Text List

Praeambulum

Praeambulum

TRACTATUS XII. DE APPROPRIATIS.

Consequens intellectus est ut post propria de quibus jam habitum est, tractetur de appropriatis, de quibus Magister tractatin primo libro Sententiarum, distinct. XXXI.

De quibus queerendum est primo de assignatione Hilarii que est hec: "AEternitas est in Patre, species in imagine, usus in munere."

Secundo, De appropriatione Augustini quee est, quod unitas est in Patre, zequalitas in Filio, in Spiritu sancto autem unitatis equalitatisque concordia sive connexio.

Tertio, Tractandum est quod Magister tractat in distinctione XXXII, scilicet quomodo Patri potentia, Filio Saprentia, Spiritui sancto voluntas sive bonitas approprietur.

Quarto, Querendum est de verbo Apostoli, ad Roman. x1, 36: Lx ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia. Ubi dicit Augustinus, quod ex ipso dicit propter Patrem, per tpsum propter Filium, in ipso propter Spiritum sanctum.

Circa primum queruntur duo. Primo, Secundum quam rationem fit appropriatio in communi ? Secundo, De appropriatis secundum Hilarium in speciali.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum