Text List

Quaestio 57

Quaestio 57

Utrum de Deo dicta dicant divinam essentiam?

QUAESTIO LVI. Utrum de Deo dicta dicant divinam essentiam?

Juxta boc queritur de nominihus spectalibus, quibus nominatur Deus nominibus specierum, maxime praedicamenti qualitatis, ut justus, virtus, sapiens, et sapientia, ef hujusmodi.

1. De quibus ait Dionysius in libro de drvinis nominibus?. Vici enim : "Juslitia rursus laudatur Deus, sicut omnibus secundum dignitatem distribucns ef commensurationem eb pulchrudinem el bonam ordinationem et ornalum, et omnes distributiones et ordines sevreeans, unicuique secundum vere exislenlem justissimam deliniionem." Et ex hoc accipitur, quod loc nomen, jees/as, cum dicitur, sustus Deus, significal divinam essenliam, ef connotat retributiones secundum dignitatens.

2. Adhuc, Boetius in libro de Trinefale: "Cum dicitur Deus justus vel bonus, predicatur justitia vel bonilas quae est Det substantia."

3. Adhuc, Commune argumentuin est, quod justum et justitia tribus personis conveniunl in summa singulariler, et non pluraliter. Omne autem tale nomen signilicat divinam essentiam. Ergo justus et bonus significant divinam cssentiam.

4. Adhuc, Cum dicitur homo justus, non predicatur justitia nisi que inest homint : sed quod in crealuris pradicatur secundum inesse, in Deo preedicatur secundum esse, ut vult Boctius. Krgo cum dicitur, Deus faustus, priedicatur justilia quae est idem Deo et essentia divina. Ergo justus significal essentiam divinam.

In contrarium hujus est, 1. Quod videtur Damascenus dicere : "Jusltum et bonum et sanctum sequun tur natura, non ipsam substantiam ostendunt."

2. Adhuc, Damascenus, ibidem, "Si bonum, si justum, si sapiens, si quodcumque dixeris, non naturam Dei dicis, sed ea que sunt circa naturam."

Ulterius queritur, Siconnotat effectum in creatura cum dicitur, Deus sustus ?

Videtur, quod non: quia 1. Cum dicitur homo justus, nihil pradicatur nisi justitia que est Deus : non enim fit mutatio pradicationis nisi qualitatis in substantiam.

2. Adhuc, Si connotat effectum, cum ille effectus non sit nist in creatura que non est nisi ex tempore, videtur quod hoc nomen, jsustus, sit de his que ex tempore Deo conveniunt: et sic Deus ab zterno non esset justus.

3. Adhuc, Cum dicitur, Deus est ens, vel Deus est bonus, non connotatur aliquis effectus, licct ens et bonum dicant divinam essentiam supereffluentem super omne quod participat esse et bonum. Krgoa simili cum dicitur Deus justus, licet justus dicat divinam essentiam ut justitiam supereffluentem super omne quod participat justitiam, non propter hoc connotatur aliquis effectus.

Ulterius queritur propter hoc quod Deus est in fine simplicitatis, utrum ita dicatur justilia et bonilas sicut justus et bonus ?

Et videtur, quod sic. 1. I ad Corinth. 1, 30: "Factus est nobis sapientia a Deo, et justitia, et sanclificatio, et redemptio".

2. Adhuc, Psal. xxxix, 12: Afsericordia tua et veritas tua semper susceperunt me.

In contrarium hujus est quod dicit Prepositivus, quod quando copulativa conjunclio ponitur inter nomina significantia ut in subsistentia, exigit diversa supposila que copulet, ef si non invenit, locutio est incongrua. Sed cum dicitur, Deus est bonitas et justitia, non sunt diversa supposila, sed idem. Ergo copulativa conjunctio non invenit quod exigit locutio. Ergo est incongrua,

Solvtio. Dicendum, quod sicut dicit Augustinus, Deus propter nimiam suam perfectionem uno nomine significari non potest : unde simpliciter innominabilts est, secundum aliguid vero nominabilis, et sic nominatur nominibus omnium predicamentorum, ut prius ostensum est. Sed considerandum est in nominibus, utrum dicant quid generis in habitudine et ordine ad actum. Verbi gratia cum dicitur, Deus est, vel Deus est Deus, per hoc nomen, Deus, et per hoc verbum, est, non dicitur nisi quid generis substantiae absolute. Similiter cum dicitur, Deus magnus, non dicitur nisi quid quantitatis absolute. Cum autem dicitur, Deus est justus vel misericors, justitia vel misericordia habitus sunt perficientes potentiam ad actum determinatum. Justitia enim, ut dicit Plato, est virtus reddens unicuique quod suum est. Misericordia vero est virtus alienas miserias faciens suas in subventione miserorum. Et in talibus considerandum est, quod dicunt habitudinem ad actum determinatum in tempore, sive ad rem temporalem, ut dicunt habitudinem ad actum in communi in eternitate vel in tempore. Verbi gratia, justus et misericors sive miserator habitudinem dicunt ad actus in re temporali. Deo enim numquam redditur quod suum est in eternitate, nec subvenitur in miserendo, Cum vero dicitur, Deus est sapiens, vel Deus est bonus, licet sapientia dicat habitudinem ad actum qui est sapere, et bonum dicat habitudinem ad actum qui est se diffundere vel communicare, ut dicit Dionysius, quod bonum est communicativum sive diffusivum sui : tamen quia ab eterno se sapit Deus, et ab eterno diffundit sivecommunicat se Pater secundum deitatem per generationem Filio, et Pater et Filius per processionem Spiritui sancto, non sunt isti actus determinati ad rem temporalem. Regulariter igitur accipiendum est, quod nomina que significant quid generis, absolute non significant nisi divinam essentiam non connotando effectum cum ipsa in creatura. Illa vero nomina que notant habitudinem in re temporali, significant quidem divinam essentiam, sed ex ipso modo significandi connotant elfectum in creatura, ut justus et misericors : et ideo talia ab awterno Deo non conveniunt, nisi secundum habitum et non secundum actum. [lla vero nomina que significant in habitudine ad actum non determinatum in re temporali, etiam divinam essentiam significant, non connotando effectum in ercatura.

