Text List

Quaestio 48

Quaestio 48

De appropriatione secundum Hilarium.

QUAESTIO XLVIII. De appropriatione secundum Hilarium.

Membrum 1

Secundum quam rationem fit appropriatio in communi.

MEMBRUM I. Secundum quam rationem fit appropriatio in communi.

Ad PRIMUM ergo sic objicitur : Appropriatum ex modo compositionis et habitudine prepositionis, que accessum et recessum vicinitatis consignificat, dicit accessum ad proprium. Appropriatum ergo est, quod ratione sui nominis vicinam habet rationem cum proprio. Sicut verbum cum non sit nisi angelus (ut dicit Damascenus) intelligentix, et verbum sit proprium Filio, intelligentia et sapientia ex quibus formatur verbum, accedunt per rationem suam ad verbum : et ideo appropriantur Filio. Genita enim a mente notitia, sive sapientia, vel intelligentia verbum est. Propter quod rationes suas habet juxta verbum. Eodem modo est de Patre cui attribuitur potentia. Pater enim non sonat aliquid nisi quod potenti est secundum propriam Patris rationem : Filius autem secundum Filii rationem propriam, licet non sonet impotentiam, tamen ipso nomine non totum quod dicit, potentie est. Nec Spiritus sanctus totum quod dicit ipso nomine, designat potentiam. Propter quod Patri potentia appropriatur, non Filio, nec Spiritui sancto. Voluntas autem sive bonitas appropriatur Spiritui sancto : eo quod Spiritus sanctus procedit per modum amoris et doni: eo quod amor primum bonum est quod in communicationem et dona diffundit affectum. Et hoc modo appropriatio fit prima, que est ex hoc, quod significationes appropriatorum secundum modum significandi vicine sunt rationibus et significationibus propriorum. Et hoc quidem concedendum est. Gum autem Deus sit causa efficiens, formalis, et finalis, secundum quod in tractatu de bono dictum est, quod bonum est quod a bono est, plantatum in bono, et ad bonum, ex adjunctis fit aliquando appropriatio ex habitudinibus prepositionum. Et quia hec praepositio, ex, non notat nisi originem cause, quando materialis non est, propter hoc cum dicitur, ex ipso, intelligitur Pater, in quo non designatur nisi origo et non originatum, ut per pronomen notetur discretio personalis, per adjunctam prepositionem trahatur ad Patrem, et sic per adjunctum fit appropriatio. Prepositio autem per, modum cause medie denotat, et quasi cause regitive in opere, sicut dicimus, quod statuarius facit statuam per artem statuariam. Et ideo cum Filius ars sit Patris, per quam omnia facit sicut per virtutem et sapientiam, cum dicitur per ipsum, discretio personalis que notatur in pronomine ex adjuncta prepositione, trahitur ad standum pro Filio, in cujus forma fit et plantatur omne quod fit: et ideo per ipsum sicut per primam formam fieri dicitur. Eodem modo haec prapositio, in, constructionem et continentiam notat : et quia omnia conservantur et continentur bono, quod Spiritui sancto appropriatum est, ideo cum dicitur, in ipso, discretio personalis que in pronomine est, ex adjuncta prepositione trahitur ad standum pro Spiritu sancto : ut

ex eodem pronomine quod substantiam significat, intelligatur consubstantialitas,

Sed contra, ex trina iteratione personarum trinitas, ex transitione prepositionum et modo significandi intelligatur uniuscujusque persone proprietas.

Et hoc etiam concedendum est : haec est enim vera traditio cognoscendi appropriata.

Sunt tamen qui objiciunt in contrarium dicentes, quod communium et appropriatorum rationes sunt opposite. Opposita autem in eodem esse non possunt. Essentialia autem omnia sunt communia tribus personis indifferenter convenientia. Videtur ergo, quod essentialium nihil sit appropriatum. Sed quecumque dicuntur ab Hilario et ab Augustino, appropriata sunt essentialia. Ergo nihil horum debet esse appropriatum.

Adhuc, In appropriato — intelligitur proprium : sed quod intelligitur in alieno, cogit nomen ad standum pro illo : ergo appropriatum stat pro proprio : sed quod stat pro proprio, non potest, esse commune vel essentiale : ergo appropiatum essentiale esse non potest.

Responsio. Dicendum est, quod prima doctrina appropriatorum vera est.

Distinguendum tamen est, quod in divinis nominibus quedam sunt propria, quedam appropriata, et quedam appropriabilia. #

Propria sunt, que ex incommunicibili proprietate personali quam signilicant, vel incommunicabili proprietate persone sunt imposita, ut ingenitus, innascibilis, Pater, Filius, et Spiritus sanctus.

Appropriata sunt que ex modo relativi quod designant, proprio de necessitate conjuncta sunt : ut imago et verbum appropriata sunt Filio : quia eadem relalione qua dicitur Filius, dicitur verbum et imago, ut dicit Augustinus. Et hoc modo principium non de principio appropriatum est Patri, et principium de principio Filio, principium autein de utroque principio appropriatum est Spiritui sancto, Eadem enim relatione qua Pater est ingenitus et Pater, dicitur principium non de principio : et. eadem relatione gua Filius est a Patre, dicitur principium de principio : et eadem relatione qua Spiritus sanctus procedit de utroque ut Deus plenus, dicitur principium de principio utroque.

