundum quantitatem spiritualem ad invicem comparantur, nec se extendunt nec extenduntur, Ergo in eis est equalitas.

5

3. Adhuc, Magister tractans de hoc in primo libro Sententiarum, distinct. XIX, dicit sic: "AEqualis est in omnibus Patri Filius, et Patri et Filio Spiritus sanctus: quia (ut Augustinus in libro de Fide ad Petrum, breviter aperiens qualiter in telligatur eqialitas, docet) nullus horuri nlium aut precedit eternitate, aut excedit magnitudine, aut superat potestate: quia nec Filio, nec Spiritu sancto ( quantum ad nature divine unitatem pertinet) aut anterior, aut major est Pater, nec Filius Spiritu sancto. Adternum quippe et sine initio est, quod Filius de natura Patris existit: et aternum ac sine initio est, quod Spiritus sanctus de natura Patris — Kiliique procedit."

6

4, Adhuc, Ibidem dicit Magister: "Fides Catholica sicut coeternas, ita coequales tres personas asserit." Ergo coequaliter est in personis.

7

In contrarium est, quod 1. Ubi est immensurans, nulla potest esse equalitas. Si enim, ut dicit Kuclides, wquale est quod in terminis nec excedit, nec exceditur, sequitur quod equalitas non ést nisi inter terminata. Immensorum autem nullus terminus est. Ergo nulla equalitas. Unde in symbolo Athanasii dicitur: "Immensus Pater, immensus Filius, immensus Spiritus sanctiis." Adhuc Aristoteles in Predicamentis: "Proprium est quantitatis sectndum cam equale vel inequale dici." In quibus autem non est subjectum, in illis non potest dici proprium. Sed in divinis nulla est quantitas, sed omnimoda simplicitas. Ergo in divinis nulla est equalitas.

8

2. Adhuc, Auqualitas supponit essentie diversitatem propter oppositionem relationis: equale enim quali diverso ase equale est: et equalia licet unius sint quantitatis, tamen diverse sunt essentie. Sed in divinis personis nulla est diversitas essenti#: ergo nulla equalitas.

9

3. Adhuc, In divinis personis non est accipere nisi essentiam. et proprietates. Si accipiatur essentia, secundum eam non potest esse equalitas. Quia dicit Philosophus in X primzx philosophiae, quod "unum in substantia facit idem, non equale: unum in quantitate facit quale, non idem: unum in qualitate facit simile, non idem nec equale." Si vero attendantur proprietates que sunt in divinis personis, non invenitur equalitas inter eas: eo quod in una persona sunt plures propitetates quam in alia, et plus et minus equalia esse non possunt: eo quod minus pars est pluralis. In nullo autem genere pars est zqualis toti.

10

Juxta hoc ulterius queritur: 1. Quare Magister dicat ex verbis Augustini, quod nulla persona pars est trinitatis, cum constat, quod unum sit pars duorum, et duo pars trium, sicut in arithmeticis demonstratum est. 2. Adhuc, Exodi, xv1, 39: Gomor de+ cima pars est ephi. Dicit Glossa: Christus est pars trinitatis: et si pars numquam est equalis toti, Christus qui est pars trinitatis, non est equalis trinitati: et sic per consequens non est omnimoda equalitas in trinitate: quia unus non est equalis omnibus tribus.

11

Soxutio. Catholica fides est, quod omnimoda equalitas sit in Trinitate, ita quod singula persone singulis personis sunt equales, et quelibet una duabus, et quelibet una tribus.

12

Ab primum ergo quod objicitur in contrarium, dicendum quod immensitas non contradicit equalitati, si equalitas exponitur per negationem, ut dicatur equale quod nec excedit néc exceditur: sic eniti immensum immenso equale est.

13

Et ad dictum Euclidis dicendum, quod in divinis quantum ad modum significandi,quantitas non est molis, sed virtutis. Dicit enim Augustinus in libro de Qrantitate anime, quod cum quéritur, Quantus sit Hercules? questio duplex est, scilicet aut quante sit molis, aut quante sit virtutis. Unde licet in divinis non sit quantitas molis, est tamen quanlitas virtutis, que (ut dicit Augustinus) attenditur in eternitate, magnitudine, et potentia, in quibus omnimodam habent equalitatem persone: cum nulla alia sit anterior, major, vel potentior, ut dicit Augustinus in libro de Fide ad Petrum, et ponitur a Magistro in primo libro Sententiarum, distinctione XIX.

