Text List

Quaestio 49

Quaestio 49

De appropriatione secundum Augustinum

QUAESTIO XLIX. De appropriatione secundum Augustinum.

Deinde, Queritur de appropriatione Augustini, que est, quod unitas est in Patre, equalitas in Filio, in Spiritu sancto autem unitatis equalitatisque concordia sive connexio. Quam ponit Magister in libro I Sententiarum, distinct. XXXI, Augustinus autem in libro I de Doctrina Christiana,

Videtur autem, quod unitas non debet appropriari Patri.

1. Si enim unitas referatur ad essentiam, vel ad personam, equaliter convenit tribus : sunt in simplicitate essentia, et tres equaliter unum sunt in simplicitate persone.Si autem referatur ad proprietatem, minus convenit Patri quam Filio et Spiritui sancto. In Patre enim tres pro- prietates sunt, in Filio due, et in Spiritu sancto una.

2, Adhuc, Augustinus in libro VI de Trinitate de Spiritu sancto dicit sic : "Sive spiritus, sive unitas amborum, sive charitas dicatur, manifestum est, quod non est alter duorum, quo uterque conjungitur’." Ex hoc videtur, quod unitas magis appropriatur Spiritui sancto, quam Patri.

3. Adhuc, Ad Ephes, u, 14, de Filio dicitur, quod ipse est pax nostra, qui fecit utraque unum. Pax autem ad concordiam et nexum reducitur. Et sic videtur, quod Filio magis approprietur concordia et nexus quam Spiritui sancto.

4, Adhuc, Unum et ens convertuntur : et sic videtur, quod unitas essentie est proprietas, et non alicujus persone.

5. Adhuc, Ubi major est indivisio, ibi major est unitas. Sed tres persone indivise sunt propter unitatem essentia. Ergo videtur, quod unitas approprietur essentie et non persone.

6. Adhuc, Aiqualitas, ut habitum est, causatur ab unitate essentie. Ergo cui attribuitur unitas, illi et equalitas. Sed Patri appropriatur unitas. Ergo et equalitas.

Uxreriws queritur de verbo Augustiniin primo libro. de Doctrina Christiana, quod inducit Magister in libro primo Sententiarum, distinct. XXXI, in cap. Illud etiam sciri oportet‘. Ubisic ait: "Et haec tria unum omnia propter Pa- trem, equalia omnia propter Filium, connexa omnia propter Spiritum san- tum." Sed propter Patrem unum est Filius, unum Spiritus sanctus : omnia etiam quecumque creata sunt, unum sunt ab unitate quam habent a Patre. Ergo a simili omnia equalia sunt equalitate quam habenta Filio, et connexa connexione quam habent a Spiritu sancto. Ergo quod Pater est equalis Filio et connexus Spiritui sancto, hoc habet a Filio et Spiritu sancto. Ergo Pater habet aliquid a Filio, et aliquid a Spiritu sancto, quod penitus absurdum est.

Solutio. Dicendum est, sicut dicit Magister in libro I Sententiarum, distinct. XXXJ, quod unitas attribuitur Patri secundum Augustinum, sicut et eternitas secundum Hilarium : propter hoc quod unitas’ secundum rationem suam accedit ad proprium Patris : unitas enim principium numeri est non de principio, sicut Pater principium pluralitatis personarum non de principio. Pater enim in ordine nature est qui de nullo, a quo Filius per generationem, et Spiritus sanctus per processionem. Et hec ratio est una et sufficiens. Posset tamen addi, quod sicut unum si sepius ducatur in seipsum, non multiplicabit essentiam, sed remanebit tantum unum : ita Pater communicando essentiam Filio per generationem, et Spiritui sancto per processionem, non multiplicabit essentiam, et. non constituit nisi unum neutraliter. Et hoc videtur velle dicere Magister in libro I Sententiarum, distinct. XXXI, in cap. Hic dict oportet3, ubi dicit, quod ea que dicuntur unum, oportet quod sint ejusdem essentie, sicut, Joan. x, 30, dicitur: Ego et Pater unum sumus. Et sic Pater et Filius et Spiritus sanctus dicuntur unum : quia sunt una essentia. Ka vero que dicuntur unus vel una, non dicuntur de pluribus, nisi addatur in quo unus. Sicut, I ad Corinth, vi, 17, dicitur : Qui adheret Domino, unus spiritus est. Unitatem ergo essentiaee Pater habet non ab alio, Filius a Patre habet eamdem, Spiritus sanctus eamdem ab utroque. Et ideo unitas secundum rationem auctoritatis attribuitur Patri : quia licet unitas principium numeri sit, principium tamen pluralitatis non est, sed potius binarius,ut in Arithmeticis dicit Pythagoras. Unde unitas ad unitatem essentie refertur : appropriatur tamen Patri propter rationem que dicta est.

Ad aliud dicendum est, quod unitas que appropriatur Spiritui sancto, non est simpliciter nec primo unitas, sed est unitas quadam, scilicet consensionis et concordi#, quam ostendit Spiritus sanctus in hoc, quod per modum amoris procedit a Patre et Filio, in quantum unius essentie existentes unum principium sunt spirandi Spiritum sanctum.

Ad aliud dicendum est, quod Filio secundum carnem attribuitur, quod est pax nostra, et quod fecit utraque unum, parietem inimicitiarum solvens. Et hoc est unum quoddam, et non simpliciter unum, quod simplicem et primam habet rationem unitatis.

Ad aliud dicendum est, quod unum et ens convertuntur secundum supposita, et non secundum rationes nominum. Ens enim habet absolutam rationem : unum autem addit rationem primi et principii : et per hanc appropriatur Patri : secundum ordinem enim nature qui est in divinis, per hoc quod Pater est non ab alio, Pater est persona ante quam nulla in ordine nature, in quo ante dicit auctoritatem, non durationem vel dignitatem : et est principium pluralitatis personarum per generationem et spirationem.

Ad aliud dicendum est, quod in veritate essentia indivisa est in tribus personis, et unitas essentie causa est indivisionis : et licet prima unitas sit in essentia, tamen propter modum significandi quem unitas addit super essentiam, nihil prohibet quin unum approprietur Patri.

Ad aliud dicendum, quod equalitas appriatur Filio duplici ratione. Una est, quia equalitas, ut prehabitum est, supponit pluralitatem. Prima autem pluralitas incipit in secundo : secunda autem in ordine nature persona est Filius: et propter hoc equalitas sibi appropriatur. Secunda ratio est, quia procedit per modum e#qualis. Omne enim quod generatur ab aliquo, univoce procedit ab ipso in equali specie nature et virtutis. Et sic procedit Filius : et ideo appropriatur ei equalitas. Talem autem rationem non habet ex ipsa ratione processus id quod procedit ab aliquo per modum amoris, vel doni. Unde quod Spiritus sanctus est equalis, non est ex ratione processiunis, si generalis sumatur ratio, sed ex hoc quod procedens accipit a Patre et Filio unde aequalis sit.

AD ID quod ulterius queritur, dicen dum sicut communiter ab antiquis dictum est, quod cum dicitur, "omnia sunt unum propter Patrem," preposition propter, auctoritatem notat principii in Patre. Pater enim a nullo habet, quod unum sit nisi a principio seipso, Filius quod unum sit habet a Patre, Spiritus sanctus quod unum sita Patre et Filio. Cum autem dicitur, quod "aqualia sunt propter Filium," prepositio propter notat habitudinem signi : quod enim Pater equalis est Filio et Filius Patri, significatur in hoc, quod Filius per generationem procedit a Patre: accipit enim per generationem omne id unde equalis est. Et quod Spiritus sanctus equalis est Patri et Filio, significatur perfecte in hoc quod procedendo ab utroque totum hoe accipit unde equalis est Patri. Et sic patet, quod non procedit objectio. Objectio enim procedit ac si haec prepositio, propter, dicat causam. Cum autem dicitur, quod "connexa sunt propter Spiritum sanctum," haec prepositio, propter dicit formam, que tamen forma procedit ab informatis, sicut est amor forma duo- rum se diligentium : et magis proprie dicitur nexus vel vinculum quo ad se invicem nectuntur: et in hoc perficitur trinitas. Quod enim procedit a Deo, Deus est, cum nihil sit in Deo per modum accidentis. Dum enim Filius a Patre procedit, Deus est, et distincta in divina natura persona : oportet quod amor procedens ab utroque Deus sit : et dum alius modus est processionis Spiritus sancti, perficitur trinitas, dum alius est qui non ab alio a quo alius, alius qui ab alio per generationem, alius qui ab aliis per spirationem amoris. Sicut enim in prehabitis probatum est, plures modi communicationis esse non possunt quam duo, scilicet nature et voluntatis. Natu-_ re modus est generatio, voluntatis autem modus amor est.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 49