Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

An theologia sit scientia?

QUAESTIO I. An theologia sit scientia?

Primo ergo queritur, An theologia rit scientia ?

Et sex modis arguitur, quod non sit scientia.

1. Primus accipitur ex eo de quo est. Est enim de gestis singularibus Dei et sanctorum Veteris et Novi Testamenti, que gesta historialiter describuntur. De quibus dicit Augustinus in libro LXXXIT Questionum, quod "historie rerum semper creduntur, et numquam intelliguntur *." Sed de his que numquam intelliguntur, non potest esse scientia: omnis enim scientia ex intelli gibilibus accipitur, ut docet Aristoteles in I Posteriorum: de intelligibilibus autem meliorem habemus acceptionem quam sit scientia. Cum igitur ea ex quibus accipitur theologia non sint intelligibilia, videtur quod theologia non sit scientia.

Hoc confirmatur per hoc, quod omnis scientia ex universalibus est: gesta autem historica particularia sunt per hic et nunc determinata, ut Philosophus in I Metaphysice dicit, quod ex multis particularibus similiter acceptis experientia fit, hoc est, experimentalis cognitio. Et ibidem post pauca dicit : "Universale artis et scientiz# principium est."

2. Secundo, Objicitur ex consideratione ejus de quo est. Est enim de trinitate personarum in una natura, et diversitate naturarum in una persona Christi, et effectibus istorum. Cum enim intellectus noster possibiliter sit, non potest accipere scientiam, nisi per propositiones primas, quas habet apud se, eta nullo accipit Doctore, quibus tamquam instrumentis de potentia ducitur ad actum, et contrarium illis nihil accipit, sicut est de quolibet affirmatio vel negatio vera, et quod nomina et voces non significant infinita, et hujusmodi que ponit Aristoteles in IV prime philosophiae. Inter has autem est, quod una natura simplex per esse numeratur in diversis hypostasibus, et quod diversarum naturarum substantia et potentia et proprietate dilferentium, diverse sunt hypostases, et quod non est idem corruptibile et incorruptibile, sicut et probat Aristoteles in Ide Celo et Mundo. Si enim potentia semper essendi in eodem subjecto sit cum potentia corrumpendi, sequitur quod idem subjectum erit, et non erit aliquando, quod est impossibile. Ista ergo principia que intellectus apud se habet, non permittunt quod scientia generatur in ipso vel de fide Trinitatis et unitatis, vel de fide incarnationis et passionis, vel de fide resurrectionis et ascensionis : que potis— sima sunt in scientia theologie. Ergo videtur, quod scientia theologica non sit scientia.

3. Tertio, Arguitur ex hoc, quod tres sunt acceptionis partes, ut dicit Philosophus. Ex probabilibus enim est opinio. Ex credibilibus fides, et hac etiam innata rationibus ex probabilibus nascitur. Ex intelligibilibus autem generatur scientia, Cum ergo sacra Scriptura ex credibilibus sit, videtur quod non sit scientia de theologicis, sed fides. Unde Augustinus in libro XIV de Trinitate: "Non quidquid sciri ab hominibus potest in rebus humanis huic scientiae tribuo, ubi plurimum supervacuae vanitatis et noxiae curiositatis est, sed illud tantummodo quo fides saluberrima, quae ad veram beatitudinem ducit, gignitur, nutritur, defenditur, roboratur". Videtur ergo, quod de theologicis sit fides et non scientia.

4. Quarto: quia dicit Richardus de sancto Victore quod "fides est supra opmionem, et infra scientiam veritatis." Videtur ergo, quod de credibilibus non sit scientia, sed aliquid infra scientiam.

3. Quinto: quia si scientia est, evacuat meritum fidei. Dicit enim Gregorius in homilia sua paschali, quod "fides non habet meritum, cui humana ratio prebet experimentum." Et cum omnis scientia que est in nobis, ex humana ratione sit, videtur quod doctrina fidei non sit scientia.

6. Sexto, Arguitur ex hoc quod dicit Boetius, et Ptolemezus in Almagesto, in principio, quod "quedam propter nimiam suam perfectionem perfecto intellectu intelligibilia non sunt, ut Deus, et substantia separate." Sed de quibus non est perfectus intellectus, non generatur perfecta scientia. Et hoc confirmat Dionysius in libro de Divinis nominibus, dicens, quod "cum ad divina venimus, perfectam invenimus trrationabilita tem." Et hoc est etiam quod dicit Philosophus in libro de Causis, quod "prima causa est super omne nomen, et super omnem rationem, et numquam sufficiunt lingue ad narrationem = ejus, propter excellentiam esse ejus." lad Timoth. vi, 16: Lucem inhabitat inaccesstbilem.

Contra hoc est, quod 1. Illud quod scitur ex primo, verius scitur quam id quod scitur ex aliquo secundorum : sed quod scitur per inspirationem, scitur ex primo: ergo verius scitur quam aliqua alia causa.

2. Adhuc, Quod scitur ex immobilibus et immobilissimis, verius scitur quam quod scitur ex mobilibus vel minus immobilibus: quod autem per revelationem scitur, ex immobilissimis scitur: ergo illa verissime scientia est.

Solutio. Ad hoc dicendum, quod theologia verissima scientia est, et quod plus est, sapientia: eo quod per altissimas causas est, quas difficile est homini scire : talia enim cognoscentem Philosophus dicit esse sapientem in primo prime philosophiz: et talem scientiam vocat sapientiam.

Ad primum ergo dicendum, quod scientia theologie de particularibus est, non quia sit in particularibus particulariter consideratis, sed quia scientia est secundum pietatem, ut dicitur,ad Titum, 1, 1 2, ct informans ad fidem meritorum et operum. Talis autem scientie perfectio ultima in operibus particularibus particulariter operantibus est.