14

Ad aliud dicendum, quod equalitas secundum quantitatem molis diversitatem supponit essentie: equalitas autem secundum quantitatem virtutis non. Hercules enim heri et hodie equalis virtutis est. Et sic dicimus Deum semper esse equalis virtutis, Et sic dicitur, Isa. xix, 4: Ecce non est abbreviata manus Domini: manum vocans potestatem que in Deo semper equalis est. Et ad talem aqualitatem sufficit distinctio personarum, et in una, persona relatio potestatis ad tempora diversa vel objecta diversa, sicut dicimus, quod Deo equale est salvare in multis et in paucis.

15

Ad aliud dicendum, quod in veritate in personis est essentia et proprietas. Et per essentiam est identitas et simplicitas: sed hc simplicitas non excludit equalitatem, et identitas equalitatem facit: quia quantitas virtutis in divinis est ipsa essentia. Dicit enim Boetius, quod "cxtera predicamenta a relatione cum quis in divinam transtulerit predicationem, omnia mutantur et substantiam predicant." Unde quantitas virtutis in divinis essentiam dicit secundum modum tantum significandi ut virtutem: et secundum talem modum significandi penes essentialia accipitur equalitas in personis. Penes proprietates autem non attenditur equalitas, sed oppositio.

16

Et quod dicitur, quod in una persona sunt plures proprietates quam in alia, et sic plus et minus. Dicendum, quod sicut in prehabitis ostensum est, in talibus non est simpliciter numerus numeratys, et sic non simpliciter plus et minus: et si est numerus ibi secundum quid, ille est numerus habitudinum secundum quod una persona pluribus habitudinibus se habet ad aliquid quam alia. In numero autem habitudinum nec in creatore nec in creaturis attenditur equalitas vel ine- qualitas. Dicit enim Boetius, quod "tales habitudines nec addunt, nec mutant aliquid in re cui adveniunt."

17

Ad id quod juxta hoc queritur, dicendum quod in. divinis nulla persona potest esse pars. Omnis enim pars sive sit integralis, sive essentialis, sive polestativa, imperfecta est ad totum, et exigit compartem ut totum constituat. Imperfectio autem et relatio ad compartem cum qua constituatur, summe perfectioni non potest convenire :,quelibet enim persona totum est, secundum illam rationem totius quam ponit Aristoteles in Ill Physicorum dicens: "Totum et perfectum idem dico." Solus enim Pater tota essentia divina, et similiter solus Filius, et eodem modo solus Spiritus sanctus: et hi tres tota essentia divina, non constituta ex tribus tanquam ex partibus, sed tota et simplex in singulis, et tota et simplex in omnibus simul.

18

Ad aliud dicendum, quod locutio metaphorica est. Et est sensus: Christus signatus per partem ephi, est pars Trinitatis, hoc est Trinitatis quedam persona, non pars constitutiva, cum sit totum quod est Trinitas. Non autem sequitur, si per partem est significatus, quod sit pars: sicut non sequitur si per petram est significatus, quod sit petra.

Membrum 2

In quo attendatur aequalitas divinarum personarum
19

MEMBRUM II. In quo attendatur aequalitas divinarum personarum?

20

Secundo queritur, In quo attenditur aequalitas earum ad invicem ?

21

1. Et per Magistrum in primo Sententiarum, distinctione XIX, videtur, quod attendatur in tribus, scilicet coaternitate, magnitudine, potestate. Inducens enim Augustinum in libro-de Fide ad Petrum', dicit sic: "Nullus horum alium aut precedit eternitate, aut excedit magnitudine, aut superat potestate." In his ergo tribus attenditur.

22

In contrarium esse videtur, quod 1. Augustinus dicit ibidem: "Ob hocet tres unum recte credimus et Deum dicimus :quia una prorsus eternitas, unaimmensitas, una naturaliter trium personarum est divinitas." Ista ergo videntur facere ad identitatem, et non ad equalitatem.

23

2, Adhuc, Richardus in libro de 7rinitate: "In illa summa Trinitate ea ratione personas aequales esse dicimus: quia illud summum et summe simplex esse in ea plenitudine et perfectione qua est persone unius, in eadem plenitudine et perfectione est persone alterius. Certe una eademque res non est magis vel minus, melius deteriusve seipsa." Et ita videtur, quod penes omnia essentialia penes que perfectio et plenitudo divina attenditur, etiam attendatur equalitas divinarum personarum, et non penes hec tria tantum.