Appropriabilia autem sunt, que quidem significant essentiam, nec sunt propria, sed communia, sed ex modo significandi eadem possunt supponere pro persona. Et quis sit ille modus, satis determinatum est in tractatu de generatione Filii, in illo articulo ubi queritur, Ex quo fit generatio? Modus enim ille significandi sumitur aliquando, quod significat essentiam ut in habente, sicut Deus. Aliquando quod significat eam ad actum, ut sapientia et virtus. Actus enim, ut dicit Aristoteles, particularium sunt.

Et hoc solo modo queritur hic de appropriatis, que scilicet essentialia sunt secundum significationem : ex modo tamen significandi quo accedunt ad aliquam personarum, supponunt pro persona illa ad quam inclinantur ex modo significandi.

Membrum 2

De appropriatis secundum Hilarium in speciali.

MEMBRUM II. De appropriatis secundum Hilarium in speciali.

Secundo, Queritur de appropriatis secundum Hilarium in speciali, qui dicit eternitatem esse in Patre, speciem in imagine, usum in munere. Que verba tractans Augustinus in libro VI de 7rinitate, magne difficultatis dicit esse *.

Videtur enim eternitas non appropriari Patri :

4. Aeternitas enim equaliler attribuitur Patri et Filio et Spiritui sancto. Unde in symbolo Athanasii dicitur: "Aiternus Pater, eternus Filius, eternus Spiritus sanctus." Et sic @ternitas non videtur esse appropriata Patri.

2. Adhuc, In libro 1 Sententiarum, distinct. VIII, dicitur, quod "eternitas est proprietas divine essentie." Quod autem proprietas est divine essentia, non est appropriabile persone. AMternitas ergo non est appropriabilis Patri.

3. Adhuc, Quare dicitur species esse in imagine? Si enim species est ad expressam similitudinem, cum expressa similitudo sit in Spiritu sancto sicut in Filio, videtur quod Spiritus sanctus sit species Patris sicut et Filius.

4. Adhuc, Objicitur de verbo Augustini quod dicit assignans rationem : "Imago si perfecte implet illud cujus est imago, ipsa coequatur ei, non illud imagini sue". Ex hoc enim videtur, quod Filius sit coequalis Patri, et non Pater Filio, quod falsum est.

5. Adhuc, Objicitur de hoc quod dicit Augustinus explanans predicta verba, sicut Magister dicit in libro I Sententiarum, distinct. XXXI, cap. Et quia non mediocris, assignans rationem quare Filio attribuit speciem : "Credo propter pulchritudinem, ubi tanta est congruentia, et prima equalitas, et prima similitudo." Et cum primum dicatur respectu secundi, videltur quod in Spiritu sancto sit secunda xqualitas et secunda similitudo, quod falsum est.

6. Adhuc queritur, Quare usus attribuitur Spipitui sancto? Usus enim ad actum refertur. Una autem est substantia, et una virtus, et una operatio trinttatis. Et ideo non videtur plus appropriari Spiritui sancto, quam Patri et Filio.

Solutio. Hec, ut dictum est, nomina essentialia sunt, ex modo significandi inclinationem habentia ad personam hanc vel illam : et ideo cum eternitas mensura sit immutabilium carentium principio et fine, et sic principium evi et temporis,est quidem nomen essentiale, et sic convenit tribus: ex modo tamen significandi accidit ad rationem Patris, qui est principium non de principio, quod non convenit Filio vel Spiritui sancto, et sic appropriatur Patri.

Species vero attribuitur Filio, qui est imago Patris : cujus ratio supra assignata est in questione de imagine, in tractatu de generatione Filit. Omne enim quod generatur, si perfecte et univoce generatur, ad speciem generantis et similitudinem in specie. Praterea, species principium cognitionis est : Filius autem procedit a Patre ut notitia sive cognitio a mente ;: et sic ilerum inclinationem ponit ad Filium, et non ad Patrem vel Spiritum sanctum.

Quare vero usus sit in munere, sive in dono, ratio est : quia sicut dicit Aus gustiuus in libro I de Doctrina Christiana, "Frui est cum gaudio uti," Uti autem non est cum gaudio, nisi in amore, concordia, delectatione : et hac omnia attribuuntur Spiritui sancto, qui procedit ut amor et nexus et delectatio Patris et Filii.

Et per hoc patet solutio fere ad totum, , preter id quod dicitur, In Filio est prima similitudo. Dicendum enim, quod primum non dicitur ibi respectu secundi : sed primum dicitur ibi principale sive maxime conveniens. Convenit enim Filius cum Pa tre in aliquo in quo Spiritus sanctus non convenit, in hoc scilicet, quod alia porsona procedit 4 Filio sicut a Patre: propter quod ¢mago dicitur. Et imago quidem passive coequatur illi cujus csl imago : quia per generationem ad equalitatem ejus deducitur. Non illud cujus est imago, passive coequatur imagini sue : quia ad equalitatem ejus passive non deducitur, licet per seipsum equale sit. Et ideo non sequitur, Pater non coequatur Filio : ergo non est equalis.

PrevBack to TopNext