His habitis, facile est respondere ad objecta.

Ab prinum ergo dicendum, quod hoc procedit.

Similiter tria sequentia concedenda sunt. Quia cum dicitur, homo justus, predicatur habitus justitia > et connotatur actus qui est reddere unicuique quod suum est. Et similiter cum dicitur, Deus justus, preedicatur justilia quae est essentia Dei, et ex modo significandi connotatur effectus, qui est reddere unicuique, etc.

Ad id quod objicitur in contrarium, dicendum quod dictum Damasceni intellivitur quantum ad communem intentionem tportatam per nouen et in crealore et in creaturis : sic cnimeverum est, quod pomina sumplaa speciebus prasdicamentorum accidentis, ut quantitatis, et qualitatis, non dicunt maturam sive substantiam, sed dicunt id quod sequitur, et est in substantia : hoc tamen in Deo est substantia propler indifferentiant simplicitalis : quia ipse est quidquid habet, et nihil est in Deo per accidens, exceplo quod Pater habet Filium et non est Filius, Pater et Filius habent Spiritum sanctum et non sunt Spiritus sanclus : hwe enim relative dicuntur, et non secundum subslantiam.

Per idem patet solutio ad sequens : quia in eodem sensu dictum est.

Ad id quod ulterius objicitur, jam patet solutio : quia cum dicitur, Deus justus, et cum dicitur, homo justus, licet principale predicatum sit Justitia que est inherens homini cum dicitur, homo justus : et que est essentia divina cum dicitur, Deus justus : tamen ex modo significandi per nomen quod significat in habitudine ad actum, cum principali significato connotatur effectus.

Ad srquuns patet solutio per antedicla: ab aterno enim habitu justus est, sed distributiones et ornatus non reddit uniculque secundum actum nisi ex tempore.

Ad srquens patet solulio per dicta. Ens enim et bonum non sunt similia nomina justo. Ens enim non dicit habitudinem ad actum : bonum autem licet dicat habitudinem ad actum, tamen ille actus non est determinalus ad rem temporaJom.

Ad quod ulterius queritur, dicendum quod secundum Dionysium, omnis processio que est a Deo, secundum divinas bonitates in Deo est ut participa lio, et non ut participatio : et quod in Deo est, Deus est. Unde ipse est sua bonilas simplex et per se, et secundum se bonitas, et similiter est de sapientia, justitia, et de omnibus aliis bonitatibus, quibus manifestatur in creatura participanle bonitalem ipsius processio luminis a Patre luminum, ul dicitur, Jacobi, 1, 17: Omne datiin optimum eb oimne donum perfectian desursum est, descendens a Patre luminiaa. Et quamyis. sil sic Deus Justus et misericors, et justilia et misericordia : lamen, sicut dicit Praeposilivus, nomen quod significal in adjacentia, ul juslus et miscricors et sapiens, ex modo significandt plus accedit ad composifionem et ad concreationem: et nomen quod significat in subsistentia, ut justilia et bonilas, ex modo significandi plus accedil ad simplicitatem. Propter quod cum copula ponilur in divinis infer nomina signilicantia in adjacentia, copulatur ibi diversitas effeeluum connotatorum. Propter quod etiam tales locutiones congrue determinantur adverbiis notantibus intentionem forme in subjecto. Unde dicitur : Dulcis et rectus Dominus, et valde dulcis et valde rectus. Cum autem ponitur copulatio inter nomina significantia in subsistentia, ut cum dicitur Deus misericordia ef veritas, vel bonitas e¢ justitia, copulativa conjunclio copulare querit diversa supposita, que in divina predicatione non invenil : idem enim est suppositum bonitatis et justitia : et ideo minus proprie sunt tales locutiones, cum dicitur, Deas justitiacet bonifas : nec tamen sunt incongrue vel false : copulat enim conjunctio diversum modum significandi. Sicut enim diximus, quoniam Deus significatur secundum aliquid et non simpliciter, multis modis, et non uno modo oportet eum significari : et quia talia nomina non significant in adjacentia, ideo tales locutiones non recipiunt adverbia notantia intentionem forme in subjecto. Unde quamvis dicatur Deus valde dulcis, non tamen dicitur valde dulcedo : et quamvis dicatur multus, rectus, non tamen dicitur multitudo, rectitudo.

Et per hoc patet solutio ad objectum in contrarium et ad totum.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 57