24

3. Adhuc, In Deo est scientia et bonitas: et in his oportet personas equales esse, vel plene equales non essent.

25

4, Adhuc, Augustinus probat zquales esse personas per hoc, quod essentialiter invicem sunt. Ad equalitatem ergo sufficit essentie# identitas in tribus personis. Non ergo requiruntur tria superius dicta.

26

Solutio. Dicendum, quod in veritate quantitas in creatis, penes quam attenditur equalitas, duplex est, scilicet magnitudinis et virtutis. Et ea que est magnitudinis, duplex est, scilicet intus et extra mensurans. Intus, longitudo, latitudo, profundum. Extra, locus, similiter esse rei, ut dicit Gilbertus, mora mensuratur: et hec mora est tempus. Quantitas autem virtutis proprie non mensuratur nisi objecto circa quod est virtus. Et dicimus eos exquales virtute, qui et in aqualia possunt objecta, sive illa virtus sit intellectualis, sive operativa. Ad modum hune secundum rationem intelligendi equalitas personarum divinarum dicitur attendi in tribus, scilicet penes mensuram esse in coeternitate, scilicet quod nullus trium alio anterior, vel posterior est. Et penes mensuram virtutis in potentia: quia scilicet nullus horum trium potentior est in quodcumque objectum, sive illud sit virtutis intellectualis, sive operative: unusquisque enim horum trium omnisciens, et omnimode sciens est, et per seipsum sciens est, et unusquisque horum omnipotens ad faciendum et ope-. randum,et omnimode potens,et per seipsum potens. Magnitudo autem molis in inferioribus per idem genus et speciem non habet respondens in Deo: sed proportionaliter respondet ei incomprehensibilitas: quia scilicet unusquisque eorum per essentiam incomprehensibilis est loco, capacitate creature corporalis, et capacitate creature intellectualis: cum tamen ubique sit et omnia impleat tam corporalia quam spiritualia: et hoc vocatur magnitudo. Et cum non sint plura penes que possit attendi equalitas in continuis vel quasi continuis, non ponuntur plura in Deo respondentia in quibus attendatur equalitas divinarum personarum,

27

Et per hoc patet ratio dicti Augustini.

28

Ad i quod primo objicitur in contrarium, dicendum quod ista faciunt et ad identitatem, et ad equalitatem secundum diversam considerationem. Si enim considerentur secundum id quod sunt in Deo, et secundum id quod dicunt et supponunt, cum unumquodque istorum sit essentia divina et dicat eam, sic faciunt identitatem. Si autem considerentur secundum modum significandi, scili cet quo essentiam divinam significant per modum quantitatis cujusdam, sic faciunt equalitatem.

29

Ad aliud dicendum, quod licet in omnibus aliis attendatur equalitas, tamen oportet quod ipsa redigantur et referantur ad rationem virtutis: et sic ad unum terminum superius dictorum referuntur.

30

Ad aliud dicendum, quod per idem quod dictum est, patet responsio: oportet enim, quod scientia et bonitas ad rationem virtutis referantur quando sunt de perfectione scientis vel boni.

31

Ad aliud dicendum, quod identitas essentie sufficit quantum ad id in quo est equalitas, non autem sufficit quantum ad rationem equalitatis.

Membrum 3

An singule persone singulis sint aequales, vel singule singulis, et singule duabus, et singule tribus ?
32

MEMBRUM III. An singule persone singulis sint equales, vel singule singulis, et singule duabus, et singule tribus ?

33

Tervrio queritur, Utrum singule singulis sint equales, vel singule singulis, et singule duabus, et singule tribus.

34

Videtur enim, quod non singule singulis.

35

1. Joan. xiv, 28, dicit Filius de Patre: "Pater major me est". Major ergo excessum dicit:ergo privationem equalitalis.

36

2. Si quis autem dicat, sicut communiter dicitur, quod major non dicit excessum potenti, vel eternitatis, vel magnitudinis, sed principalitatem auctoritatis. Hoc nihil valere videtur principalitas enim auctoritatis de genere potestatis est, et attestatur potestati. Unde si principalitate auctoritatis Pater major est Filio, videtur quod potestate major sit, et non equalis,

37

3. Adhuc, Si scientia Patris se exten deret ad aliquod scibile ad quod non extenderet se scientia Filii, sequeretur quod Pater et Filius non essent equales in scientia. A simili ergo si potentia Patris extendit se ad aliquod ad quod non extendit se potentia Filii, sequitur quod Pater et Filius non sunt equales in potentia. Sed potentia Patris extendit se ad generandum, ad quod non exteniil se potentia Filii. Ergo Pater et Filius non sunt equales in potentia.

38

4. Adhuc, In causis creatis sic est, quod causa primaria in ordine est majoris influentie et majoris potentia quam secundaria: et hoc est nobilitatis et bonitatis. Quidquid autem in creaturis est nobilitatis et bonitatis, exemplatum est a divinis. Ergo in divinis est eodem modo. Est autem in divinis principium non de principio, et principium de principio, et principium de utroque. Videtur ergo, quod principium non de principio, in quo est prima ratio principli, majoris sit potentia quam principium de principio, vel principium de utroque principio.

39

Ulterius videtur, quod Spiritus sanctus non sit equalis Patri et Filio. 1. Est enim summa potentia ex se producere alium sine demutatione substantie: et hoc potest Pater, potest et Filius, et non potest Spiritus sanctus. Ergo videtur, quod Spiritus sanctus non sit equalis Patri et Filio in potentia.

40

2. Adhuc, Bonum est diffusivum sui, ut dicit Dionysius. Ergo ubi est major diffusio sui, ibi majus bonum: sed major est diffusio sui in eo quise diffundit generando et spirando, quam in eco qui spirando tantum: et nulla vel minima in eo qui nec generando, nec spirando, sed per gratie effectum tantum se diffundit. Et ex hoc videtur sequi, quod major sit bonitas in Patre, minor in Filio, et minima in Spiritu sancto. Videtur ergo, quod in bonitate non sint equales. Ulterius queritur, Si quelibet una wequalis est quibuslibet duabus, et tribus: hoc enim videtur

41

1. Per hoc quod dicit Magister in primo Sententiarum, distinct. XIX, sic "Sciendum igitur est, quod Pater non est major Filio, nec Pater vel Filius major Spiritu sancto, nec majus aliquid sunt duz persone simul quam una, nec tres simul majus aliquid quam due: nec major est essentia in tribus quam in duabus, nec in duabus quam in una, quia tota est in singulis."

42

2. Adhuc, Augustinus in libro VII de Trinitate: "Non solum Pater non est major quam Filius, sed nec Pater et Filius simul majus aliquid sunt quam Spiritus sanctus, aut quelibet persona minus aliquid est quam ipsa trinitas '."

43

Ty contrarium tamen hujus videtur esse, quod

44

1. In omni genere pars minor est toto. Quaelibet autem persona pars est trinitalis, sicut unum est pars duorum, et duo pars trium. Videtur -ergo, quod una persona non possit equalis tribus esse.

45

2. Adhuc, Si tres personas equalis potentiae ponamus, tamen si duas equales potentias conjungamus, ille superabunt tertiam in dimidio potentiae conjuncte. Duplum enim superat dimidium. Ergo quamvis tres persone sint equalis potentiae duarum personarum, tamen potentie conjuncte superabunt tertiam: et sic videtur, quod non est equalitas unius ad duas, nec unius ad tres, nec trium ad duas.

46

Uxrentus queritur de quodam corollario quod Magister concludit de equalitate personarum in libro primo Sententiarum, distinct. XIX, dicens, quod "tanta est equalitas trium personarum atque indifferens magnitudo, quod cum dicimus tres personas unam esse essentiam vel substantiam, neque ut genus de speciebus, neque ut speciem de individuis predicamus." Et hoc ostenditur una ratione ab Augustino in libro VII de Trinitate , que est hec: Genus secundum esse multiplicatur in speciebus: et genus et species secundum esse multiplicantur in individuis: dicimus enim hominem et equum non animal, sed animalia, Petrum et Paulum non hominem esse, sed homines. Essentia autem divina aut substantia una et eadem non multiplicata secundum esse est in tribus personis. Ergo nec praedicatur de eis ut genus de speciebus, nec ut species de individuis.

47

Ulterius concludit Magister in eadem distinctione aliud corollarium, quod tanta est equalitas trium personarum, quod essentia de ipsis non ut materia de ipsis predicatur: ista utens ratione quam ponit Augustinus in libro VII de Trinitate . Quia in omnibus materiatis sic est, quod in duobus materiatis plus est de materia quam sit in uno: et sic unum secundum materiam inequale est duobus. Sed in personis divinis equalis est essentia in duabus et in una. Ergo essentia de personis non ut materia predicatur.

