Quaestio 16
Quaestio 16
Utrum Deus sit nominabilis vel significabilis sermone ?
Et videtur, quod sic. 1. Quod enim contingit intelligi, conlingit significari : Deum autem, ut habitum est, contingit intelligi : ergo contingil significarl per nomen et locutionem,
2. Adhuc, Voces sunt note earum que sunt in anima passionum, ut vult Aristotele$ in lib. I Perthermenias.Ergo quidquid habet passionem in anima per quam intelligitur, contingit significari per vocem, cum omne quod intelligitur, non intelligitur nisi per passionem quam ha bet in anima : ergo omne quod intelligitur, contingit significari per nomen sive sermonem : Deus autem intelligitur : ergo nominatur.
3. Adhuc, Palam est, quod nominatur hoc nomine, Deus, et Qui est, et multis aliis nominibus. Ergo nominabilis est, Deus.
Iy contrarium est quod dicitur, 1. In libro. de Causis, propositione sexta : "Causa prima superior est narratione.: et ideo deficiunt lingue a narratione ejus, propter excellentiam esse ejus, hoc est, quia esse ejus secundum quod est, narrari non potest." Ergo videtur, quod nominari non possit.
2. Adhuc, Dionysius in libro de Divinis nominibus dicit, quod "innominabilis est Deus : et cum ad divina venitur, perfecta invenitur inenarrabilitas vel irrationabilitas'." Ergo videtur, quod nominari non possit.
3. Adhuc, Si nominaretur : tunc etiam vel diffiniretur, vel describeretur : hoc autem impossibile est : ergo videtur, quod nominari non possit.
4. Adhuc, Ambrosius : "Impossibile est mihi generationis narrare secretum : silet vox, non mea tantum, sed Angelorum etiam," Sicut autem de generatione impossibile est narrationem fieri, sic et de omnibus divinis. Ergo videtur, quod secundum nihil divinorum nominari possit.
3. Adhuc, Ad Philip. u, 9: Donavit illi nomen quod est super omne nomen. Nomen autem quod est super omne nomen, nullum est. Ergo videtur, quod divinorum nullum nomen sit.
6. Adhuc, Dionysius in libro de Divtnis nominibus : "Quomodo de divinis nominibus divinus a nobis tractabitur sermo, invocabili et innominabili supersubstantiali deitate demonstrata * ?" Quasi dicat : Cum deitas sit demonstrata inno- | minabilis et invocabilis, quomodo tractabitur de nomine ejus ?
Solutio. Secundum Dionysium in lib. de Divinis nominibus, cap. 1, Theologi et sicut innominabilem Deum laudant, et ex omni nomine. Quod enim innominabilis, probant ex illo verbo Genesis, Xxxu, 29, ubi cum Jacob Dei nomen quereret, ab Angelo sibi apparente increpatus est, cur quereret nomen Dei quod esse mirabile. Super quod dicit Dionysius : "Numquid autem non hoc est vere mirabile nomen, quod est super omne nomen, quod est innominabile, quod est collocatum syper omne nomen quod nominatur, sive sit in seculo isto, sive in futuro." Sic ergo innominabilis est.
Multorum autem nominum laudant eum, sicut quando ipstim inducunt dicentem, Exod. m, 14: Ego sum qui sum : et vita, lumen, Deus, veritas, et hujusmodi multa alia. Et qualiter nominetur ex istis, post pauca subjungit : "Ita igitur omnium cause et super omnia existenti, et innominabile convenit et omnium existentium nomina. In quantum enim est segregata substantia divina ab omnibus, excellenter eminens et infinite, innominabilis est. In quantum autem prehabet ut causa omnium bonitates, que fluunt ab ipsa, et prehabet eas, ita quod sunt in ipsa per modum cause, et non per modum effectivum : sic omnium nominibus nominatur. Et sic dicitur essentia, substantia, vita, intellectus, ratio, sensus, vegetatio, virtus, lumen, regnum, et hujusmodi, Omne enim quod habet aliquid, etiamsi per modum cause habeat, et non per modum suiipsius, quando habet illud idealiter sive formaliter, et nominari potest ex illo. Et sic omnium nominibus nominatur vel mystice vel symbolice. Sic enim ex omnibus intelligitur quoad nos: et sicut intelligitur, ita nomine significatur." Et hoc est quod dicit Philosophus in libro de Causis : "Causa prima est\ super Omnem causam, et non narratur nisi per causas secundas, que illuminantur a lumine prime cause."
