Quaestio 17
Quaestio 17
Utrum demonstrabile sit Deum esse, vel sit per se notum?
Quod enim demonstrabile non sit, videtur. 1. Deum enim esse articulus est fidei : articulus autem supra omnem rationem est : quod autem demonstratur, sub ratione est : ergo Deum esse non demonstratur.
2. Adhuc, Omne quod demonstratur, perfecto intellectu comprehenditur Deum esse perfecto intellectu non comprehenditur : ergo non demonstratur. Prosario minoris : Gregorius super illud Job, x1, 7: Et usque ad perfectum Omnipotentem reperies ? dicit sic : "In futuro reperietur Omnipotens per speciem, sed non ad perfectum : quia essentia ejus a nullo plene videbitur." Et sic habetur propositum.
3. Adhuc, In demonstratione medium dicit quid et propter quid: quid autem et propter quid nec habet Deus nec habere potest : ergo nec demonstrari pot- est Deum esse. Si enim demonstraretur esse de Deo, oporteret quod medium esset definitio dicens quid et propter quid, vel esse divini et Dei, secundum duas opiniones, quarum una dicit, quod talis demonstratio sit per definitionem passionis : altera, quod sit per definitionem subjecti. Neutrum autem in Deo definihile est demonstratione dicente quid vel propter quid. Ergo Deum esse non est demonstrabile.
4. Si quis dicat, quod non est demonstrabile Deum esse demonstratione propter quid, sed demonstratione quia. Contra : Demonstratio quia non fit nisi duobus modis,: scilicet per causam remotam, vel per effectum convertibilem. Per causam autem remotam non potest demonstrari: quia talem non _ habet. Causa enim remota per coarctationem fit proxima: et si Deus vel esse Dei talem causam haberet, sequeretur quod ipse non esset causa prima, quod falsum est. Similiter per effectum non potest demon strari: nullum enim habet effectum convertibilem et essentialem. Licet enim posito effectu ponatur causa quia est, taten causa posita non de. necessitate ponitur effectus : ideo per effectum non potesL demonstrari.
Si forte aliquis dicat, quod demonalratur per signum, secundum quod Augustinus dicit, quod "per omnia opera significationis sue sparsit indicia‘." Contra: Demonstratio per signum si debeat certificare sicut vera demonstralw, oportet quod fiat per signum converibile cum causa: nullum autem tale sixuum est in effectibus Dei : ergo per tale siznum demonstrari non potest Deum pase,
In contrarium videtur esse quod dicitur, ad Roman. I, 20: "Invisibilia ipsius, acilicet Dei, per ea gue facta sunt, intellecta, conspiciuntur". Non autem conapiceretur, nisi per ea que facta sunt demonstraretur. Ergo Deum esse demonstrabile est per effectus.
Forte dicet aliquis, quod Deum esse demonstrabile non est, sed per se notum. (ueritur, An hoc sit verum?
Et videtur, quod sic. 1. Per se enim nota sunt, que insunt nobis a natura. Dicit autem Damascenus, quod "notitia existendi Deum, omnibus per naturam inserta est." Ergo per se notum est Deum esse.
2, Adhuc Dicit Boetius in libro de MUebdomadibus, quod "dignitas est per se nota quam quisque probat auditam :" yuc etiam communis anime conceptio vocatur : eo quod scitis terminis, statim acquiescitur ei. Deum autem esse ab omnibus ponitur, qui sciunt quid significat Ineus, et quid significat esse. Videtur ergo, quod per se notum sit.
3, Adhuc, In II de Ceelo et Mundo dirit Aristoteles quod "omnes conveniunt in hoc, quod Deus in ceelo est." Sed non polerant convenire in secundo nisi con venerint in primo, scilicet quod Deus est. Si enim non est, sequitur quod in ceelo non est. Et si in ceelo est, sequitur quod est. Sed hoc per se notum est, in quo omnes conveniunt. Ergo Deum esse per se notum est.
4, Adhuc, Jam habitum est, quod Deus est principiam intelligendi primum. Ergo omnes qui intelligunt, principium intelligendi primum ponunt esse tanquam per se notum : hoc autem est Deum esse: ergo Deum esse per se notum est.
In contrarium hujus est : quia si dignitas est quam quisque probat auditam, non potest aliquid contrarium concipi dignitati per se note: sed contrarium concipitur contra Deum esse in Psalmo xm,4: Dixit imsipiens in corde suo: Non est Deus. Ergo videtur, quod Deum esse non sit per se notum.
Solutio. Ad primum quesitum dicendum, quod demonstrabile esse duobus modis dicitur, scilicet large, et stricte : vel communiter, et proprie. Gommuniter demonstratur, quod quacumque ostentione ostenditur, sive sit in se, sive in alio. Et hoc modo demonstrabile est Deum esse. Unde etiam Aristoteles in multis locis Posteriorum et Topicorum nomine demonstrationis pro nomine ostensionis utitur.Et hoc modo facile demonstratur Deum esse. Stricte autem vel proprie dicitur demonstratio syllogismus per medium essentiale et convertibile concludens, sive hoc medium sit causa, sive effectus, sive alteri ilorum equivaJens ut signum convertibile. Et haec demonstratio duplex est, ostensiva scilicet, et ad impossibile. Dicimus ergo, quod demonstratione ostensiva non est demonstrabile Deum esse, sicut bene probatum est objiciendo. Sed demonstratione ad impossibile demonstrabile est TDeum esse, sicut Aristoteles in IV prime philosophiae demonstrat principia demonstrationum contra Heraclitum. Si enim detur Deum non esse, multa sequuntur impossibilia.
Ad primum ergo dicendum, quod Deum esse, non proprie loquendo est articulus, sed antecedens ad omnem articulum. Unde, ad Hebr. x1, 6: Credere oportet accedentem ad Deum quia est. Si tamen dicatur esse articulus: tunc non simpliciter erit articulus, sed hoc modo Deum esse quo fides ponit, articulus erit.
Ad aliud dicendum, quod perfecto intellectu intelligere dicitur duobus modis, scilicet perfectione comprehensionis : et sic a nullo creato intellectu Deus perfecte intelligitur. Dicitur etiam perfecte intelligi perfectione modi intelligendi : quia scilicet in seipso et non in alio medic videtur per intellectum : et sic perfecte vident beati. Et quia demonstrabile exigit priorem perfectionem que est comprehensionis, patet quod non est demonstrabile ostensive Deum esse.
Ad aliud dicendum, quod objectio illa procedit de potissima demonstratione ostensiva: sed ex hoc non sequitur, quod nullo modo demonstrabile sit.
Ad aliud dicendum, quod illa objectio procedit de necessitate de demonstratione ostensiva, sive demonstret quid, sive quia: alio tamen modo ostensibile, demonstrabile est.
Ad aliud quod objicitur de signo, dicendum quod illa objectio de necessitate procedit : quia tali signo demonstrari non potest Deum esse. Sed ex hoc non sequitur, quin quibuscumque signis alio modo ostendi potest: non ostensione demonstrationis, sed persuasionis sufficientis.
Av x9 quod objicitur in contrarium, dicendum quod invisibilia Dei per ea que facta sunt, intellecta, conspiciuntur conspectione ostensionis sufficientis, et non conspectione demonstrationis ostensive.
Av 1 quod quaritur, Utrum sit per se notum ? Dicendum, quod per se notum dicitur tribus modis. Primo quidem ex parte noscentis per se notum est, cujus notitia in noscente est per habitum extrinsecum non acquisita: et sic Deum esse per se notum est, Sed ex hoc non sequitur, quin via possit haberi per rationem ad ostendendum ipsum. Secundo dicitur per se notum ex parte noscibilis, ad quod medium non habetur quod si prius ipso per quod cognoscatur: et sic demonstratio dicitur ex per se notis. Sed non sequitur ex hoc, quin ex posteriotibus que sunt priora quoad nos, via habeatur ad ipsa cognoscenda: et sic principia dicuntur per se nota. Tertio modo per se nota dicitur propositio, que ex terminis in se positis, omnibus se manifestat quibus noti sunt termini : hoc enim per doctrinam non accipitur. Et hae duplex est. Est enim verum per se in quod conveniunt vel omnes vel sapientes. Et secundum hoc distinguit Boetius duo genera dignitatum. Unum est quod dignitas est, quam quisque probat auditam, sicut totum majus sua parte esse. Notis enim terminis propositionis, qui sunt totum et pars, quilibet stalim acquiescit. Secundum est propositio, quam ex habitudine terminorum probat quilibet sapiens, ut spiritualia sive incorporalia in loco non esse, Primo ergo modo et tertio per se notum est Deum esse, secundo autem modo non est per se notum. Dico autem tertio modo quoad sapientes, quibus notum est quid Deus significet, et quid esse, et quod Deus secundum quod Deus est, principium et fons est esse.
Ad aliud dicendum, quod in divinis non sequitur: hoc est notum secundum hoc vel illud : ergo notum est simpliciter, licet idem sit supposito et substantia. Unde non sequitur, si est notum secundum quod est principium intelligendi: ergo est notum secundum quod est Deum esse. Sed est ibi fallacia accidentis, sicut hic: tu cognoscis Coriscum : Coriscus est veniens: ergo tu cognoscis venientem. Sub alio enim modo signi ficandi significatur Deum esse et primam ciusam esse : et ideo quod cognoscitur sub uno modo, non oportet quod coghoscatur sub alio.
Ad 1 quod objicitur in contrarium, dicendum quod haec falsa est, quod nullus concipit contrarium principiorum vel dignitatum: falsigraphus enim procedit ex contrariis principiorum. Sed haec est vera, quod nullus sapiens concipit contrarium principiorum. Unde cum diceret, Psal. xim, 1: Non est Deus, premisit, insipiens. Insipiens enim est, ut dicit Aristoteles in IV Ethicorum, qui ignorat seipsum. Si enim seipsum secundum ea que ipsius sunt sciret, Deum non esse non diceret, neque cogitare posset, ut dicit Anselmus.
On this page