48

Uvrerws concludit adhuc alterum, scilicet quod tanta est equalitas, quod essentia non predicatur de personis ut una natura: vocans unam naturam unam proprietatem naturalem unius modi numerum consequentem, sicut una sanitas, vel una contemperatio corpora similis complexionis consequens. Ad quod probandum nititur eadem ratione: quia scilicet de talibus plus est in duobus quam in uno.

49

Queritur ergo.de omnibus his, et’ qualiter ista ab equalitate causentur ?

50

Solutio. Catholica fides est, quod et singule singulis, et singule duabus, et singule tribus sunt equales. Et hujus ratio est, quia unitas essentiae et identititas in omnibus essentialibus que non major est in una quam in alia, nec major est in una quam in duabus, nec major in una vel duabus quam in tribus, causa est equalitatis. Ex quo de necessitate sequitur, quod equales sunt sincule singulis, et singule duabus, et singule tribus, et due tribus, et e converso,

51

Ad primum ergo dicendum est, quod cum Filius dicit: Pater major me est , majoritas illa non dicit aliquem excessum in essentialibus, sed auctoritatem originis tantum: secundum ordinem nature, quo alter non major vel prior est altero, sed quo alter tantum est ex altero:et ideo non dicit quid in quo alter alterum excedat, sed ad aliquid, hoc est, quo alter ad alterum se habeat secundum originem. Propter quod dicit Hilarius, quod non sequitur, Pater est major Filio: ergo Filius est minor Patre. Sed si est Filius, sequitur quod sit equalis, cum per generationem eamdem naturam non diminutam vel demutatam acciplat.

52

Ad aliud dicendum, quod principalitas auctoritatis duplex est, scilicet ex additione potestatis, sicut principalitas potestatis est in rege, et subauctoritas in duce, et hac attestatur potestati. Et. est principalitas auctoritatis ex relatione originis, non potestatis, sed potentis: sicut dicimus in patre rege principalitatem esse auctoritatis, in filio autem subauctoritatem: eo quod habet hance a patre: cum tamen per omnia equalis sit’ potestas et patris et filli, nec in aliquo diminuta. Unde talis auctoritas in nullo attestatur potestati, sed origini tantum. Tales enim relationes, ut dicit Boetius, nihil addunt, nihil minuunt, nihil mutant in eo in quo sunt: et ideo inequalitatem inducere non possunt.

53

Ad aliud dicendum, quod in scientia verum est quod inducitur: quia cum scientia dicatur respectu scibilis, si scientia; Patris extenderet se ad aliquid ad quod non extenderet se scientia Filii, oporteret quod aliquod scibile esset in Patre quod non esset fin Filio. Scibile autem in sciente in creatis est per modum qualitatis: et cum in Deo non sit qualitas, nec accidens: sed quidquid in creaturis dicitur secundum qualitatem, in Deo dicitur per essentiam: ex hoc relinquitur, quod aliquid essentiale esset in Patre quod non esset in Filio: et per consequens esset inter Patrem et Filium quedam inequalitas. Potentia autem generandi non est talis: generatio enim processum dicit geniti fa generante secundum originem, et non dicit quid vel quale, sed tantum modumhabendi unius ad alterum secundum originem. Unde in prehabitis diximus, quod cum dicitur potentia generandi, duplex est locutio. Si enim generandi sit gerundivum verbi personalis activi: tunc potentia generandi potentia est relata et conjuncta ad actum generationis, et est de predicamento relationis, et non de predicamento substantie: et hoc modo potentia. generandi estfin Patre, et non in Filio. Sed hoc non causat aliquam inequalitatem: sicut inequalitatem non causat, quod aliqua est relatio in Patre que non est in Filio. Si autem potentia generandi a verbo impersonali trahatur, ut sit sensus,!potentia qua generetur, vel fiat generatio: tunc dicit essentiam. Sed tunc eadem potentia est in Patre et in Filio: int Patre utgeneret, in Filio ut generetur. Et hec est causa xqualitatis: quia omne quod perfecte generatur et univoce in omnibus essentialibus, generatur ad equalitatem generantis.