Ad primum ergo dicendum, quod bene conceditur, quod illud quod intelligitur, etiam nominatur per modum quo intellixilur, Jam autem habitum est, quod de !eo non intelligitur nisi quid est infini1s; sed definite intelligitur quid non est: etideo definite non nominatur. Et cum omne nomen definite significat substanliam ejus quod nominat, quia aliter nomen et definitio non dicerent idem differens per explicitum et implicitum, patet quod simpliciter innominabilis est Deus, et nominabilis secundum aliquid.
Ad aliud eodem modo dicendum est. Voces enim significative ad placitum licet prima relatione referantur ad passiohem que est in anima, ut dicit Plato in Vimeo, et Basilius in sermone de fide divinitaiis (sermo enim est ad hoc, ut alfectus et passiones nostras nobis invicom pandamus) tamen per passiones ad res referuntur : quia passiones non sunt in anima, nisi a rebus conceptis. Et ideo quando res perfecto intellectu incognoscibilis est, sequitur quod simpliciter intominabilis est : et si nominatur, secundum aliquid suorum nominatur. Quamvis enim secundum se infinite distet a suis effectibus, et sic sit in tenebris, ut dicit Dionysius, et a nullo intellectu creato possit comprehendi vel cognosci : tamen per habitudinem causalitatis qua se lubet ad effectus, non distat in infinitum, sod attingit quemlibet eorum effectuum. Et sic est causa efficiens omnia producens, formalis omnia determinans et in apeciem ponerts, finalis omnia finiens : et ex his omnibus nominatur secundum aliquid. Materialis autem non est, nec privativa, nec materialibus nec privativis nominari potest : quia non prehabet illa xicut causa prehabet effectum. Et si aliquo tali nominetur nomine, sicut aliquando dicitur petra, vel dormiens, vel latus, symbolica erit nominatio, et sicut (dicit Dionysius) per proportiones dissimilium similitudinum exponenda est.
Ad aliud dicendum, quod talibus non nominatur nisi secundum quid : simpliciter autem non significatur quid est, sed infinite, secundum quod dicit Damascenus de hoc nomine, Qui est, quod non significat quid est, sed pelagus substantie infinitum.
Ad EA que objiciuntur in contrarium, jam patet solutio. Simpliciter enim innominabilis est Deus, secundum aliquid autem nominabilis. Et omne nomen quod nominatur, mystice vel symbolice dicitur :cum non possit in Deum transferri, nisi supereminenter et excellenter super omne quod intelligimus vel significamus, omne nomen ejus manet in admiratione infinitum, ut patet in hoc nomine, Qui est. Est enim, quia’ super omnia est, et ab ipso omnium esse est, et omnium esse in seipso prehabet excellenter et eminenter per excellentiam et eminentiam infinitam. Similiter cum dicitur Deus a Sempéw-eic, quod est video, vides, dicitur sicut omnia videns, et sicut omnia providens, et sicut omnium providentias in se habens et prehabens, et ab omnium providentiis segregatus excellenter et eminenter. Propter quod quolibet nomine significatus, in admiratione remanet suspensionis infinite. Unde merito corripuit eum qui quesivit nomen ejus definitum, dicens : Cur queris nomen meum ‘, quod est mirabile ? admiratione scilicet qua suspenditur intellectus in infinitum. Eecli. xtin, 29 : Multa dicemus, et deficiemus in verbis. Consummatio autem sermonum ipse est in omnibus. Et ibidem, ¥. 30 : Gloriantes ad guid valebimus ? Ipse enim Omnipotens super omnia opera sua. Et post pauca, y. 32: Glorificantes Dominum quantumcumque potueritis, supervalebit enim adhuc : et admirabilis magnificentia ejus.
Ad Tertiom dicendum, quod si definite nominaretur, tunc sequeretur quod infert objectio : sic autem non nominatur.
Ad pvictum Ambrosii dicendum, quod intelligit, quod nomine simpliciter dicente quid est, nominari non possunt divina, nec a nobis, nec ab Angelis.
Sic Etiam respondendum est ab se quens, quod nomen ejus proprium est super omne nomen quod nominatur vel nominari potest, sive a nobis, sive ab Angelis, sive in hoc saculo, sive in futuro : et ideo, sicut dictum est, admirabile.
On this page