Adhuc autem: quia talis scientia magis creditur eis qui talia amant opera et faciunt, quam propter persuasionem, ut dicit Philosophus in libro IX Ethicorum.

Adhuc arguitur : quia in particularibus proposita, plures quisecundum sensum judicant, instruit et informat ad pie- tatem : ideo in libris suis in particularibus proponitur. Unde Hieronymus in suo Prowmio galeato: "Nolo ut offendaris in Scripturis sanctis simplicitate et quasi vilitate verborum, que vel vitio interpretum, vel de industria sic prolata sunt, ut rusticam concionem facilius instruerent, et in una eademque_ sententia aliter doctus, aliter sentiret indoctus *." Singulare enim potentia universale est aliquando : quia sicut in uno similiter se habet in omnibus aliis. Propter quod sequitur, si anima Petri est immortalis: ergo anima omnis hominis. Et similiter, si fides, spes et charitas in Abraham accepta est, in omnibus hominibus accepta erit. Et si revelatum a Spiritu veritatis in uno verum est, in omnibus verum erit. Propter quod particularia sacre Scriplure potentia universalia sunt, ut ex ipsis sicut ex universalibus arguatur. Si enim semel interpositio terre, recto diametro semel faciat eclipsim, sequitur quod semper facit. Sic igitur et hac de causa theologia in particularibus proponitur, cum tamen verissime scientia sit universalis.

Quod autem quidam hic distinguunt, quod quatuor modis dicitur universale. Preedicatione scilicet, quod de pluribus potentia vel actu vel utroque modo pradicatur, ut homo, domus heptangula, que forte numquam fuit, sed tamen esse potuit, ut dicit Avicenna. Et sol qui universale est, quamvis non nisi de uno actu predicatur. Secundo modo universale est, ut dicunt, quod exemplariter ad multa refertur, ut sigillum, et actus exemplaris Sanctorum. Tertio modo universale est significando ad multa relatum, ut mors Abel ad mortem Christi in se et in omnibus martyribus suis. Propter quod dicitur, Apocal. xm, 8: Agnus gut occisus est ab origine mundi. Quarto modo dicunt universale esse causando ad multa relatum, sicut prima causa universalis dicitur esse. Hac quidem bene dicta sunt, quamvis ad propositum nihil: quia scientia non est de universalibus exemplificando, vel significando, vel causando, sed predicando tantum.

Et quod dicit Augustinus, quod talia "semper creduntur, et numquam intelliguntur," intelligitur de gestis humanis, in quibus non*sicut in uno, sic in omnibus aliis est.

Ad id quod secundo objicitur, dicendum quod noster intellectus perficitur luminibus et elevatur: et ex lumine quidem connaturali non elevatur ad scientiam Trinitatis et incarnationis et resurrectionis. Ex Jumine autem fluente a superiori natura, ad supermundana elevatur, que potentia sola divina et voluntate sunt, ut dicit Chrysostomus. Et his lumine desuper fluente assentit: et certius ea scit, quam ea que ex lumine sibi connaturali accipit.

Ad id quod tertio objicitur, dicendum quod sunt credibilia que intelligibilia esse non possunt, sicut gesta humana, que potentiam universalitatis non habent. Et haec non generant nisi opinionem, vel fidem, non secundum quod fides est virtus, sed secundum quod dicit Philosophus in IIT de Anima, opinio innata rationibus fit fides. Et sunt credibilia que per inductionem luminis superioris fiunt intelligibilia: et hac faciunt certissimam scientiam. Isaie, vu, 9, secundum translationem Septuaginta interpretum : "Nisi credideritis, non intelligetis '." Et Dionysius dicit in libro de Divinis mominibus, quod "fides est lumen locans credentes in prima veritate, et primam veritatem in ipsis immobilibus *." Et ideo sub lumine illius accipitur quod sub lumine naturali non potest accipi. Dicit enim Boetius, quod "quid- quid potest potentia inferior, potest superior, et amplius."

Ad quantum dicendum, quod Richardus vocat opinionem omne id quod humana estimatione vel ratione acceptum est : scientiam vero veritatis id solum quod in visione Dei faciem ad facie perspectum est. Et sic verum est, quod fides est media inter opinionem et scientiam veritatis. I ad Corinth. xm, 12: Videmus nunc per speculum in egnimate : tunc autem facie ad faciem. Sed secundum quod scientia est acceptio veritatis per certas rationes et immobiles de credibilibus fidei, potest esse et est vera scientia.

Ad quintum dicendum, quod si esset ex humana ratione, teneret objectum : nunc autem quia ex rationibus fidei est, non tenet.

Et quod dicitur, quod omnis nostra scientia est ex humana ratione, falsum est, nisi intelligatur humanitus non divinitus accepta.

Ad sextum jam patet solutio. Perfectissima enim lumine humani intellectus non perfecte intelliguntur, lumine autem superioris nature vere possunt intelligi et perfecte, perfectione vie, et non patrie, nisi paucis, ut Paulo in Ta: ptu hoc concessum fuit per privilegium speciale. Job, xxxv1, 25: Omnes homines vident eum: unusquisque intuetur procul, I ad Corinth. xm, 12: nunc cognosco ex parte : tunc autem cognoscam, sicut et cognitus sum.

Ex his patet, quod credibile tribus modis se habet ad intellectum, ut dicit Augustinus in libro LXXXIII Quaxstionum: "Impossibiliter, ut in gestis hominum, que semper creduntur et numquam intelliguntur. Antecedenter, ut in gestis divinis, que non intelliguntur nisi prius credantur. Consequenter, ut in rationibus disciplinabilibus, que mox ut intelliguntur, statim creduntur".

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1