54

Ad aliud dicendum est, quod in causis creatis secus est quam in ordine nature personarum. In ordine enim causarum secundum gradus omnes descensus est et minoratio essentiae, quam consequitur restrictio potentie, propter quam causa primaria majoris est influentia quam secundaria. In ordine autem nature in personis divinis quo alter est ex altero, equalis manet essentia et eadem, et esse idem, et nosse et posse idem: et ideo ex tali ordine nature nulla causatur inequalitas.

55

Ad id quod ulterius queritur de Spiritu sancto, dicendum quod Spiritus sanctus per omnia equalis est Patri et Filio.

56

Ad id quod objicitur de potentia producendi, eodem modo respondendum est sicut dictum est de potentia generandi. Si enim potentia producendi a gerundivo secundum quod est verbi personalis activi sumatur, tunc est ad aliquid: et tunc non sequitur, nisi quod aliqua relatio est in Patre et Filio que non est in Spiritu sancto: et hoc non causat inequalitatem. Si autem sumatur a verbo impersonali: tunc sensus est, quod potentia qua producatur aliquis, vel qua fiat productio alicujus ex aliquo: et tunc eadem potentia est in Patre que est in Spiritu sancto ut producatur: sed in Patre et Filio ut producant, in Spiritu sancto ut producatur. Et cum nihil sit in Deo nisi secundum rationem summe perfectionis, productus ex producentibus non procedit nisi in identitate essentialium, et per consequens in equalitate et similitudine.

57

Ad aliud dicendum, quod illa boni descriptio secundunr Dionysium etiam de personis tenet. Dicit enim, quod bonum Patris non sinit eum sine germine esse, sed facit producere Filium et Spiritum sanctum, tamquam divina lumina et divinos flores: sed tamen non est magis diffusivum. Unde cum Pater diffundat se, generando Filium, et spirando Spi ritum sanctum: et Filius diffundat se, spirando Spiritum sanctum: et-Spiritus sanctus non diffundat se, nisi in donis: sequitur quidem, quod diversis modis diffundant se: et ex hoc causatur diversa relatio originis. Et cum diffusum penitus sit idem, et penitus idem, ut dicit Richardus, sibi inequale esse non potest, sequitur quod equalis bonitas sit in Patre et Filio et Spiritu sancto.,

58

Ad aliud dicendum, quod illud quod Magister dicit, et ad sequens quod dicit Augustinus, similiter concedendum est: quia haec Catholica fides est.

59

Ad id quod objicitur in contrarium, dicendum est, quod nulla persona pars trinitatis est, propter rationem que in antehabitis posita est: quia scilicet omnis pars imperfecta est ad totum, et dicitur ad compartem cum gua totum con stituit: et hoc non convenit summe perfectioni.

60

Et quod objicitur, quod unum est pars duorum, et duo pars trium, dicitur quod hoc verum est in his in quibus summa ternarii aggregatur ex duobus que simpliciter plura sunt, et uno quod ex se simpliciter indivisum est et ab aliis divisum ultima et perfecta separatione que est secundum esse et id quod est et secundum situm et essentie divisionem. Et sic non est in trinitate, in qua idem et indivisum est quod supponitur in uno, et quod supponitur in duobus, et quod supponitur in tribus: et nullo modo multiplicatum. Et ideo in illis unum non est pars duorum, nec unum et duo pars trium.

61

Ad aliud dicendum, quod hoc est verum in his in quibus divisum est esse et posse: in his enim una quantitas virtutis vel molis causa est equalitatis: et sic non est in trinitate. In personis enim unum et indifferens esse et posse causa est equalitatis, quod simplum est in duobus sicut in uno, et in tribus sicut in duobus. Et ideo sicut in uno non diminuitur a duobus, ita in duobus non augetur super unum, et in tribus nihil augetur super duos.

62

Ad id quod ulterius queritur, concedendum est, ut probat Augustinus, quod tanta est equalitas, quod essentia nec ut genus, nec ut species, nec ut universale aliquod predicatur de personis. Et licet Augustinus sufficientem causam de hoc assignaverit, tamen multe sunt, guarum tres sufficiunt ad prasens.

63

Una et potissima est, quia omne universale secundum esse dividitur in particularibus suis sive subjectis, et essentiam numeratam habet in eis et multiplicatam: essentia autem divina nec secundum esse, necsecundum essentiam dividitur vel numeratur vel multiplicatur in personis.

64

Secunda ratio est, quod universale et particulare non sunt nisi in quibus differunt quo est et quod est. Universale enim est ex parte ejus quod quo est: particulare autem ex parte ejus quod quod est. In Deo autem idem est esse sive quo est et quod est, sicut etiam Philosophi probaverunt. Unde in Deo nihil potest predicari per modum universalis et particularis, propter indifferentiam summe simplicitatis.

65

Tertia ratio est, quod universale est de multis et in multis, sicut dicit Aristoteles in primo Postertorum. Et cum dicitur de multis, non intelligitur tantum inherentia per prapositionem, sed notatur etiam partitiva constructio, scilicet quia est aliquid de eis, et non totum. Genus enim non est totum esse speciel: species enim addit super genus. Nec species est totum esse individui: individuum enim materiam et accidentia addit super speciem. Nec differentia est totum esse speciei, nec proprium totum esse speciei, nec accidens ejus est totum esse de quo predicatur ut de subjecto. In divinis autem omne quod est, totum esse est de quo predicatur ut de subjecto, et nihil predicatur ut pars esse. Unde quamvis dicat Hilarius, quod "Filius habet ejus- dem generis naturam cum Patre," constat quod genus aliter accipit,quam prout est universale: accipit enim genus pro proprietate qua natura distinguitur ah allis naturis, sicut dicimus naturam divinam esse alterius generis quam humanam. Et hoc modo loquitur etiam Duamascenus, qui dicit, quod "natura divina communis est re, et non ratione sola Spowesiewy personarum, et persone sunt sicut particularia sive singularia, non quod proprie singularia sunt: quia particularia particulant naturam communem: quod non convenit personis divinis: singula enim persone possident totum." Particularia etiam proprie divisa sunt per materiam et per individuantia: in Deo autem nec materia, nec accidens est. Sed secundum modum loquendi dicuntur particularia: quia suis proprietatibus personalibus sunt discrete el ab invicem distinct in esse personali: his enim singularis existentia modum accipiunt sub natura divina intelligibili, cujus sunt supposita sive hypostases.

66

Ad id quod ulterius objicitur, quod non predicatur ut materia, toncedendum est, et bona est ratio Augustini: quia in diversis per materiam impossibile est, quod id quod de materia in uno est, sit idem et eodem tempore in alio: et impossibile est, quod tantum de materia sil in uno, quantum in duobus simul. Sicut Augustinus dat exemplum de auro, de quo plus est in duabus statuis aureis, quam in una. Essentia autem divina eadem est in una et in alia persona: et eadem est equalis in una et in duabus et in tribus: et ideo ut materia predicari non potest.

67

Av 1p quod ulterius queritur, dicendum, quod verum est, quod natura divina non predicatur ut una natura, sive una proprietas naturalis, divisas secundum esse duas naturas vel plures, que tamen unum sunt specie vel genere, con sequens: quia ille nature dividuntur secundum esse et essentiam, divisis eis quorum nature sunt. Essentia autem divina nullo modo dividitur prout est in una persona et in alia, et prout est in una et in duabus et tribus: et ideo ut talis natura predicari non potest.

68

Ex his relingquitur, quod in divinis proprie propositio formari non potest. In omni enim propositione aliquid est subjectum, et aliquid predicatum, et aliquid compositio, quod notat pradicatum inesse subjecto. De essentia autem divina dicit Boetius in libro de 7rinitate, quod subjectum esse non potest: quia ut dicit idem in libro de Hebdomadibus, subjectum sive id quod est, habere aliquid potest preter id quod ipsum est: esse vero nihil habet admixtum. Unde cum natura divina sit in fine simplicitatis, nihil habere potest preter id quod ipsa est: sed ipsa est quidquid habet: et ideo subjectum esse non potest. Nec predicatum esse potest: eo quod nulli insit. Id enim quod inest, et id cui inest, essentialiter non possunt esse idem.

69

Preterea,Nulla compositio est in divina natura, cum sit in fine simplicitatis. Et ita proprie loquendo non potest fieri propositio in divinis. Propter necessitatem tamen loquendi de divinis potius balbutiendo quam proprie loquendo oportet proferre quod fide tenemus, sicut dicitur, ad Romanos, x, 10: Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Propter necessitatem loquendi modo nostro formamus aliquid simile propositioni: et in his idem subjicitur et predicatur sub alio modo significandi: et nota compositionis que interponitur, non est nota inherentie, sed identitatis. Quamvis enim essentia de persona predicetur in quid et sine conversione, tamen non predicatur ut universale et ut inherens, sed ut commune re et idem, ut dicit Damascenus.

PrevBack to TopNext