Text List

Praeambulum

Praeambulum

TRACTATUS I. DE SCIENTIA THEOLOGIA.

Cupientes igitur petitionibus fratrum satisfacere et multorum aliorum nos quasi ad hoc compellentium, de hac scientia et scibilibus ejus inquiremus.

Et quia dicit Philosophus, quod solvere non potest qui nescit nodum, de quolibet nodum questionis preemittemus, et singulis solutiones congruas, prout Deus dederit, annotabimus.

Queremus autem de ipsa scientia sex, scilicet an est ? Secundo, Quid est ? Tertio, De quo sit ut de subjecto ? Quarto, Qualiter ab aliis scientiis separata est ? Quinto, Quis proprius modus ejus est ? Et sexto, Ad quid est sicut ad finem ?

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum